Articulus 34
ELUCIDATIO MYSTICA EJUSDEM METRI.
JUXTA spiritualem interpretationem, per Orpheum Apollinis filium, intelligitur quilibet Christianus sapiens, virtuosus, cœlesti generatione in Baptismate regeneratus, civis Sanctorum atque domesticus Dei. Hic duxit uxorem, propriam carnem, et concupiscentiam ei innatam, ei jugiter saltem habitualiter adhærentem :1 quam suscepit regendam virtuosisque actibus fecundandam. Quæ uxor quum per prata amœna vagatur, a diabolo constupratur : quia dum in sensibilibus delectatur, et per exteriora pulchra irrefrenate diffunditur, contrariatur legi mentis, et homini sapienti efficitur infidelis. Quæ rediens ad se, carnis suæ lapsum deplorat, eo quod a serpente, id est spiritu immunditiæ, venenata sit, et quantum ad suum demeritum in inferno locata, sicut et quilibet vitiosus, juxta illud Baruch : Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es, coinquinatus cum mortuis, deputatus cum descendentibus in infernum ?2
Itaque homo intelligens, carmen suave componit, dulciter melodizat, hoc est, verba divinæ assumit Scripturæ, nunc de gloria Beatorum, nunc de suppliciis reproborum sermocinans : sicque carnem suam erigens de fovea vitiorum et dirigens in viam salutis, extrahit de inferno. Etenim portæ inferi, teste Hieronymo, sunt hæreses et peccata. Dii vero infernales, sunt hæresiarchæ aliorumque seductores.
Quibus sapiens dulciter canit, efficaciter prædicando, in tantum quod ei interdum in aliquo acquiescunt, decepti quoque ab illis, relevantur, ad veritatis semitas revertendo : sic quod leones, id est animosi et feroces, mitescunt ac humiles fiunt, canes quoque, id est iracundi et calidi nimis, patientes et temperati redduntur, ita quod innocentes, pii ac simplices cum illis pacifice conversantur, ut supra magis expositum est.3
Præterea, dum spiritualis homo tam sapienter ac dulciter evangelizat, quod homines bestiales et ad salutaria insensibiles ac spiritualiter mortui convertuntur per ipsum; tunc bruta et inanimata sequuntur Orpheum : qui pertingit ad inferi portas, dum vitia tangit, expugnat ac demolitur. Verumtamen, quantumlibet alios consoletur ac instruat, se ipsum plene consolari non valet :4 quia et ipse infirmitate circumdatus, septies cadit in die;5 neque a fomite et concupiscentia se expurgare potest perfecte, sicut fatebatur Apostolus, Video (inquiens) aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ.6
Deinceps homo iste suam recipit conjugem, id est carnem, hoc pacto, ut quamdiu est infra terminos tartari, non respiciat eam, id est, ejus concupiscentiis nequaquam consentiat. Terminus autem tartari, est mundus iste inferior, sublunaris et elementaris : in quo vitia regnant, abundat iniquitas, atque aeriæ volitant potestates, innumerabiles spiritus prorsus maligni. Idcirco, quamdiu sumus in sæculo isto, oportet nos stare super custodiam nostram, carnemque nostram crucifigere cum vitiis et concupiscentiis suis, quia ut ait Apostolus, si secundum carnem vixerimus, moriemur;789 quoniam sic vivendo, morimur quotidie morte culpæ, deinde morituri morte infernalis miseriæ, de qua in Apocalypsi habetur :10 Pars iniquorum erit in stagno ardenti igne et sulfure, quod est mors secunda. Porro qui carnem suam carnaliter amat et inspicit, eam amittit, quoniam in servitutem cadit diaboli, ruitura tandem in profundum inferni. Oportet ergo omnem nostrum amorem, discretionis lumine gubernari, et appetitivas vires, rationis rectæ judicio dirigi.11
ENARRATIONES IN LIBRUM IV
DE
CONSOLATIONE PHILOSOPHIÆ
ENARRATIONES IN LIBRUM IV
DE
CONSOLATIONE PHILOSOPHIÆ
Footnotes
Chapter 138 of 199