Metrum 1
Sunt etenim pennæ volucres mihi, Quæ celsa conscendant poli. Quas sibi quum velox mens induit, Terras perosa despicit, Aeris immensi superat globum, Nubesque post tergum videt, Quique agili motu calet ætheris, Transcendit ignis verticem : Donec in astriferas surgat domos, Phœboque conjungat vias, Aut comitetur iter gelidi senis, Miles corusci sideris, Vel quocumque micans nox pingitur, Recurrat astri circulum ; Atque ubi jam exhausti fuerit satis,
Polum relinquat extimum, Dorsaque velocis premat ætheris, Compos verendi luminis. Hic regum sceptrum Dominus tenet, Orbisque habenas temperat, Et volucrem currum stabilis regit, Rerum coruscus arbiter. Huc te si reducem referat via Quam nunc requiris immemor : Hæc, dices, memini, patria est mihi; Hinc ortus, hic sistam gradum. Quod si terrarum placeat tibi Noctem relictam visere, Quos miseri torvos populi timent, Cernes tyrannos exsules.
Chapter 141 of 199