Skip to the text

Metrum 2

Quos vides sedere celso (al. celsos) Solii culmine reges, Purpura claros nitente, Septos tristibus armis, Ore torvo comminantes, Rabie cordis anhelos, Detrahat si quis superbis Vani tegmina cultus, Jam videbit intus arctas Dominos ferre catenas.

Hinc enim libido versat Avidis corda venenis; Hinc flagellat ira mentem, Fluctus turbida tollens; Mœror aut captos fatigat, Aut spes lubrica torquet. Ergo quum caput tot unum Cernas ferre tyrannos, Non facit quod optat ipse Dominis pressus iniquis.

Chapter 146 of 199