Prosa 2
TUM ego : Papæ, inquam, ut magna promittis, nec dubito quin possis efficere. Tu modo quem excitaveris, ne moreris.
— Primum igitur, inquit, bonis semper adesse potentiam, malos cunctis viribus esse desertos, agnoscas licebit. Quorum quidem alterum demonstratur ex altero : nam quum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit, liquet imbecillitas mali ; at si fragilitas clarescat mali, boni firmitas nota est. Sed uti nostræ sententiæ fides abundantior sit, alterutro calle procedam, nunc hinc, nunc inde proposita confirmans. Duo sunt quibus omnis humanorum actuum constat effectus : voluntas scilicet, ac potestas. Quorum si alterutrum desit, nihil est quod explicari queat : deficiente etenim voluntate, ne aggreditur quidem quisque quod non vult ; at si potestas absit, voluntas frustra fit. Quo fit ut si quem videas adipisci velle quod minime adipiscatur, huic obtinendi quod voluerit defuisse valentiam, dubitare non possis. — Perspicuum est, inquam, nec ullo modo negari potest. — Quem vero effecisse quod voluerit videas, num etiam potuisse dubitabis ? — Minime. — Quod vero quisque potest, in eo validus, quod vero non potest, in hoc imbecillis esse censendus est. — Fateor, inquam. — Meministine igitur, inquit, superioribus rationibus esse collectum, intentionem omnem voluntatis humanæ, quæ diversis studiis agitur, ad beatitudinem festinare? — Memini (inquam) id quoque esse demonstratum. — Num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum, eoque modo, quum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum? — Minime (inquam) recordor, quoniam id memoriæ fixum teneo. — Omnes igitur homines, boni pariter ac mali, indiscreta intentione ad bonum pervenire nituntur? — Ita (inquam) consequens est. — Sed certum est, adeptione boni bonos fieri. — Certum. — Adipiscuntur igitur boni quod appetunt. — Sic videtur. — Mali vero si adipiscerentur quod appetunt bonum, mali esse non possent. — Ita est. — Quum igitur utrique bonum petant, sed hi quidem adipiscantur, illi vero minime; non dubium est, bonos quidem potentes esse, qui vero mali sunt, imbecilles. — Quisquis (inquam) dubitat, nec rerum naturam, nec consequentiam potest considerare rationum.
— Rursus, inquit, si duo sint quibus idem secundum naturam propositum sit, eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat; alter vero naturale illud officium minime administrare queat, alio vero modo quam naturæ convenit, non quidem impleat propositum suum, sed imitetur implentem: quemnam horum valentiorem esse decernis? — Etsi conjecto (inquam) quod velis, planius tamen audire desidero. — Ambulandi (inquit) motum, secundum naturam esse hominibus num negabis? — Minime, inquam. — Ejusque rei pedum officium esse naturale num dubitas? — Ne hoc quidem, inquam. — Si quis igitur pedibus incedere valens, ambulet; aliusque cui hoc naturale pedum desit officium, manibus nitens, ambulare conetur: quis horum jure valentior existimari potest? — Contexe (inquam) cetera: nam quin naturalis officii potens, eo qui idem nequeat valentior sit, nullus ambigit. — Sed summum (inquit) bonum æque malis bonisque propositum, boni quidem naturali officio virtutum petunt; mali vero variam per cupiditatem (quod adipiscendi boni naturale officium non est) id ipsum conantur adipisci. An tu aliter existimas? — Minime, inquam: nam etiam quod est consequens patet. Ex his enim quæ concesserim, bonos quidem potentes, malos vero esse necesse est imbecilles.
