Skip to the text

Articulus 1

ELUCIDATIO PROSÆ HUJUS PRIMÆ.

QUEMADMODUM dictum est jam frequenter, tota voluminis hujus materia est consolatio ipsius Boetii: consolatio, inquam, activa, qua eum consolatur ac docet Philosophia; consolatio quoque passiva, quam Boetius a Philosophia recipit ac sortitur. Et ipse liber διάλογος est, hoc est dialogus inter Philosophiam atque Boetium, vel potius quasi dialogus, quoniam idem vir est, qui in persona Philosophiæ active consolatur ac instruit, et in persona afflicti ac desolati consolationem informationemque suscipit.

Denique in primo libro Philosophia causas doloris Boetii diligenter scrutata est; in secundo autem adhibuit ei ut ægro faciliora remedia; in tertio autem efficaciora et magis sublimia, disputando et declarando in quibus beatitudo videatur multis consistere, quum ita non sit, et item in quo vere sit: imo et quid sit, ac qualiter pertingatur ad ipsam. Nunc in hoc quarto libro removet a mente Boetii quidquid in ea adhuc residet de sua pristina indispositione, inquietudine, dubietate et involutione, ostendendo totum universum, præsertim genus humanum, a creatore suo Deo omnipotente, justo, sancto ac supersapientissimo ordinate et optime gubernari, nec quidquam finaliter inordinatum relinqui, nec tamen a providentia Dei necessitatem actibus humanis inferri. Et hæc est materia hujus libri quarti, et etiam quinti sequentis: in quibus Boetius in persona hominis nondum satis illuminati, dubia sua, admirationes et involutiones proponit, ad quas Philosophia sapienter respondet, imo ipse idem Boetius in persona hominis sapientis ac virtuosi.

Præterea, sicut ignis, facto incendio, sub cineribus et favilla situs ac latens, sæpius evaporat; sic dolor et admiratio in corde hominis boni aliquoties renovantur, erumpunt, querimoniamque instaurant: sic et Boetius in hoc quarto libro, sicut et ante, fatetur se admirari, et quasi conqueritur, quod in hoc mundo inferiori, qui a sapienti ac bono Domino gubernatur, fiunt tot mala, justitia suppeditatur, impietas prævalet, ac pessimi principantur, ita quod Deus altissimus rapacissimis lupis et impudentissimis canibus oves suas videtur committere, pro quarum salute ipsemet incarnari, et in mundo hoc conversari, ac postremo mori dignatus est. Hoc ergo in hac prosa proponit Boetius, dicens:

Hæc quum Philosophia cecinisset, hoc est, dum Philosophia instar canentis ac modulantis hæc protulisset, leniter, id est mansuete, non turbulenter et clamose, et suaviter, id est facunde, juxta illud Ecclesiastici: Lingua eucharis in bono homine abundabit;1 dignitate (id est venerabili apparatu) vultus, et gravitate oris, id est maturitate locutionis, servata. Apparet namque Philosophia in forma venerandæ ac sapientis matronæ, quam decet in omnibus esse morigeram, non moribus levem sensuve mobilem, sed intus ac foris maturam, ut verificetur de ea illud libri primi Regum: Vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati.2 Hinc hortatur Apostolus: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo vos oporteat unicuique respondere.3

Tum ego, id est tunc ego, nondum penitus insiti mœroris oblitus, id est, necdum in toto immemor tristitiæ mihi adversæ, et profundatæ in corde meo quemadmodum in terra absconditur semen, abrupi, id est intercepi, intentionem, id est propositum, Philosophiæ parantis, id est disponentis, dicere adhuc aliquid de ista materia : quod non feci ex loquacitate (juxta illud in Job, Conceptum sermonem tenere quis poterit?), sed desiderio veritatis.4 Etenim, quamvis implendum sit illud Jacobi, Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum;5 tamen, sicut non debemus esse veloces ad audiendum quæcumque verba, utputa verba detractoria, vana, jocosa, in risum moventia, discordiæ seminativa (juxta illud in Ecclesiastico scriptum, Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam), sic interdum aliqua verba ex rationabili causa sunt sine notabili mora dicenda.6

