Articulus 2
ELUCIDATIO METRI HUJUS PRIMI.
IN hoc metro Philosophia ostendit se potentem efficere quod in fine prosæ præcedentis perhibuit se facturam. Dixerat quippe se affixuram pennas Boetio, quibus subvolaret in patriam Beatorum: ideo hic fatetur se hujusmodi pennas habere, et earumdem pennarum multiplices declarat effectus. Itaque ait :
Etenim pennæ volucres, id est subtiles ac celeres, sunt mihi, id est, insunt menti meæ, quæ conscendant celsa poli, id est alta polorum orbiumque cœlorum. Imo et transcendunt cuncta creata, non localiter se movendo, sed digniora intelligendo, atque ex creatis et imperfectis ac finitis, ad summi et increati ac incircumscriptibilis entis notitiam pertingendo, quemadmodum ex effectibus causa cognoscitur, juxta illud:1 A magnitudine speciei et creaturæ, poterit creator horum cognoscibiliter videri. Istæ pennæ sunt intellectus et ratio, seu habitus primorum principiorum, potius tamen sapientia et scientia, documenta et libri præstantiorum philosophorum.
Quas pennas quum mens velox, id est ingeniosa et studiosa, induit sibi, id est, assumit et se eis perornat, perosa, id est ipsa mens odio plena, loquendo de odio bono ac ordinato, juxta illud in Psalmo, Perfecto odio oderam illos, despicit terras, id est terrena, præsertim carnalia et immunda:2 quæ in quantum sunt vitiosa et a summo bono impeditiva, sunt odienda et fugienda; non in quantum sunt creaturæ Dei, quum dicat Apostolus:3 Omnis creatura Dei bona est. Sic quoque Salvator in Evangelio dixit: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, non potest meus esse discipulus.4 Rursus, debemus terras despicere, id est vilipendere, respectu cœlestium spiritualiumque bonorum, potissime respectu summi et incomparabilis boni, nec terrenas opes diligere, nisi in quantum utiles aut necessariæ sunt ad sustentaculum vitæ et ad spiritualia bona. Unde et Plato loquitur in Phædone: Pecunias sane compellimur possidere propter corpus, servi facti curæ hujus.
Et superat, id est, contemplando transcendit, globum aeris immensi, id est ipsum elementum aeris, instar globi sphæricum seu rotundum, et immensum, id est valde magnum et difficulter mensurabile; videtque nubes post tergum, id est, intelligit nubes et ceteras impressiones meteorologicas, esse longe inferiores se et sua consideratione seu rerum quas speculatur, quum impressiones illæ generentur in aere; et transcendit etiam verticem ignis, id est superiorem partem ignis elementaris, qui calet, id est, calidus est, agili motu ætheris, id est ex velocissimo motu corporis cœlestis ipso superioris: cujus motu amplius incalescit, quum tamen etiam ex propria natura sit calidus.
Donec surgat, id est, quousque ascendat per considerationem, in domos astriferas, id est ad speculationem et mansionem astrorum, conjungatque Phœbo, id est soli ceterisque planetis, vias, id est considerationum suarum processus et suorum iter profectuum, transeundo a cognitione elementorum et generabilium ac corruptibilium rerum, ad investigationem et intuitionem cœlestium orbium: in quibus non est malum naturæ, id est alteratio corruptiva, secundum Avicennam et Algazelem; aut comitetur, id est, assequatur et attingat ac noscat, iter, id est motum, senis gelidi, id est Saturni: qui dicitur gelidus, quoniam est frigefactivæ naturæ; et senex, quoniam instar antiqui est tardus in motu propriæ sphæræ (in qua præ ceteris planetis tardius complet cursum suum, puta in annis triginta), et rursus, quia secundum fabulas vocatur pater aliorum planetarum. Hæc agit mens miles luminis corusci, id est, contemplationi philosophicæ militans cum splendido lumine sibi a Creatore impresso:5 de quo in Psalmo dicitur, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.6 Potest etiam lumen splendidum nuncupari ipsa scientia habitualis. Quidam per lumen coruscum accipiunt Jovem, qui ponitur sub Saturno, et candidus est: cum quo mens est quasi « miles », quia Jupiter fertur fidei et religioni præesse, sub quibus mens militat Deo.
