Skip to the text

Articulus 4

ELUCIDATIO PROSÆ HUJUS SECUNDÆ.

IN præcedenti prosa promisit Philosophia quædam obscura declarare Boetio. Jam in secunda hac hujus quarti libri prosa hoc prosequitur.

Et primo testatur Boetius se prorsus confidere Philosophiam posse implere quod promisit, idque indilate impleri precatur. Tum ego inquam, id est, ego Boetius « inquam », id est dixi tunc, utputa post prosam ac metrum præhabita : Papæ, id est admirative et gaudenter, nec dubito, o Philosophia, quin efficere possis, id est implere, ut, id est sicut, promittis magna, videlicet declarare difficilia et obscura prætacta in prosa prima. Tu modo ne moreris, id est, non tardes nec protrahas, quem excitaveris, id est me Boetium, quem sic inflammasti ad audiendum tuam doctrinam.

Sequitur Philosophiæ responsio.

Primum igitur, inquit, liquebit, seu licebit, id est, quia sic quæris, ideo primo licitum ac patulum erit, supple, quod, agnoscas potentiam, id est potestatem, adesse semper bonis, id est virtuosis, malos, id est vitiosos, esse desertos, id est privatos, cunctis viribus. Istud prout sonat, stare non posset: alioqui pravi sacerdotes non haberent potestatem consecrandi et absolvendi, nec vitiosi prælati ac principes haberent potestatem prælaticam ac jurisdictionem super subjectos, sicut nonnulli dixerunt hæretici. Certumque est, quod multi pravissimi, imo et furiosi, sint corporali potentia fortiores pluribus justis. Porro, si verba hæc exponantur de potestate propinqua seu proxima promerendi vitam æternam, quæ potestas in caritate fundatur, sine qua nihil est spiritualiter vividum, meritorium, et Deo acceptum; sic verba hæc sunt plane absoluteque vera, quia quicumque habet caritatem, est bonus et virtuosus, qua qui caret, est malus et vitiosus, secundum quod loquitur Augustinus: In caritate, pauper est dives; sine caritate, omnis dives est pauper: nam quod patet et latet in Scripturis divinis, tenet qui caritatem servat in moribus. Concordat quod affirmat Gregorius: Quemadmodum multi arboris rami ex una radice prodeunt, sic multæ virtutes ex una caritate generantur; nec habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si non manet in radice caritatis. De hoc infra magis patebit.

Quorum quidem alterum demonstratur ex altero, id est, unum istorum probatur ex alio, hoc est, ex probatione unius innotescit probatio alterius. Nam quum bonum malumque contraria sint privative potius quam alio genere oppositionis, quoniam malum formaliter non est quid positivum, sed sola privatio boni, sicut silentium appellatur privatio vocis, et tenebræ privatio luminis; si bonum potens esse constiterit, id est, quum probatum fuerit quod bonum sit « potens », hoc est efficax ad agendum, liquet imbecillitas mali, id est, nota mox erit impotentia mali. At si fragilitas clarescat mali, id est, si mali debilitas elucescat, firmitas (id est potestas) boni nota est. Hinc, secundum Philosophum, contrariorum eadem exstat scientia, et unum eorum per aliud noscitur. Imo et teste Apostolo, per visibilia atque corporea, invisibilia et incorporalia cognoscuntur, Creator quoque ex creaturis.1

Sed uti nostræ sententiæ fides abundantior sit, hoc est, ut consensus et credulitas nostræ doctrinæ sit copiosior (sic sumitur fides quum dicitur: argumentum est ratio, rei dubiæ faciens fidem), alterutro calle procedam, id est, utraque probatione jam utar, nunc hinc, nunc inde proposita confirmans, id est, præmissa atque intenta probans jam ex parte boni, modo ex parte mali.

Sequitur probatio prima.

Duo sunt, id est, duo sunt principia principalesque causæ, quibus, id est per quæ et ex quibus, constat, id est, procedit et dependet, omnis effectus actuum humanorum, id est ipsi actus seu effectus hominum ex deliberatione progredientes: voluntas scilicet, ac potestas activa. Sicque istud intelligitur de pertinentibus ad causam efficientem per liberum arbitrium operantem, non de effectu causæ operantis secundum naturam, ut est digestio alimenti. Assignantur etiam quatuor causæ rerum, videlicet, causa efficiens, formalis, materialis, finalis. Sed nunc de causa efficiente intellectualiter sermo est. Quorum si alterutrum desit, nihil est quod explicari queat, id est, nihil effici potest. Deficiente etenim voluntate, id est potentia volitiva, aut etiam interiori actu volendi, ne (id est non) aggreditur quidem quisque quod non vult. Nullus enim voluntarie operans exsequitur aut accedit aliquid, nisi volitum a se. At si potestas absit, voluntas frustra fit, id est, inefficax redditur et inanis in volendo.

Quo fit, id est, ex quo contingit, ut si quem (id est aliquem) videas adipisci velle quod minime adipiscatur (loquendo de velle imperativo, quod est velle simpliciter et complete, et a Deo reputatur pro opere; non de velle optativo, quod est velle imperfectum et secundum quid: de quo in Proverbiis Salomon ait, Vult et non vult piger), huic obtinendi quod voluerit defuisse valentiam, dubitare non possis, id est, rationabiliter ambigere nequis tali homini « defuisse valentiam », id est potentiam, obtinendi quod cupit.2

Ad quod respondet Boetius: Perspicuum est, inquam, nec ullo modo negari potest de jure, quamvis negari posset de facto: sicut et quidam negaverunt prima principia per se nota, ut Aristoteles refert, contradixeruntque sensui, dicentes nihil moveri, et omnia esse unum ens. Qui indigent pœna, ut scilicet, secundum Avicennam, tamdiu flagellentur quousque propriarum experimento pœnarum coacti, fateantur se pati ab alio, et per consequens motum esse et plura entia.