Et, O (inquam) veri prævia luminis, id est, ego Boetius dico, « O », tu Philosophia, « prævia », id est prænuntia atque dispositrix, « luminis veri », id est theologicæ veritatis, cujus comparatione lumen naturale ac philosophica veritas in claritate deficiunt. Disponit autem philosophia ad theologiam, sicut ancilla ad dominam. Est quoque prævia veri luminis, de quo Joannes asserit : Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.7 Et in prima sua S. Joannes ait Canonica : Tenebræ recesserunt, et verum lumen jam lucet.8 Ad cujus increati luminis cognitionem multum confert philosophia, dicente Apostolo : Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt intellecta, conspiciuntur. Atque ut asserit Augustinus, Cognitio naturalium proprietatum reserat abdita Scripturarum :9 ut quod Christus in Scripturis vocatur leo, petra, vitis, agnus, stella matutina, et consimilia.1011

Quæ usque adhuc tua fudit oratio, id est, verba consolatoria et documenta salubria, « quæ oratio tua », id est sermo tuus interior, « fudit », id est, prompte expressit, usque nunc, tum sui speculatione divina, tum tuis rationibus, invicta patuerunt, id est, esse innotuerunt « invicta », id est firma et insolubilia, tam ex contemplatione divinorum, quæ relucet, fragrat ac continetur in eis, consonatque Scripturis, quam ex « rationibus » (id est probationibus) « tuis »;1213 eaque etsi ob injuriæ dolorem nuper oblita, id est, quamvis illa nuper fui oblitus, ita quod ea actualiter non attendi ex dolore atque tristitia cordis mei, quos concepi ex injuriis mihi illatis, non tamen antehac prorsus ignorata, dixisti mihi : id est, quæ protulisti hucusque, non fuerunt prorsus incognita, quoniam antea etiam actualiter ea cognovi, et usque in præsens fuit in me habitualis eorum notitia.

Sed ea ipsa est vel maxima nostri causa mœroris, id est, hæc « ipsa » res quæ sequitur, « est » utique « maxima causa nostri mœroris », quod quum rerum bonus rector exsistat, id est, « quod quum rector » universorum, videlicet Deus, sit naturaliter et interminabiliter « bonus », vel esse omnino mala possint, id est, quo modo « mala » culpæ « possint » accidere, quum ad rectorem pertineat mala excludere, aut ne contingant, per anticipationem pro posse cavere (sicque ea evenire, videtur Dei omnipotentiæ derogare), vel impunita prætereant : quod videtur divinæ justitiæ repugnare. Utrumque quoque videtur contrariari infinitæ sapientiæ Dei, quia ad sapientem ac providum pertinet provisorem ita præconsiderare mala futura, quod eorum eventui ponatur obstaculum. Quod solum quanta sit dignum admiratione, profecto consideras, id est, certe attendis. Verum, ut mox patebit, in his et sequentibus quæstionibus Boetius in persona imperfecti hominis loquens, falsa aliqua præsupponit.

At huic aliud majus adjungitur, id est, præfatæ dubitationi adjungitur dubitatio alia major et gravior. Nam regnante florenteque nequitia, id est, impiis regnantibus ac prosperitate pollentibus, virtus non solum præmiis caret, verum etiam sceleratorum pedibus subjecta calcatur*, id est, opera virtuosa et ipsi justi a scele-* ratis hominibus male tractantur, injuriis afficiuntur, ac mala pro bonis recipiunt. Ideo subditur : et in locum facinorum, supplicia luit, id est, ipsa virtus « luit » et tolerat pœnas « in locum facinorum », id est, ac si virtus facinus esset : sicque criminis instar, hoc est ad similitudinem vitii, cruciatur. Vel, « in loco facinorum », id est, ubi facinora solent puniri, atque in loco injustorum judiciorum et accusationum ac protestationum falsarum. Quæ fieri in regno Dei scientis omnia, potentis omnia, id est in regno summi Dei, qui universa intuetur ac potest, sed bona tantummodo volentis, id est, qui non vult per approbationem et effective nisi bona, nemo satis potest nec admirari, nec conqueri. Hoc aliquo modo verificatur, si intelligatur de querela pietatis, non impatientiæ : quia revera judicia Dei sunt valde incomprehensibilia, et miranda admiratione reverentiæ, non inquisitionis.14 Porro querela pietatis vocatur, quæ ex virtute procedit : sicut interdum conqueritur unus de alio, quod nimis honorat eum. Attamen quid veritatis contineatur in his, protinus elucescet.

Verumtamen omnia ista jam ante frequenter inducta sunt atque exposita cum allegatione multiplici Scripturæ canonicæ.15 Nam et sancti Prophetæ juxta prætactum nunc modum interdum locuti sunt, ut quum dicit Habacuc : Mundi sunt oculi tui, Domine, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris : quare non respicis super inique agentes, et taces devorante impio justiorem se ?16 Jeremias quoque : Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum ;17 verumtamen justa loquar ad te : Quare via impiorum prosperatur, et bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt ? Sic et in Isaia fertur : Justus perit, et non est qui recogitet ;18 et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat. Ista et multa similia allegata sunt sæpe.