Vel donec comitetur ipsa mens, id est, considerando sequatur, quocumque, id est ubicumque, nox micans, id est, lumine ac scintillatione stellarum aliqualiter rutilans, pingitur, id est, ornatur luminibus illis: sicque mens recurrat, id est, considerando transcurrat, circulum astri, id est zodiacum, sub quo septem planetæ moventur, vel cœlum stellatum, quod sphæra octava vocatur. Atqui, id est pro certo, ubi jam menti fuerit satis exhausti, id est, sufficienter se occupaverit circa cœlum stellatum, visu seu consideratione exhaustum et quasi absumptum, relinquat polum extimum, id est cœlum extremum a philosophis cognitum, scilicet nonam sphæram seu primum mobile, prematque, id est, sub se habeat, dorsa, id est gibbositatem, seu superficiem supremam convexam, ætheris (id est cœli) velocis, id est mobilis primi, quod est velocissimi motus, sicut et maximæ quantitatis, inter mobiles orbes.
Hæc universa mens relinquit transvolando ad Creatoris notitiam. Ideo subditur: compos verendi luminis, id est ipsa mens facta « compos » seu potens ad contemplandum lumen divinum et increatum, super omnia reverendum, imo incomparabiliter honorandum : quod solum est adorandum.
Hic tangitur majestas ac operatio summi boni, in quo quies ac finis est mentis contemplativæ alatæ. Hic, id est in hoc cœlo supremo, imo super illud, in cœlo empyreo, Dominus creator cunctorum, tenet sceptrum (id est auctoritatem) regum, utputa supremam auctoritatem regalem, tanquam Rex regum et Dominus universorum propria et independenti potestate, juxta illud Psalmi, Qui dominatur in virtute sua in æternum;78 temperatque, id est, disponit ac moderatur, habenas, id est gubernacula et connexiones, orbis, id est mundi totius, sicut hoc supra frequenter expositum est; et ipse rerum arbiter coruscus, id est judex splendidus omni sapientia et virtute, stabilis, id est prorsus incommutabilis, regit currum volucrem, id est motum celerem cœli ac variabilem mundi statum :9 juxta quod dictum est supra, Omnia certo fine gubernas;10 itemque, Stabilisque manens, das cuncta moveri.
Si via referat, id est, conversatio bona reducat, huc, id est ad thronum contemplationemque summi boni, te reducem, id est rationis directione redeuntem, quam viam nunc requiris, id est, ingredi et apprehendere cupis, immemor, id est ad tempus oblitus tuæ salutis; dices :
Memini, id est, memor jam sum, hæc, id est mansio ista siderea ac superna, est mihi patria, id est habitatio salutaris, finalis, æterna. Hinc ortus, id est, origo mea hinc fluxit, quia a Rege ac Domino patriæ hujus creatus sum et sortitus quidquid boni in me est : juxta illud secundo Machabæorum, E cœlo ista possideo. Apud Joannem quoque dicitur :1112 Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei de cœlo. Hinc teste Philosopho, Intellectus est ab extra : quod Plato in Timæo et Phædone clarius exprimens, fatetur animam rationalem esse fœnus corpori accommodatum a patre spirituum. Hic sistam gradum, id est, hic de cetero permanebo ac requiescam, nec ultra ad corruptibilis vitæ ærumnas redibo. Nam et Porphyrius, quamvis Platonicus, tamen in hoc quod Plato asseruit animas ad mansiones stellarum reductas, post tempora longa denuo ad corpora affici et reverti, a Platone dissensit. Hinc in ultimo libro de Civitate Dei loquitur Augustinus : Si Plato atque Porphyrius sibi invicem communicassent id quod verum dixerunt, et superessent, ambo fierent christiani. Plato etenim dixit, animam non posse perpetuo sine corpore remanere; Porphyrius docuit, corpus corruptibile esse fugiendum animæ beatæ : quorum utrumque verum est; et si ambo ista sensissent, credidissent nobiscum, quod animæ beatæ tandem reuniuntur corporibus in ipsa reunione glorificandis.
Quod si placeat tibi beatificato et glorificato in anima, visere, id est conspicere, noctem, id est tenebrosam vitam, terrarum, id est terrigenarum, relictam in hora mortis, quam scilicet reliquisti in obitu; cernes tyrannos esse exsules,, id est a vera patria sua prorsus extraneos, quos miseri populi, id est mortales, infirmi et imperfecti, nondum implentes quod ait Salvator, Nolite timere eos qui corpus occidunt, torvos, id est crudeles, propter crudelitatem eorum timent : quia ut in Proverbiis Salomon protestatur, Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; et rursus, Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.1314
Footnotes
Chapter 142 of 199