— Quem vero effecisse quod voluerit videas, num etiam potuisse dubitabis? id est, numquid dubitabis eum habuisse potentiam id agendi? — Minime, id est, nullatenus inde dubitabo: quia ad propositionem de esse, sequitur propositio de posse. Nam sequitur: hoc est dealbatum, ergo potuit dealbari; iste cucurrit, ergo potuit currere. Alioqui contradictoria starent simul. — Quod vero quisque potest, in eo validus, quod vero non potest, in hoc imbecillis esse censendus est. — Fateor, inquam ego Boetius, verum hoc esse.

Ad quod Philosophia: Meministine igitur, inquit, id est, an recordaris, superioribus rationibus esse collectum, id est præhabitis argumentis et rationibus esse probatum, intentionem omnem voluntatis humanæ, quæ diversis studiis agitur, id est, variis conatibus, viis et actibus exercetur, ad beatitudinem festinare, id est ad aliquod bonum finale ordinari ac tendere? Unde dictum est prosa secunda tertii libri: Omnis mortalium cura, quam multiplicium studiorum labor exercet, etc.3 Ubi et dictum est, quod beatitudinem universi homines naturaliter appetunt, loquendo de beatitudine secundum rationem suam communem, prout dicitur quoddam maximum bonum, etc. — Memini, inquam, id quoque esse demonstratum loco prætacto et alibi.4

— Num, id est anne etiam, recordaris beatitudinem ipsum esse bonum (imo et summum bonum, prout tertio libro et hinc inde frequenter præhabitum est), eoque modo, id est similiter et ex consequenti, quum beatitudo petitur (supple, ab omnibus), ab omnibus desiderari bonum?5 Ad quod Boetius: Minime (inquam) recordor, id est, non sum memor illius tanquam alicujus ante cogniti et deinceps obliti. Ideo subditur: quoniam id memoriæ fixum teneo, id est, firmiter hoc in memoria collocatum reservo. Itaque differunt meminisse et recordari: quoniam recordari, proprie est memorari alicujus obliti; meminisse autem communius sumitur pro actuali attentione alicujus prius noti, sive oblivioni sit traditum, sive non. Nihilo minus unum horum frequenter pro alio sumitur, quum et invariabili Deo, in quem nulla cadit oblivio, sæpe recordatio adscribatur. Unde et sacratissima cecinit Virgo: Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiæ suæ.6

Ex his infert Philosophia: Omnes igitur homines, boni pariter ac mali, indiscreta intentione, id est communi et indifferenti ac naturali inclinatione, ad bonum pervenire nituntur: quia nec malum appeti potest nisi sub ratione et specie seu apparentia boni, prout ista multoties sunt expressa. — Ita (inquam) consequens est, id est, ego Boetius fateor hoc vere et bene concludi.7

Ad quod Philosophia: Sed certum est, adeptione boni bonos fieri, id est, palam est quod homines adipiscendo bonum seu bonitatem, fiant boni in illo genere boni quod adipiscuntur: sicut qui acquirit bonitatem moralem, fit moraliter bonus; et qui suscipit bonitatem entis, fit bonus bonitate naturæ: de qua dixit Apostolus, Omnis creatura Dei bona est;8 Moyses quoque in Genesi, Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona.9 — Certum.

— Adipiscuntur igitur boni quod appetunt, puta felicitatem, si perseverant in bonis moralibus, juxta illud ad Romanos: Vide bonitatem Dei in te, si tamen permanseris in bonitate;10 alioqui et tu excideris. Hinc, juxta Philosophum decimo Ethicorum, felicitas præmium est virtutis. Respondet Boetius: Sic videtur. Et Philosophia: Mali vero si adipiscerentur quod appetunt bonum, mali esse non possent, loquendo de eis formaliter, puta secundum quod tales; et item de bono futuræ felicitatis, de cujus ratione est confirmatum esse in bonis. — Ita est.

— Quum igitur utrique bonum petant, id est, tam boni quam mali bonum felicitatis desiderent, sed hi quidem, videlicet boni et virtuosi, adipiscantur hoc bonum in hac vita per inchoationem, et in futuro per consummationem, illi vero, puta mali et reprobi, minime; non dubium est, bonos quidem potentes esse potestate virtutum, meritoria ac Deo accepta, qui vero sunt mali, id est iniqui, imbecilles, id est spiritualiter esse infirmos, carendo hac meritoria potestate: juxta illud Apostoli, Propterea sunt inter vos multi imbecilles, et dormiunt multi.11 Attamen tales vitiosi sunt in hac vita potentes naturali virtute, corporali potentia, prælatica auctoritate, præsidentia jurisdictionali: imo interdum potentia faciendi miracula. De quibus in Evangelio asserit Dominus: Multi dicent mihi in die illa, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et dæmonia ejecimus, et virtutes multas fecimus?12 De naturali quoque virtute loquitur apud Marcum Christus:13 Diliges Dominum Deum tuum ex tota virtute tua. Hinc argumentatio ista Philosophiæ non concludit nisi de potestate meritoria et morali, Deo accepta.

Ad hoc Boetius: Quisquis (inquam) dubitat de his, nec rerum naturam, nec consequentiam potest considerare rationum, id est, talis non cognoscit rerum naturam, nec vim consequentiæ argumentorum tuorum. Quod verum est intelligendo hæc secundum sensum jam tactum: alias non teneret illatio. Imo multi sunt jam virtuosi et boni, et per consequens suo modo potentes, qui tamen sunt reprobi: qui dicuntur boni secundum præsentem justitiam, non secundum prædestinationem æternam. Et quidam electi, sunt jam mali ac vitiosi, qui tamen beatitudinem consequentur : qui dicuntur boni secundum prædestinationem æternam, non secundum præsentem justitiam. Ideo totum istud intelligendum est caute.