Consequenter ponitur Philosophiæ responsio emendantis verba præhabita.

Tum illa : Et esset (inquit) infiniti stuporis : id est, Philosophia respondit, Id quod dicis, esset res infinito (hoc est multo et valde magno) stupore seu admiratione condigna, omnibusque horribilius monstris, id est monstruosis effectibus. Monstrum quippe vocatur effectus suæ inconveniens speciei. Interdum vero vocatur effectus præclarus monstratione prædignus : et ita miracula Moysis in Ægypto, monstra vocantur.19 Si (uti tu existimas) in tanti veluti patrisfamilias dispositissima domo, id est, in toto hoc universo, aut in omni genere humano, seu in universali Ecclesia, quæ est dispositissima (id est ordinatissima) domus « patrisfamilias tanti », id est Patris summi, cujus familia sunt rationales creaturæ, præsertim fideles. De qua domo Baruch ait propheta : O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus !20 Videtur autem Philosophia per domum Dei intelligere Ecclesiam, seu humani generis universitatem : de qua ad Timotheum scribit Apostolus, Scias quomodo oporteat te conversari in domo Dei, quæ est Ecclesia Dei vivi.21 Quæ Ecclesia militans, instar Ecclesiæ triumphantis pulcherrime est disposita. Propter quod in Apocalypsi inducitur : Vidi Jerusalem novam descendentem de cœlo, a Deo paratam, tanquam sponsam ornatam viro suo.22 De cujus dispositione in gradibus, statibus, officiis, in epistola ad Corinthios tractat Apostolus.23 Nihilo minus in Ecclesia militanti sunt variæ inordinationes, transgressiones, abusiones : sed quæ inordinata sunt uno respectu et modo, alio modo atque respectu sunt ordinata ; rursus, quæ sunt inordinata per culpam, ordinat Deus per pœnam. Vilia vasa colerentur, pretiosa sordescerent, id est, si « vasa vilia colerentur », id est, honorarentur ac appretiarentur, et vasa « pretiosa sordescerent », id est vilipenderentur.

His objici posset, quod cernimus impiissimos præsidentes honorari, honorandosque esse, quemadmodum beatissimus princeps Apostolorum præcepit: Servi, subditi estote dominis, non solum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.24 Et respondendum, quod idem homo respectu diversorum, est vas pretiosum et vile: pretiosum quantum ad ea quæ habet a Deo, præsertim in gratuitis; vile quantum ad ea quæ habet a se ipso, quæ sunt sua peccata: quæ sola faciunt hominem Deo displicentem, quemadmodum per Jeremiam dicitur animæ peccatrici, Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas!25 Vasa igitur vilia, puta iniqui, in quantum hujusmodi, non sunt honoranda nec appretianda. Propter quod de homine injusto fertur in Psalmo:26 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Juxta quem sensum Aristoteles quoque ait in Ethicis, quod magnanimus est aspernativus. In quantum vero sunt pretiosa, videlicet ad Dei imaginem condita, ad æternam beatitudinem ordinata, sanguine Christi redempta, aut in officiis constituta, atque vicarii Dei, sunt honoranda. Insuper vasa pretiosa, secundum quod talia, sunt in veneratione habenda, non in quantum sunt vilia.

Sed non ita est. Nam si ea quæ paulo ante conclusa sunt, inconvulsa (id est inviolata) servantur, ipso (de cujus nunc regno loquimur) auctore, cognosces: semper quidem potentes bonos esse, id est, ipsos virtuosos « semper esse potentes »: quoniam prævalent vitiis et invisibilibus hostibus suæ salutis, dominantur quoque animo suo et motibus passionum; et ita sunt patientes, ac vere potentes, juxta quod Salomon protestatur, Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.27 Ista infra probantur in pluribus prosis. Malos vero abjectos semper atque imbecilles, id est, cognosces quod vitiosi semper abjecti sunt et imbecilles, id est, contemptibiles coram Deo, spiritualiterque infirmi, quia ab adversariis suæ salutis, ab acie vitiorum ac dæmonum, a carne ac propriis passionibus superantur. (Clarum est tamen, quod corporali fortitudine, sæculari potentia, temporali honore frequenter præfulgent iniqui, ut patet de principibus impiis ac tyrannis, qui et multoties prævalent Christianis in præliis.) Hinc in libro Proverbiorum Salomon loquitur: Qui vanus et excors est, patebit contemptui;28 et iterum: Vir sapiens, fortis est;29 et vir doctus, robustus et validus. De impio autem in libro Sapientiæ legitur: Luto vilior vita ejus, quia a Deo recessit cor ejus.3031

