Prosa 1
HÆC quum Philosophia, dignitate vultus et oris gravitate servata, leniter suaviterque cecinisset; tum ego nondum penitus insiti mœroris oblitus, intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi, et, O (inquam) veri prævia luminis, quæ usque adhuc tua fudit oratio, tum sui speculatione, divina, tum tuis rationibus, invicta patuerunt; eaque mihi, etsi ob injuriæ dolorem nuper oblita, non tamen antehac prorsus ignorata, dixisti. Sed ea ipsa est vel maxima nostri causa mœroris, quod quum rerum bonus rector exsistat, vel esse omnino mala possint, vel impunita prætereant. Quod solum quanta dignum sit admiratione, profecto consideras. At huic aliud majus adjungitur. Nam imperante florenteque nequitia, virtus non solum præmiis caret, verum etiam sceleratorum pedibus subjecta calcatur, et in locum facinorum, supplicia luit: quæ fieri in regno scientis omnia, potentis omnia, sed bona tantummodo volentis Dei, nemo satis potest nec admirari, nec conqueri.
— Tum illa: Et esset (inquit) infiniti stuporis, omnibusque horribilius monstris, si (uti tu existimas) in tanti veluti patrisfamilias dispositissima domo, vilia vasa colerentur, pretiosa sordescerent; sed non ita est. Nam si ea quæ paulo ante conclusa sunt, inconvulsa servantur, ipso (de cujus nunc regno loquimur) auctore, cognosces: semper quidem potentes bonos esse, malos vero abjectos semper atque imbecilles; nec sine pœna unquam esse vitia, nec sine præmio virtutes; bonis felicia, malis semper infortunata contingere; multaque id genus, quæ sopitis querelis, firma te soliditate corroborent. Et quoniam veræ formam beatitudinis, me dudum monstrante, vidisti, quo etiam sita sit agnovisti; decursis omnibus quæ præmittere necessarium puto, viam tibi quæ te domum revehat, ostendam. Pennas etiam tuæ menti, quibus se in altum tollere possit, affigam, ut perturbatione depulsa, sospes in patriam, meo ductu, mea semita, meis etiam vehiculis revertaris.
Chapter 139 of 199