Præterea objici potest contra jam dicta (quod scilicet duo sufficiunt ad productionem effectus, videlicet voluntas atque potestas), quia si quis velit aliquid operari habeatque potentiam id agendi, nondum idoneus est illud efficere, nisi sciat qualiter sit agendum. Ideo Plato asseruit, unumquodque esse efficax et idoneum ad agendum in tribus, puta, in scire, posse, et velle : ita ut sit scire per ignorantiam non obnubilatum, posse imbecillitate non impeditum, et velle ab invidia longe relegatum. Avicenna vero et Algazel ac Alphorabius addiderunt et quartum, hoc est, bonitatem seu benevolentiam : quod tamen in velle illo ab invidia alieno satis includitur. — Et respondendum, quod assignatio illa Platonis, est magis clara et plena quam ista. Philosophia tamen scientiam in potentia comprehendit : quia potentia non est perfecta, nec ad operandum idonea operatione intellectuali, absque scientia directiva.

Sequitur ratio secunda ad idem, quod scilicet mali sunt impotentes, boni vero potentes.

Rursus, inquit, id est, Philosophia secundo sic arguit : si duo sint quibus idem secundum naturam propositum sit, id est, « si sint duo » homines habentes « idem » in specie « propositum » naturale, eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, id est, unus ipsorum exsequatur et ad effectum perducat illud propositum ordinate, per convenientia media seu instrumenta ac opera; alter vero illud naturale officium minime administrare queat, id est, opus illud naturæ conveniens nesciat exsequi congruenter, alio vero modo quam naturæ convenit, id est, aliter quam naturalis ratio dictat, non quidem impleat propositum suum bene ac ordinate, sed imitetur implentem, id est secundum apparentiam et verisimilitudinem quamdam, secundum quod vitia aliqua quamdam assimilationem prætendunt cum veris virtutibus, sicut duritia cum rigore justitiæ : quemnam horum valentiorem esse decernis? id est, quem istorum judicas alio potentiorem? — Et si conjecto (inquam) quod velis, id est, quamvis conjicio et æstimo respondendum quod tu, Philosophia, sentis, planius tamen audire desidero, id est, tua doctrina cupio de hoc clarius informari.

Ad quod Philosophia : Ambulandi (inquit) motum, secundum naturam esse hominibus num negabis? id est, tu concedes, quod ipsa ambulatio seu motus localis naturaliter conveniat homini. — Minime, inquam, id est, nullatenus hoc negabo, quum motus talis sit proprie animalis, quoniam anima perfecta movet corpus suum secundum omnem positionem seu differentiam loci. Hinc Aristoteles libro de Cœlo et mundo, ex hoc probat corpora illa cœlestia esse animata, quoniam omnes differentias loci ex natura rei asserit esse in illis corporibus.

— Ejusque rei pedum officium esse naturale num dubitas? id est, tu, o Boeti, certus es « officium naturale » ejusdem « rei », actus scilicet ambulationis, « esse pedum », id est pertinere ad pedes tanquam ad instrumenta per quæ exercetur, quemadmodum videre, est actus seu officium oculorum. — Ne hoc quidem, inquam, id est, ego Boetius respondeo, quod pro certo inde non dubito.

Ad quod Philosophia : Si quis igitur pedibus incedere valens, ambulet; aliusque cui hoc naturale pedum desit officium, manibus nitens, ambulare conetur, innitendo manibus ac rependo, quemadmodum primo Regum fertur de Jonatha et ejus ministro, quod manibus reptantes, aggressi sunt hostes :14 quis horum valentior jure existimari potest ad ambulandum, quamvis vigore virtutum claudus valeat esse potentior illo? — Contexe (inquam) cetera, id est, ego Boetius dico ut tu, Philosophia, prosequaris quæ restant, et ea redigas in formam verborum, sicut ex filis contexitur pannus. Nam quin naturalis officii potens, id est idoneus exsequi illud, eo qui idem nequeat valentior sit, nullus ambigit, quia hoc clarum et certum est per se.

Ad quod Philosophia subjungit : Sed summum (inquit) bonum æque malis bonisque propositum, id est, felicitatem, ad quam naturalis inclinatio insita est indifferenter bonis ac pravis hominibus, boni quidem naturali officio virtutum petunt, id est, adipisci ac apprehendere student convenienti exercitio seu exsecutione virtutum, quæ sunt ad hoc recta itinera; mali vero variam per cupiditatem (quod adipiscendi boni naturale officium non est) id ipsum conantur adipisci, id est, homines vitiosi nituntur acquirere felicitatem per varias inordinatas affectiones : quod non est naturale et congruum opus ac medium pertingendi ad veram felicitatem. Ideo scriptum est in Osee : Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? Quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis; prævaricatores vero corruent in eis.15 An tu aliter existimas, o Boeti?

— Minime, inquam : nam etiam quod est consequens, id est, conclusio quæ sequitur ex prædictis, patet. Ex his enim quæ concesserim, id est, ex præinductis quæ concessi, bonos quidem potentes, malos vero necesse est esse imbecilles, id est, ex concessis istud necessario sequitur : et hoc, juxta expositionem jam habitam. Sic enim impotentes fuerunt pontifices Judæorum Annas et Caiphas et Pilatus, qui Christum occiderunt; et Christus fuit potens : qui tamen prævaluerunt, et Dei Filium occiderunt. Cui et unus eorum dixit : Nescis quia potestatem habeo crucifigere te?16 Et nihilo minus Christus aliquo modo fuit infirmus : sicut ait in Psalmo, Aruit tanquam testa virtus mea;1718 itemque, Infirmata est in paupertate virtus mea. Sic quoque Laurentius fortior fuit Decio, quem sapientia ac virtutum constantia superavit; et infirmior quantum ad carnis passibilitatem illo, cujus tyrannide occidebatur.