Nec sine pœna unquam esse vitia, quoniam nullum malum Deus relinquit impunitum.32 Ideo scriptum est: Deus inultum abire non patitur. Denique, qui peccat, peccando lædit se ipsum (sicut in libro Sapientiæ scriptum est, Homo per malitiam occidit animam suam), et inimicum Dei se ipsum constituit.33 Ideo scriptum est in Jeremia: Scito et vide, quoniam malum et amarum est te reliquisse Dominum Deum tuum, et non esse timorem ejus apud te.34 Hæ pœnæ peccati tanto sunt graviores, quanto nunc minus a peccantibus sentiuntur. Qui (ut ait Scriptura) lætantur quum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis.35 Nec sine præmio esse virtutes, id est, hoc cognosces, quod actus virtuosi debitis præmiis non privantur. Ideo asserit Augustinus: Deus nullum bonum dimittit irremuneratum; præsertim quum Deus pronior sit ad remunerandum bona, quam ad puniendum peccata. Virtutes etiam in hac vita multiplex præmium sortiuntur, quoniam faciunt mentem tranquillam et bonæ conscientiæ esse, imo et Creatoris sui amicam, sponsam ac filiam. Ideo dixit Psalmista:36 In custodiendis illis retributio multa.

Cognosces insuper bonis felicia, malis semper infortunata contingere, id est, quod virtuosis semper eveniunt prospera, vitiosis vero semper adversa. Istud videtur auctoritatibus multis, imo et experientiis atque præhabitis, esse contrarium, quum electi et boni adversitatibus modo exerceantur et expurgentur, quemadmodum scriptum est in Psalmo:37 Multæ tribulationes justorum. Nihilo minus vera sunt verba ista ad pium intellectum : ita quod « bonis » contingunt « felicia », id est, ea quæ animabus eorum sunt salubria; « malis » vero « infortunata », hoc est nociva et adversa saluti ipsorum : prout istud infra diffusius exponetur.

Multaque id genus, id est, cognosces multa secundum hoc genus, videlicet multa his consimilia vera. Dicuntque aliqui, quod « id genus » sit dictio una indeclinabilis. Quæ sopitis querelis, firma te soliditate corroborent : id est, « quæ » vera confirment « te » et confirmabunt « soliditate firma », id est constanti ac stabili veritatis notitia, « querelis », id est querimoniis tuis prætactis de his quæ videntur derogare providentiæ Dei in regimine universi, « sopitis », id est exstinctis et ablatis per veritatis notitiam, ex qua cognosces quod tales querelæ ex ignorantia veniunt veritatis.

Consequenter Philosophia consolatur Boetium, promittendo ei beneficia ampliora.

Et quoniam veræ formam beatitudinis me dudum monstrare vidisti, id est, quia jam ante conspexisti et intellexisti « me » Philosophiam demonstrare « formam », id est essentiam, « veræ beatitudinis », quo etiam sita sit agnovisti, id est, didicisti a me in « quo » objecto « sita » (id est constituta) « sit », puta in Deo;38 decursis omnibus quæ præmittere necessarium puto, viam tibi quæ te domum revehat, ostendam : hoc est, « ostendam », id est declarabo, « tibi viam quæ te revehat », id est reportet, « domum », id est ad beatitudinis mansionem, « omnibus decursis », id est jam præmissis et determinatis, « quæ puto necessarium præmittere » ad intelligendum quæ restant.

Pennas etiam tuæ menti, quibus se in altum tollere possit, affigam : hoc est, « affigam », id est apponam, « tuæ menti pennas », id est notitiam et amorem, orationem et devotionem, « quibus », id est per quas, « possit se tollere », id est elevare, « in altum », id est usque ad summum objectum fontemque totius beatitudinis. Quas pennas Deus largitur auctoritative ac principaliter, philosophia, præsertim theologia, dispositive ac ministerialiter. De quibus etiam pennis in Isaia scriptum est: Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilæ, volabunt, et non deficient.39 De ita pennatis denuo loquitur sacratissimus Isaias : Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas? De quibus itidem allegorice exponitur quod in Ezechiele de pennatis animalibus legitur.