— Recte (inquit) præcurris, idque (uti medici sperare solent) indicium est erectæ jam resistentisque naturæ. Sed quoniam te ad intelligendum promptissimum esse conspicio, crebras coacervabo rationes. Vide enim quanta vitiosorum hominum pateat infirmitas, qui ne ad hoc quidem pervenire queunt, ad quod eos naturalis ducit ac pene compellit intentio. Et quid, si hoc tam magno ac pene invicto præeuntis naturæ desererentur auxilio? Considera vero quanta sceleratos homines habeat impotentia. Neque enim levia aut ludicra præmia petunt, quæ consequi atque obtinere non possunt; sed circa ipsam rerum summam verticemque deficiunt, nec in eo miseris contingit effectus, quod solum dies noctesque moliuntur. In qua re bonorum vires eminent. Sicut enim eum qui pedibus incedens, ad eum locum usque pervenire potuisset quo nihil ulterius pervium jaceret incessui, ambulandi potentissimum esse censeres; ita eum qui expetendorum finem (quo nihil ultra est) apprehendit, potentissimum necesse est judices. Ex quo fit (quod huic objacet) ut iidem scelesti viribus omnibus videantur esse deserti. Cur enim relicta virtute vitia sectantur? Inscitiane bonorum? Sed quid enervatius ignorantiæ cæcitate? An sectanda noverunt, sed transversos eos libido præcipitat? Sic quoque intemperantia fragiles sunt, qui obluctari vitio nequeunt. An scientes volentesque, bonum deserunt, ad vitia deflectuntur? Sed hoc modo non solum potentes esse, sed omnino esse desinunt: nam qui communem omnium quæ sunt finem relinquunt, pariter quoque esse desistunt. Quod quidem cuipiam mirum forte videatur, ut malos, qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus; sed ita sese res habet. Nam qui mali sunt, eos malos esse non abnuo; sed eosdem esse pure atque simpliciter, nego. Nam uti cadaver, hominem mortuum dixeris, simpliciter vero hominem appellare non possis; ita vitiosos, malos quidem esse concesserim, sed esse absolute, nequeam confiteri. Est enim, quod ordinem retinet servatque naturam; quod vero ab hac deficit, esse etiam quod in sui natura situm est, derelinquit.1
Sed possunt (inquies) mali. Ne ego quidem negaverim; sed hæc eorum potentia, non a viribus, sed ab imbecillitate descendit. Possunt enim mala, quæ minime valerent, si in bonorum efficientia manere potuissent. Quæ possibilitas eos evidentius nihil posse demonstrat: nam si (uti paulo ante collegimus) malum nihil est, quum mala tantummodo possint, nihil posse improbos liquet. — Perspicuum est. — Atque ut intelligas quænam sit hujus potentiæ vis, summo bono nihil potentius esse paulo ante definivimus. — Ita est, inquam. — Sed idem, inquit, facere malum nequit. — Minime. — Est igitur, inquit, aliquis qui omnia posse homines putet? — Nisi qui insaniat, nemo. — Atque iidem possunt mala. — Utinam quidem, inquam, non possent. — Quum igitur bonorum tantummodo potens, possit omnia, non vero queant omnia potentes etiam malorum; eosdem qui mala possunt, minus posse manifestum est. Huc accedit, quod omnem potentiam inter expetenda numerandam, omniaque expetenda, referri ad bonum velut ad quoddam naturæ suæ cacumen ostendimus. Sed patrandi sceleris possibilitas referri ad bonum non potest: expetenda igitur non est. Atqui omnis potentia expetenda est: liquet igitur malorum possibilitatem non esse potentiam.
Ex quibus omnibus bonorum quidem potentia, malorum vero minime dubitabilis apparet infirmitas. Veramque illam Platonis esse sententiam liquet: solos quod desiderent, facere posse sapientes; improbos vero exercere quidem quod libeat, quod vero desiderent, explere non posse. Faciunt enim quæ libet, dum per ea quibus delectantur, id bonum quod desiderant, se adepturos putant; sed minime adipiscuntur, quoniam ad beatitudinem probra non veniunt.
Footnotes
-
* sua ↩
Chapter 144 of 199