— Recte (inquit) præcurris, id est, Philosophia dixit, Rationabiliter, o Boeti, istud conclusisti præveniendo me, qui istud conclusissem; idque (uti medici solent sperare) indicium est erectæ jam resistentisque naturæ : hoc est, et « id », id est, quod ita præcurris, inferendo quod sequitur ex inductis, « est indicium naturæ erectæ jam » ac « resistentis », id est, signum quod ratio tua modo ad veritatem et æquitatem est elevata, efficaciterque resistens motibus passionum, quibus dum succubuisti quodammodo; « uti », id est sicut, « medici solent sperare » de curatione ægroti per signa quædam prognostica.

Insuper Philosophia videns profectum Boetii, animatur diffusius ei probare intentum. Gaudent namque magistri in profectu discipulorum suorum, et inde provocantur ad instruendum eos plenius. Unde in tertia sua Canonica sanctus ait Joannes : Majorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes.19 Sed quoniam te ad intelligendum, id est ad suscipiendum meam doctrinam, promptissimum esse conspicio : juxta illud Ecclesiastici, Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam.20 Et Jacobus ait :21 Sit omnis homo velox ad audiendum; itemque :22 In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Crebras acervabo rationes, id est, accumulabo jam frequentes ac plures probationes ad idem firmius comprobandum.

Vide enim quanta vitiosorum hominum pateat infirmitas, quæ opponitur firmitati virtutum, stabilitati atque constantiæ mentis in Deo, ac robori spirituali : de quibus Dominus dixit ad Josue, Confortare, et esto robustus valde, ut custodias omnem legem meam;23 Apostolus quoque ad Ephesios, Confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus.24 Quumque hac fortitudine careant iniqui, merito in Scripturis comparantur pulveri, stipulæ, ac favillæ: juxta illud in Psalmo, Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ;25 itemque, Deus meus, pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti.26 Isaias quoque ait:27 Erit fortitudo impiorum ut favilla stuppæ, et opus eorum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul.

Qui ne ad hoc quidem pervenire queunt, id est, efficaciter non valent. Et suæ infirmitatis ac impotentiæ vitiosæ sunt causa, non se præparando nec dando ad robur virtutum, quoniam male agendo, obicem ponunt gratiæ Dei, qui in Apocalypsi loquitur:28 Ecce sto ad ostium, et pulso; si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum. De quo legitur alibi:29 Ecce Dominus ante januam adsistit. Pulsat quippe Deus omnipotens januam cordis tui, dum te per divinos instinctus, per angelicas inspirationes, per devotorum hominum allocutiones ad meliora hortatur; aperis autem, dum acquiescis atque obtemperas. Sed, heu! multi advertere aspernantur, et Deum creatorem suum repellunt a se. De quibus ipse conqueritur per Zachariam: Noluerunt attendere, et aures suas aggravaverunt, et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem.30 Ad quod eos naturalis ducit ac pene compellit intentio, id est ad beatitudinem, ad quam naturalis inclinat affectio, imo et vehementer instigat. Propter quod quarto de Civitate Dei loquitur Augustinus: Nemo est qui se nolit esse felicem.

Consequenter subditur alia ratio ad idem probandum, ut quidam exponunt. Verumtamen non sunt proprie speciales rationes, sed declarationes quædam in præhabitis motivis virtualiter comprehensæ, et excitationes mentis ad considerandum quæ proponuntur.

Et quid, id est, quid agerent isti, si hoc tam magno ac pene invicto præeuntis naturæ desererentur ac privarentur auxilio, id est, si auferretur eis naturalis ista inclinatio fortis et insuperabilis ad felicitatem? Quasi dicat: Si illam non haberent, multo plus deviarent. Quod auxilium vocatur « præeuntis naturæ », quoniam a natura naturante et antecedente eis impressum est, vel quoniam prævenit eorum malitiam.

Considera vero quanta sceleratos homines habeat impotentia, id est, quam magnam impotentiam habeant ipsi: juxta quod tradit Philosophus in Postprædicamentis, quod unus modus habendi est quod quis habetur; sicut lubricus habens uxorem, habetur ab ea, et avarus habens pecuniam, habetur et possidetur ab ipsa. Et hic tropus loquendi dicitur hypallage.

Neque enim levia aut ludicra præmia petunt, quæ consequi atque obtinere non possunt, id est, non appetunt finaliter bona vana, jocosa ac vilia pro mercede, quæ sunt talia et tam magna quod non valeant ea acquirere: quamvis etiam talia quærant et cupiant, ac in eis felicitatem et ultimum finem sibi excæcati constituant; in quibus nec sufficientiam nec quietem inveniunt, ut supra, tertio libro, ostensum est.31 Sed circa ipsam rerum summam verticemque deficiunt, id est circa Deum, qui solus est summum bonum, et summa, id est plenitudo summaria omnem in se perfectionem includens, et vertex, id est summum principium universorum, in quo dumtaxat sufficientia, quies, beatitudo ac ultimus finis consistit. Circa quod bonum impii errant, non illi sed sibi ipsis et rebus caducis finaliter inhærendo, in quibus quærunt quod in solo Creatore poterunt reperire. Ideo subditur: Nec in eo miseris contingit effectus, id est, vitiosis hominibus non provenit optata felicitas in summo bono, quod solum dies noctesque moliuntur, id est, « quod » summum bonum dumtaxat naturaliter atque finaliter cupiunt adipisci per « dies » et « noctes », hoc est diurnis ac nocturnis temporibus.

In qua re, id est in consecutione seu adeptione veræ felicitatis summique boni, vires bonorum eminent, id est, fortitudines gratiosæ justorum præfulgent et reserantur : in quibus sunt tot vires quot virtutes; et quorum naturales potentiæ per dona gratiæ ac per virtutes infusas perficiuntur. Et hoc declaratur consequenter per simile.