Ut reveharis, id est reducaris, sospes, id est sanus in anima a læsionibus vitiorum, sicut orat vir bonus : Sana me, Domine, et sanabor. Quod et oravit Apostolus : Deus (inquiens) pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester et anima in adventu Christi servetur.40 Hanc sospitatem omnipotens Deus eis largitur, qui efficaciter pœnitendo, sibi reconciliantur, quemadmodum per Osee pollicetur : Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.41 In patriam, id est electorum perpetuam inthronizationem, in paradisum cœlestem, ad societatem spirituum supernorum. Unde dixit Salvator : In domo Patris mei mansiones multæ sunt.42 Plato etiam in Timæo inducit patrem spirituum præcipientem diis deorum ut fœnus corporibus accommodatum (id est animas rationales a corporibus redeuntes et sufficienter purgatas, quibus Divinitatis consortium est et appellationis parilitas) recipiant ad se.

Meo ductu, id est mea directione, mea semita, id est imitatione virtutum conversationis meæ : juxta illud Proverbiorum, Viam sapientiæ monstrabo tibi, ducam te per semitas æquitatis, et currens non habebis offendiculum.43 Hæc est via luciformis, exercitatio quotidiani profectus, incrementum gratiæ ac virtutum. De qua rursus in Proverbiis Salomon fassus est, Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectum diem, hoc est usque ad diem æternitatis : in quo Christus Filius Dei a Patre profluxit, juxta illud Michææ, Egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis.44 Meis etiam vehiculis, id est ceteris meis auxiliis in admonendo, roborando, atque in omnibus adsistendo.4546474849

Et hoc, perturbatione depulsa, id est inquietudine admirationum et passionum tuarum exstirpata a mente tua. Quod perfecte non fit nisi completo vitæ hujus curriculo. Nempe, ut in Phædone asserit Plato, Quamdiu corpus hoc gerimus et conglutinata fuerit anima huic malo, nunquam sufficienter ac plene adipiscemur quod exoptamus: decies namque millena vacationum (id est contemplationum et spiritualium exercitiorum) impedimenta nobis inde proveniunt propter corporis necessitatem.

Postremo, quoniam triplici via ad beatitudinem pervenimus, videlicet, via purgativa, via illuminativa, et via perfectiva; potest per ductum via purgativa intelligi, per semitam via illuminativa, per vehicula via perfectiva seu unitiva.

Footnotes

  1. Eccli. vi, 5. ↩

  2. I Reg. 1, 18. ↩

  3. Coloss. IV, 6. ↩

  4. Job IV, 2. ↩

  5. Jacob. I, 19. ↩

  6. Eccli. XXVIII, 28. ↩

  7. Joann. I, 9. ↩

  8. I Joann. II, 8. ↩

  9. Rom. I, 20. ↩

  10. I Cor. X, 4; ↩

  11. Apoc. V, 5; ↩

  12. Apoc. XXII, 16. ↩

  13. Joann. XV, 1, 5; I, 29, 36; ↩

  14. Rom. xi, 33. ↩

  15. Cf. p. 103 B' et s., 106 D et s., 123 D, 135 A. ↩

  16. Habac. 1, 13. ↩

  17. Jer. xii, 1. ↩

  18. Is. lvii, 1. ↩

  19. Sap. xix, 8. ↩

  20. Baruch iii, 24. ↩

  21. 1 Tim. iii, 15. ↩

  22. Apoc. xxi, 2. ↩

  23. 1 Cor. vii, xii. ↩

  24. I Petr. II, 18. ↩

  25. Jer. II, 36. ↩

  26. Ps. XIV, 4. ↩

  27. Prov. XVI, 32. ↩

  28. Prov. XII, 8. ↩

  29. Prov. XXIV, 5. ↩

  30. Eccl. X, 15. ↩

  31. Sap. XV, 10; ↩

  32. Job XXIV, 12. ↩

  33. Sap. XVI, 14. ↩

  34. Jer. II, 19. ↩

  35. Prov. II, 14. ↩

  36. Ps. XVIII, 12. ↩

  37. Ps. XXXIII, 20. ↩

  38. *monstrante ↩

  39. Is. XL, 31. ↩

  40. 1 Thess. V, 23. ↩

  41. Osee XIV, 5. ↩

  42. Joann. XIV, 2. ↩

  43. Prov. IV, 11, 12. ↩

  44. Mich. v, 2. ↩

  45. Ibid. 18. ↩

  46. Jer. XVII, 14. ↩

  47. * revertaris ↩

  48. Ezech. I, x. ↩

  49. Ezech. LX, 8. ↩

Chapter 140 of 199