Skip to the text

Articulus 5

EXPOSITIO METRI HUJUS SECUNDI.

SICUT in prosa præcedenti probavit Philosophia justos esse potentes, impios impotentes; ita hic probat hoc metrice compendioso sermone. Estque ordo verborum:

O Boeti, si quis detrahat (id est, exuat et auferat) superbis tegmina, id est indumenta, cultus vani, id est superbi et curiosi ornatus: quos superbos vides sedere reges, ita quod sedendo ac præsidendo sunt reges, culmine, id est dignitate, solii, id est regalis fastigii, celso, id est alto, quoniam rex habet quodammodo plenitudinem potestatis civilis, præsertim monarcha seu imperator; claros purpura nitente, id est fulgida veste purpurea: qua olim, ut fertur, non licuit nisi regibus uti, et quibus reges hoc annuerunt. Unde primo Machabæorum habetur, quod rex Antiochus dedit Jonathæ potestatem utendi purpura et bibendi in auro.1 Septos armis tristibus, id est armigeris, quibus frequenter eveniunt tristia et adversa in præliis, imminenteque bello aliquando pavent. Propter quod in Job scriptum est: Angustia vallabit impium, sicut regem qui præparatur ad prælium.2 Dicuntur quoque tristia arma ex consequente effectu, quia mœstitiam grandem inferunt eis quos occidunt et lædunt, atque amicis et propinquis eorum. Tales armigeri adstant regibus pro eorum custodia et tutela; aut etiam circumeunt eorum cubiculum, juxta illud in Canticis: En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi, propter timores nocturnos.3 Insuper primo libro Regum habetur: Quum Saul rex esset in nemore hastam manu tenens, circumsteterunt eum satellites ejus.4 Comminantes, id est, minas inferentes his quibus indignantur, ore torvo, id est feroci adspectu; anhelos, id est ebullientes et spumantes, rabie cordis, id est furore quodam et iracundia animi: sicut S. Guillelmus nondum conversus spumavit contra S. Bernardum. Videbit jam dominos, id est ipsos reges, ferre intus, id est in anima, catenas arctas, id est vincula vitiorum, mentem stringentia atque prementia, juxta illud Job: Nunc autem oppressit me dolor.5 Istæ sunt arctæ catenæ quæ mentem deprimunt et angustant, ne in libertatem spiritus evolet ac respiret. Quocontra dixit Apostolus: Ubi Spiritus Domini, ibi libertas;6 Salomon quoque: Secura mens, quasi juge convivium.7

Hinc enim, id est ex hac parte, libido, id est concupiscentia et complacentia prava, versat, id est, exagitat et circumagit, corda carnalium hominum, quibus passiones adhuc dominantur, venenis avidis, id est affectibus et oblectamentis fallacibus inficientibus animam. Unde in Ecclesiaste habetur:8 Adolescentia et voluptas vana sunt; in Ecclesiastico quoque:9 Post concupiscentias tuas non eas, et a voluptate tua avertere. Quemadmodum autem sapientia et virtutes mentem reddunt quietam, sic passiones et vitia eam efficiunt inquietam, instabilem ac nutantem, juxta quod scriptum est: Homo sanctus in sapientia manet ut sol, stultus mutatur ut luna.10

Hinc ira flagellat, id est, torquet, affligit pungitque, mentem: juxta illud Job, Virum stultum interficit iracundia.11 Unde ait Hieronymus: Quid irato confert iracundia sua, quem sævissimis exagitat stimulis, ut dum irascitur, insanire credatur? Tollens, id est, extollens et erumpere faciens, turbida, id est turbulentos impetus, fluctus, id est interioris commotionis ex inundationibus fellis seu choleræ ac sanguinis evaporantis, ex quibus mente cæcata (juxta illud Catonis, Ira impedit animum ne possit cernere verum), contingit quod Salomon loquitur: Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor; et impetum concitati spiritus ferre quis poterit?12 Unde et ira in vindicando modum excedit. Propter quod unus velut prudentium dixit ad offendentem:13 Ego me vindicarem de te, nisi irascerer tibi. Hinc dixit et Seneca: Quamdiu irasceris, nil tibi licitum putes, nisi ut ipsam iram refrenes; quia quamdiu irasceris, quidquid commotio suggerit, licitum arbitraris.

Aut mœror, id est inordinata tristitia, fatigat captos, id est vitiis victos, seu corporaliter vinctos. Idcirco in Proverbiis dicitur: In mœrore animi dejicitur spiritus;14 itemque: Animus gaudens ætatem floridam facit;15 spiritus tristis exsiccat ossa. Aut spes lubrica, id est incerta exspectatio liberationis seu prosperitatis speratæ, torquet cor ejus qui non consequitur quod speravit, aut cui contrarium accidit. Unde Salomon est locutus:16 Spes quæ differtur, affligit animam; lignum vitæ, desiderium veniens. Jeremias quoque propheta: Sustinuimus (inquit) pacem, et non venit;17 quæsivimus bona, et ecce turbatio.

Ergo, o Boeti, quum cernas, id est videas, unum caput, id est unum suppositum, intelligendo totum per partem; vel, « unum caput », id est unum capitaneum seu regem aut principem (juxta illud in Amos propheta, Optimates capita populorum;18 et item in Isaia, Longævus et honorabilis, ipse est caput);19 ferre, id est miserabiliter ac infeliciter pati, tot tyrannos, id est tyrannicos et crudeles motus et impetus passionum, quibus superatur ac subditur, ideoque eorum est servus, juxta illud in secunda beatissimi Petri Canonica : quo quis superatus est, hujus et servus est. Iniquus ergo tot dominos habet nequissimos, quot tentatoribus ac tentationibus, quot vitiis, passionibus et peccatis dejicitur. Ipse pressus, id est homo quicumque, seu princeps sive tyrannus, oppressus, tot dominis iniquis, id est vitiis, scilicet spiritu superbiæ, spiritu iracundiæ, spiritu fornicationis, et consimilibus immundis spiritibus (de quibus in Evangelio ait Salvator : Quum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit ; tunc vadit, et assumit alios septem spiritus nequiores se, etc.), non facit quod optat.

Footnotes

  1. I Mach. xi, 58. ↩

  2. Job xv, 24. ↩

  3. Cant. III, 7, 8. ↩

  4. 1 Reg. XXV, 6. ↩

  5. Job XVI, 8. ↩

  6. II Cor. III, 17. ↩

  7. Prov. XV, 15. ↩

  8. Eccle. XI, 10. ↩

  9. Eccli. XVIII, 30. ↩

  10. Eccli. XXVII, 12. ↩

  11. Job V, 2. ↩

  12. Prov. XXVII, 4. ↩

  13. Socrates. ↩

  14. Prov. XV, 13. ↩

  15. Prov. XVII, 22. ↩

  16. Prov. XIII, 12. ↩

  17. Jer. VIII, 15; XIV, 19. ↩

  18. Amos VI, 1. ↩

  19. Is. IX, 15. ↩

Chapter 147 of 199