Sicut enim eum, qui pedibus incedens, ad eum locum usque pervenire potuisset, id est, realiter et actualiter pervenisset, quo nihil ulterius pervium jaceret (id est, nihil viæ aut spatii pertransibilis superesset) incessui, ambulandi potentissimum esse censeres, id est, talem viatorem judicares ac diceres esse fortissimum, aut valde fortem ambulatorem : præsertim si a locis multum remotis veniret. Propter quod Hercules quum ad Oceanum devenisset, statuit columnas in mari, in memoriale fortitudinis suæ. Porro Alexander rex, cupiens præminere, constituit remotius in ipso Oceano suas columnas. Ita necesse est judices, id est, sic oportet ut fatearis ac recognoscas, eum esse potentissimum, id est valde potentem potentia meritoria ac gratuita, qui apprehendit, id est, consequitur et acquirit, finem expetendorum, id est summum bonum seu felicitatem, quæ est finis omnium desiderabilium, quo nihil ultra est, id est, ultra quod summum bonum nihil restat optandum. Non enim aliud ultra aut supra ipsum est : imo ipsum est finis finium.

Ex quo fit, id est, ex prædictis consequens est, quod huic objacet, id est, ultimo fini præfato repugnat, atque ab ejus adeptione impedit, utputa istud : ut iidem scelesti, id est ipsi vitiosi, viribus omnibus videantur esse deserti, id est destituti et privati omni robore gratiæ ac virtutum : de quo ait Apostolus, Optimum est gratia stabiliri cor.32 Idcirco hostibus suæ salutis subduntur, omni tentatione vincuntur, et inter effeminatos computantur. In quorum persona dici potest illud Baruch : Facti sumus subtus, et non supra.33 Quibus etiam convenit illud Osee : Factus est Ephraim quasi columba seducta, non habens cor.34 Unde subjungitur :

Cur enim relicta virtute vitia sectantur, sequendo sensualitatem, non rationem, dæmonum suggestiones, non angelicas inspirationes, sæculi vanitatem, non Creatoris legem ac jussionem? Sicque peccaverunt dupliciter, utputa, recedendo a bono, et inhærendo maligno. De quibus loquitur Dominus per Jeremiam : Duo mala fecit populus meus; me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas dissipatas.35 Inscitiane bonorum? id est, utrum fecerunt hoc ex nescientia seu ignorantia bonorum? Sed hoc eorum impotentiam non minueret. Propterea subditur : Sed quid enervatius, id est debilius, ignorantiæ cæcitate, id est cæca ignorantia? Quæ directe contraria est perfectioni et felicitati rationalis creaturæ : cujus beatitudo in actu sapientiæ ponitur, hoc est in contemplatione altissimæ veritatis, quam Veritas summa suo amatori pro mercede promisit, dicendo : Qui diligit me, diligitur a Patre meo;36 et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum. Denique teste Salomone, Quantum lux excedit tenebras, tantum sapientia ignorantiam.37 Quæ quam periculosa consistat, constat ex eo quod ait Apostolus : Qui ignorat, ignorabitur.38 Tenetur autem unusquisque scire ea quæ ad suam spectant vocationem suumque statum, nisi inevitabili excusetur obstaculo.

An sectanda noverunt? id est, utrum sciunt ea quæ credere, sequi et operari tenentur? Et certum est quod quidam iniquorum illa sciunt, quidam ignorant. De scientibus vero mox sequitur : Sed transversos eos libido præcipitat, hoc est, « libido », id est fomes seu concupiscentia mala, « præcipitat », id est dejicit, « eos transversos », id est a summo bono aversos, et a rectitudine æquitatis obliquatos : quemadmodum Daniel dixit ad judicem impium : Species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum.39 Ita in multis est informis cognitio veri : quos trahit ad iniqua ac vincit libido seu prava affectio. Imo quidam sunt in caritate et gratia, et tamen passionibus, tentationibus ac blandimentis vincuntur. Nec solum libido, id est desiderium delectationis, sed et timor afflictionis multos præcipitat in foveam criminis ac gehennæ.

Sic quoque intemperantia fragiles sunt, qui obluctari vitio nequeunt: id est, qui peccatis resistere et prævalere non valent propriis vitiis (quia non habent caritatem et gratiam, sine quibus nemo potest ad tempus notabile reluctari et prævalere peccatis, ut dicit in Quodlibetis Henricus), « sunt fragiles », id est debiles et proni ad malum, « intemperantia », id est ex propria indiscretione et immoderatione, qua facere negligunt quod in ipsis est:40 et ita sunt causa culpabilis suæ impotentiæ et fragilitatis. Quumque omne peccatum sit voluntarium, secundum Augustinum; nec Deus ab aliquo exigat ultra quod potest, secundum Hieronymum, qui testatur, Maledictus qui dicit Deum requirere ab homine impossibile aliquid: certum est quod homo qui peccat, non penitus nequit, imo potest vitiis obluctari. Et si objiciatur, quod non potest hoc sine adjutorio gratiæ Dei, concedendum est: nihilo minus potest, quia secundum Philosophum in Ethicis, id dicimur posse, quod possumus per nostros amicos; Deus vero rationali creaturæ ipsum invocanti amicissimus est: quem si ut oportet invocaverimus, indubitanter gratiæ suæ præstabit auxilium.

