Skip to the text

Articulus 3

ELUCIDATIO METRI HUJUS PRIMI MYSTICA.

NON solum theologi, sed philosophi quoque, de duplici vita, utputa activa et contemplativa, locuti sunt; sed multo diffusius præclariusque theologi. Porro pennæ seu alæ ad contemplativam vitam potissime spectant, in qua homo ascendit ad cor altum, et altior fit se ipso, ab hominibus se elongans ut Deo jungatur, juxta illud Threnorum : Sedebit solitarius, et tacebit, quia levabit se super se. Si ergo philosophia habet pennas et alas spiritualis volatus, quanto magis theologia et sancta Christi Ecclesia? De qua in Apocalypsi habetur : Datæ sunt mulieri alæ duæ, ut volaret in desertum. Cujus alæ sunt contemplatio et oratio : quorum utrumque est ascensus mentis in Deum, secundum Damascenum. Iterum, alæ istæ sunt donum sapientiæ, et fervor divini amoris semper excitans ac stimulans vim affectivam ad Deum. Quæ alæ se invicem adjuvant ascendendo : quoniam sapientia, cujus est ordinare, dirigit caritatis ardorem, ardorque ille sapientiam sollicitat ad vacandum et videndum quam dulcis sit Dominus.

Denique pennæ hæ conscendunt « celsa » cœlorum ad contemplandum novem ordines angelorum, qualiter millia millium ministrant Regi cœlorum, et decies millies centena millia adsistunt cum ingenti reverentia Creatori universorum, quoniam non est numerus nobis comprehensibilis militum ejus.12 Ad quorum societatem anima æstuat pervenire, fideliter psallens : Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini;3 itemque : Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.4

At vero, primo de Civitate Dei recitat Augustinus, quemadmodum Cleombrotus Platonicus, lecto libro in quo Plato de animæ immortalitate disputavit, desiderio felicitatis illius præcipitavit se ipsum de muro, ut ad illam pertingeret. Verumtamen in hoc male egit, imo et contra doctrinam Platonis, in Phædone dicentis : Minime fas est sibi ipsi violentiam inferre. Sed pro tanto hoc recolo, quia si ille philosophus in tantum accendebatur ad obtinendum beatitudinem naturalem, quanto magis nos ad supernaturalem beatitudinem incomparabiliter meliorem, majorem ac digniorem, deberemus fervere? Et certe fervebimus, si assumpserimus pennas has. Etenim eis assumptis, « mens velox », non pigra, « terras perosa » contemnit, cuncta carnalia et terrena arbitrans ut stercora, ut lucrifaciat Christum.5 Nam, ut ait Gregorius : Terrena substantia æternæ felicitati comparata, pondus est, non subsidium; temporalis vita æternæ gloriæ comparata, mors potius est dicenda, quam vita.

Sic etiam mens taliter contemplativa aerem ætheremque transcendit, quousque in « astriferas » veniat « domos » :67 de quibus locutus est Christus, In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus, ut ad Hebræos scribit Apostolus.8 Et « Phœbo », id est Christo soli justitiæ, semitas suas « conjungat », id est, peregrinationem suam terminet ad ipsum, qui dixit :9 Pater, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam mihi dedisti.10 Unde in prima sua Canonica beatissimus Petrus effatur : Videntes Christum, exsultabitis lætitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum vestrarum.11 « Aut comitetur iter gelidi senis », id est vestigia patrum sanctorum, in quibus concupiscentia fuit mortificata et amor mundi refriguit. Et ita fit mens devota « miles » Dei, quia militia est vita hominis boni super terram, cui continuus est conflictus adversus hostes salutis, suspiciens et adspirans ad bravium vocationis supernæ, de quo scriptum est in Sapientia : Justi accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini. Quod bravium mens contemplativa affectuose desiderans, in ipsum sempiterni « luminis » fontem ac principem figit intuitum, et in ipso pure quiescit. Cujus abyssalem immensitatem sinceriter contemplando, conspicit quam parum aut nihil sit respectu illius omne creatum ac terminatum, quum finiti et infiniti nulla dicatur esse proportio. Ideo sanctus ait Gregorius : Animæ contemplanti Creatorem, angusta est omnis creatura. « Hic regum sceptrum Dominus tenet », hoc est, in cœlo supremo, omnium Dominus residens, omnia moderatur, regit, judicat, ordinat in tota machina mundi, præsertim in Ecclesia triumphante ac militante, per angelos dirigens homines.12 Ad quam patriam reducti, erimus gloriosi, optime contentati, æternaliter assecurati, atque de tot periculorum evasione, de tantæ felicitatis adeptione, Deo gratissimi, ineffabiliterque securi.13

Footnotes

  1. Job xxv, 3. ↩

  2. Dan. vii, 10. ↩

  3. Ps. lxxxiii, 2, 3. ↩

  4. Ps. xli, 2. ↩

  5. Philipp. iii, 8. ↩

  6. Ps. xxxiii, 9; ↩

  7. I Petr. ii, 3. ↩

  8. Joann. xiv, 2. ↩

  9. Hebr. xiii, 14. ↩

  10. Joann. xvii, 24. ↩

  11. I Petr. 1, 8, 9. ↩

  12. Job xvii, 1. ↩

  13. Philipp. iii, 14. ↩

Chapter 143 of 199