An scientes volentesque, bonum deserunt et ad vitia deflectuntur? id est, utrum peccantes « deserunt bonum », id est Deum essentialiter bonum, et virtutem ac viam salutis, « scientes » se peccare, et quid sit bonum ac eligendum, et item an faciunt hoc « volentes », aut magis coacti? Hanc quæstionem, quæ magna est, non multum prosequitur in hoc loco Philosophia. Ad quam Socrates dixit, quod omnis peccans est nesciens: unde et addidit, scientiam non distingui a virtute, et quod mali non habent scientiam boni. Aristoteles vero in libro Ethicorum docet et probat oppositum, atque affirmat, quod peccans vir potest habere rectum judicium et veram notitiam in universali, tamen in particulari eventu et casu errat judicatque perverse: ita quod passio, timor, voluptas, concupiscentia, aut aliquid tale, rectitudinem judicii sui subvertit, et judicat hoc aut illud malum esse agendum, in quantum videtur sibi delectabile, utile aut honestum. Sicque fatetur Philosophus, quod omnis peccans est errans. Quod et Salomon in Proverbiis fassus est:41 Via (inquiens) stulti recta in oculis ejus; itemque: Omnis viri via recta sibi videtur.42 Unde et divinus Dionysius fatur: Nullus respiciens ad malum operatur, id est, nullus eligit, diligit operaturve malum, nisi sub ratione alicujus boni.43 Vitiosi ergo possunt habere scientiam nudam, informem; non autem habent scientiam formatam, boni approbativam, et efficacem.

Sed hoc modo non solum potentes esse, sed omnino esse desinunt, id est, iniqui « non solum desinunt esse potentes » per gratiam ac virtutes « hoc modo », id est peccando, « sed » et desinunt « esse omnino »: non utique esse naturæ perdendo, quia adhuc bibunt et comedunt, et in bonis concupiscentiarum dies suos ducunt, ac deinde in puncto ad infernum descendunt.44 Unde et sanctus Job ait:45 Quare impii vivunt, sublevati sunt confortatique divitiis? Desinunt ergo esse, amittendo spirituale esse gratiæ ac virtutum. De quo esse dixit Apostolus:46 Qui se putat aliquid esse, quum nihil sit, ipse se seducit. Hinc est illud Salomonis:47 Verte impios, et non erunt. Sic quoque iniqui mortui perhibentur, quoniam vita gratiæ carent. Propter quod in Evangelio ait Christus:48 Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Paulus quoque: Vidua (ait) quæ in deliciis vivit, mortua est.49 Denique illud Joannis, Sine ipso factum est nihil, Augustinus exponens, affirmat:50 Peccatum nihil est, et nihil fiunt homines quando peccant. Nam qui communem omnium quæ sunt finem relinquunt, videlicet Deum excelsum et gloriosum, totius esse ac vitæ fontem, pariter quoque esse desistunt per totius spiritualis esse amissionem.

Quod quidem cuipiam mirum forte videatur, id est, hoc forsitan potest alicui mirum et irrationabiliter dictum videri, ut malos, qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus, id est, « ut dicamus » iniquos « non esse, qui sunt plures hominum », id est plures de numero hominum, et pars major eorum, quum multi sint vocati, et pauci electi.51 Sed ita sese res habet, id est, revera sic est, juxta sensum inductum: aliter falsum esset, quum impiissimi sint primæ et particulares substantiæ, et vera supposita. Nam qui mali sunt, eos malos esse non abnuo, id est, non nego; sed eosdem esse pure atque simpliciter, nego, id est, non concedo neque admitto, quod habeant esse, pure simpliciterque loquendo, hoc est sine admixtione vanitatis impuritatisque culpæ, ac nihili spiritualis. Sicque esse non sumitur hic prout capitur communiter, et verbum substantivum vocatur, sed prout importat participationem beati ac beatifici esse: quæ participatio per gratiæ ac gloriæ supernaturalia dona efficitur. Cujus esse comparatione ac respectu, esse naturæ pro nihilo reputatur, ut super illud Joannis, Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis, Augustinus effatur.52

Nam uti cadaver, hominem mortuum dixeris, simpliciter vero hominem appellare non possis, hoc est, sicut asserere potes, quod cadaver sit homo mortuus, non autem simpliciter dicere potes sine mendacio, quod sit homo; ita vitiosos, malos quidem esse concesserim, id est, concedo quod sint mali, seu etiam homines mali, sed esse absolute, nequeam confiteri, hoc est, « nequeam », id est, non valebo, « confiteri » quod sint, « absolute » loquendo. Juxta quem modum Augustinus loquitur super Joannem: Quisquis se inaniter jactat, atque in propriis oculis magnus est, nihil est. Hinc homo a summo et essentialiter superbeatissimo Deo se avertendo per culpam, quæ formaliter nihil est, nihileitatem quamdam incurrit: nam et accidens privativum seu corruptivum, subjectum suum denominat. Ideo per Jeremiam loquitur Deus, qui solus est esse omniformiter plenum ac infinite simpliciterque perfectum: Quid iniquitatis invenerunt patres vestri in me, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt?53

Est enim, quod ordinem retinet servatque naturam: id est, illud simpliciter loquendo fateor esse, quod ordinate se habet et convenienter respectu ultimi finis, hoc est in debita habitudine ac relatione ad summum et ultimum finem, atque in hoc conservat naturalem proprietatem, et suam essentiam continet in vigore. Quod vero ab hac deficit, id est, ab ista natura naturalique ordine ac proprietate recedit, esse etiam quod in sui natura situm est, id est esse suum naturale, derelinquit, id est amittit: non ut sibi non insit realiter, sed ut sibi non prosit salubriter. Juxta quem sensum ait in Evangelio Veritas: Habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet, etiam quod videtur habere, auferetur ab eo.54 Etenim non habens habet, qui non habet cum gratitudine et usu salubri.

Consequenter Philosophia tangit aliam contra prædicta instantiam. Sed possunt (inquies) mali, id est, tu, Boeti, « inquies », id est dices, « Mali possunt », id est, agere aliqua valent.

Ad quod Philosophia respondet: Nec ego quidem negaverim, id est, ego certe non nego hoc; sed hæc eorum potentia, non a viribus, sed ab imbecillitate descendit, id est, « potentia » peccandi quam habent, secundum quod est radix peccandi, non procedit « a viribus » naturalibus, nec a virtutibus acquisitis seu infusis, sed ab innata defectuositate, quam habent in quantum ex nihilo sunt: quia ut asserit Augustinus, voluntas creata in quantum ex nihilo, est prima causa et radix peccandi. Verumtamen, sicut jam dixi, certum est quod iniquis veraciter insint veræ et reales potentiæ: ut potentia sensitiva, motiva, intellectiva ac volitiva, corporea fortitudo, potestas prælatica et sacramentalis ac præsidentialis. Verum Philosophia hic loquitur de potentia operandi moraliter, bene aut male. Præterea, ut sanctus Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus docet, malum formaliter sumptum, non est aliqua positiva realitas seu natura, sed privatio boni: ideo fundatur in bono, et fluit a bono creato, deficiente ac libero, secundum quod ex nihilo est, prout Alexander super primum et secundum Sententiarum tractat diffuse, Thomas quoque, Albertus, Bonaventura, Ægidius aliique ibidem conscribunt.5556

Possunt enim mala, id est peccare, quæ minime valerent, si in bonorum efficientia manere potuissent: id est, mala non possent, « si potuissent manere », id est usque in finem perseverare, « in efficientia », id est exercitio actualique usu, « bonorum », id est laudabilium operum.

Præterea advertendum, quod in homine voluntas liberumve arbitrium est origo bene et male agendi: sicque est eadem naturalis potentia operandi virtuose ac vitiose. Et sicut virtuosi possunt peccare (imo et Deum assidue deprecantur, quatenus ab ipso a vitiis præserventur), sic vitiosi possunt converti et laudabiliter conversari: alias frustra admonerentur ad pœnitendum et emendandum se. Sed sicut virtuosi secundum quod tales, non possunt peccare (quia virtutibus nemo directe utitur male), sed in quantum sunt arbitrii liberi; sic vitiosi secundum quod vitiosi, nequeunt agere bene, sed ut liberi exstant arbitrii, possunt pœnitere, et fieri boni virtuoseque agere. Et juxta hæc intelligendus est totus iste passus Philosophiæ. Atque juxta hunc modum ait Dominus: Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. Per Jeremiam quoque dicitur: Si Æthiops potest mutare pellem suam, aut pardus varietates suas; et vos poteritis benefacere, quum didiceritis malum.

Quæ possibilitas eos evidentius nihil posse demonstrat, id est, potentia ista peccandi, clarius pandit quod iniqui nihil possint, secundum quod tales: quia et opus eorum secundum quod ab ipsis procedit, id est a prava voluntate eorum, est malum et inordinatum, et per consequens, peccatum et nihil. Attamen, secundum quod procedit a naturali eorum potestate et vi, aliquid est, ut fornicari, furari, rapere, trucidare. Nam si, uti paulo ante collegimus, id est, ex diversis præmissis conclusimus, malum nihil est, id est malum culpæ quantum ad suum formale, quod est deformitas atque aversio mentis; quum mala tantummodo possint, nihil posse improbos liquet: id est, constat vitiosos ut tales, « nihil posse, quum possint tantummodo mala », sicut expositum est, puta in quantum tales. Porro his consonat quod ait Anselmus: Qui id potest quod sibi non expedit nec ipsum decet, quanto plus hoc potest, tanto impotentior est et imperfectior esse convincitur. Alioqui omnipotens Deus, a cujus potentia excluduntur mala et privativa, impotens esset. — Perspicuum est.

Insuper Philosophia declarat adhuc ea quæ dixit; nec istæ declarationes sunt proprie speciales probationes, quamvis ex eis accipi possint et elici aliquæ rationes.

Atque ut intelligas quænam sit hujus potentiæ vis, id est, ut clarius noscas quæ et qualis sit potentia iniquorum, addo quod sequitur. Summo bono nihil potentius esse paulo ante definivimus, id est determinavimus:57 quod tamen probatione non indiget, quum constet summum bonum penitus infinite potentius esse omni alio ente. — Ita est, inquam, id est, ego Boetius dico sic esse. — Sed idem, inquit, facere malum nequit, id est, Philosophia ait, « Idem », id est summum bonum, « nequit facere malum », id est peccatum.58 Ad quod Boetius: Minime.

Et Philosophia: Est igitur, inquit, ali- quis qui omnia posse homines putet? id est, estne « aliquis qui putet homines posse omnia », ita quod sint omnipotentes? Ad quod Boetius: Nisi qui insaniat, nemo, id est, nullus homo hoc æstimat, nisi forsan insanus sit. Subdit Philosophia: Atqui, id est certe, iidem possunt mala, id est, ipsi homines « possunt » efficere « mala ». — Utinam quidem, inquam, non possent: id est, ego Boetius dico, « Quidem », id est pro certo, « utinam » homines « non possent » peccare, ita quod essent in gratia confirmati.

Ad quod Philosophia: Quum igitur bonorum tantummodo potens, id est, quum Deus, qui solum potest bona, possit omnia; non vero queant omnia potentes etiam malorum, id est, homines, qui sunt « potentes etiam malorum », id est, qui facere possunt non solum bona, sed etiam mala, non sint potentes « omnia », id est omnipotentes: eosdem qui mala possunt, minus posse manifestum est, id est, clarum est quod ipsi homines, « qui » facere « possunt mala », sunt ex hoc ipso impotentiores: et sic, posse facere mala non est potentia.

Deinde subditur ad hoc ratio alia. Huc accedit, id est, ad istud probandum valet, quod omnem potentiam inter expetenda numerandam, omniaque expetenda, referri ad bonum velut ad quoddam naturæ suæ cacumen ostendimus: id est, « quod » jam supra probavimus « omnem potentiam », præsertim activam, esse « numerandam » et ponendam ac computandam « inter expetenda », id est inter bona desideranda (unde in tertio libro est probatum, quod potentia ad beatitudinem pertinet); et « ostendimus » quod « omnia expetenda », sint « ad » summum « bonum » finaliter referenda. Sed patrandi sceleris possibilitas referri ad bonum non potest: expetenda igitur non est, id est, possibilitas seu potentia peccandi non est desideranda, in quantum est origo et radix transgrediendi. Atqui, id est sed, seu certe, omnis potentia expetenda est, saltem alicui, et ei potissime cujus naturæ convenit: sicut vis sensitiva animali, non angelo. Liquet igitur malorum possibilitatem, in quantum illorum est origo principiumque peccandi, sicut expositum est, non esse potentiam.

Ex quibus omnibus bonorum quidem potentia, malorum vero minime dubitabilis apparet infirmitas: id est, ex præhabitis argumentis « potentia quidem bonorum apparet », id est ostenditur, « infirmitas vero malorum » apparet « minime dubitabilis », id est nequaquam ambigua.

Veramque illam Platonis esse sententiam liquet: solos quod desiderent, facere posse sapientes, id est, quod sapientes dumtaxat habeant veram potentiam adimplendi et operandi quæ volunt, videlicet veraciter bona; improbos vero exercere quidem quod libeat, id est, quod eorum sensualitati perversæque voluntati placet, ac male delectat, quod vero desiderent, explere non posse, id est, quod non valeant opere adimplere ac obtinere quod potissime atque finaliter optant: quod est felicitatem acquirere, a cujus adeptione deficiunt, loquendo de reprobis; multi vero electi, ad tempus sunt mali ac improbi. Hinc expositorie subditur:

Faciunt enim quæ libet, id est, iniqui agunt quæ placent eis, ut dictum est, dum per ea quibus delectantur, id bonum quod desiderant, se adepturos putant: id est, quum æstimant « se adepturos id bonum quod desiderant », id est bonum finale, utputa beatitudinem, quod in omnibus quærunt, constituentes sibi ultimum finem in rebus caducis, « per ea quibus delectantur », id est per vana ac variabilia, in quibus præcipue se oblectant, dicentes illud Sapientis: Venite, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter, nec prætereat nos flos temporis;59 nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. Sed minime adipiscuntur, id est, per talia et in talibus felicitatem nequaquam acquirunt: imo æternam damnationem merentur, ut probatum est evidenter libro secundo; quoniam ad beatitudinem probra non veniunt, id est, peccata ad felicitatem non pertingunt nec ducunt, sed ad opprobrium infernale, quemadmodum per Jeremiam Deus testatur:60 Dabo eos in vexationem et maledictionem, et in stuporem ac sibilum, atque in opprobrium sempiternum, eo quod non obedierint mihi. Quod dum evenerit impiis, adimplebitur quod diu ante prædictum est in libro Sapientiæ: Videntes turbabuntur timore horribili, gementes præ angustia spiritus, et dicentes:61 Erravimus a via veritatis, et lassati sumus in via iniquitatis et perditionis. Quid nobis profuit superbia? Aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra.62

Footnotes

  1. Rom. 1, 20 ↩

  2. Prov. xiii, ↩

  3. Cf. p. 295 A et s. ↩

  4. Cf. p. 301 C' et s., 302 D, 304 C', etc. ↩

  5. Cf. p. 295 D' et s., 210 D'. ↩

  6. Luc. 1, 54. ↩

  7. Cf. p. 302 D et s., 304 D', etc. ↩

  8. 1 Tim. IV, 4. ↩

  9. Gen. 1, 31. ↩

  10. Rom. XI, 22. ↩

  11. 1 Cor. 30. ↩

  12. Matth. 22. ↩

  13. Marc. 30. ↩

  14. 1 Reg. XIV, 13. ↩

  15. Osee xiv, 10. ↩

  16. Joann. xix, 10. ↩

  17. Ps. xxx, 11. ↩

  18. Ps. xxi, 16. ↩

  19. III Joann. ↩

  20. Eccli. iii, 31. ↩

  21. Jacob. 1, 19. ↩

  22. Ibid. 21. ↩

  23. Josue 1, 7. ↩

  24. Ephes. v, 10. ↩

  25. Ps. I, 4. ↩

  26. Ps. LXXXII, 4. ↩

  27. Ps. I, 31. ↩

  28. Apoc. III, 10. ↩

  29. Jacob. V, 9. ↩

  30. Zach. VII, 12. ↩

  31. Pros. III-VIII. ↩

  32. Hebr. xiii, 9. ↩

  33. Baruch II, 5. ↩

  34. Osee VII, 11. ↩

  35. Jer. II, 13. ↩

  36. Joann. XIV, 21. ↩

  37. Eccle. I, 13. ↩

  38. 1 Cor. XIV, 38. ↩

  39. Dan. XIII, 56. ↩

  40. f. t. XXII, 355 A et ↩

  41. Prov. xii, 15. ↩

  42. Prov. xxi, 2. ↩

  43. De Divin. nom. c. iv. ↩

  44. Job xxi, 13. ↩

  45. Ibid. 7. ↩

  46. Galat. vi, 3. ↩

  47. Prov. xii, 7. ↩

  48. Matth. viii, 22. ↩

  49. 1 Tim. v, 6. ↩

  50. Joann. i, 3. ↩

  51. Matth. XX, 16; XXII, 14. ↩

  52. Joann. XVI, 23. ↩

  53. Jer. II, 5. ↩

  54. Matth. XXV, 29. ↩

  55. Cf. t. XX, 629 D' et 633 B' et XXI, p. D' et s. ↩

  56. Cf. p. 424 B'. ↩

  57. Cf. p. 423 C' et s., 389 D' et s. ↩

  58. Statth. vii, r. xiii, 23. ↩

  59. Sap. II, 6-8. ↩

  60. f. p. 276 C'. ↩

  61. Jer. xxix, 8, 19. ↩

  62. Sap. v, 2, 3, 6-9. ↩

Chapter 145 of 199