Skip to the text

Articulus 6

DIFFICULTATUM PROSÆ AC METRI PRÆCEDENTIUM PROPOSITIO LUCULENTAQUE EXPEDITIO.

JOANNES. — Circa præcedentis prosæ eloquia occurrunt mihi dubia multa : attamen ex tua expositione diligenter pensata, pro magna parte videntur soluta. Nonne a Joanne Damasceno veraciter est prolatum, quod nulla res creata expers est propriæ operationis? Ergo nec propriæ potentiæ, quum potentia sit vis operandi. Quomodo ergo vitiosi non habent potentiam ? Rursus, si non habent potentiam, ergo non possunt se emendare. Cur ergo de emendatione monentur ? Amplius, de iniquis scriptum est : Potentes potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatus.1 De quibus sacratissima, incomparabilis atque Deifera Virgo, Deposuit (ait) potentes de sede.2 Aristoteles quoque asserit, unumquodque esse perfectum seu perfectæ potentiæ, dum potest sibi simile generare :3 quod possunt ac faciunt multi iniqui, et nequeunt quidam justi.

DIONYSIUS. — Verba Philosophiæ (ut dixi) intelligenda sunt pie, et proprie ac præcise, nec de quacumque potentia, ut satis expressum est.45 Iniqui etiam possunt se emendare, faciendo quod in ipsis est, vi liberi arbitrii, et informi virtute, acquisita seu infusa, nondum tamen sortiti potestatem virtutis formatæ, meritoriæ, Deo acceptæ, de qua Philosophia hic loquitur.6 Denique, reges iniqui ac infideles, dicuntur potentes et fortes potestate corporali, præsidentiali.

JOANNES. — Frequenter jam dictum est, quod non sit summum malum. Et apparet quod imo : quoniam summo bono opponitur summum malum, summæ felicitati summa miseria, summæ virtuti summum peccatum.

DIONYSIUS. — Deo proprie nihil opponitur, nec contrarie, nec privative, nec contradictorie, quum Deus sit supra omne genus, et supra et ante esse, ut in libro de Causis ostenditur. Porro, quum dicitur non esse aliquod summum malum, intelligendum est juxta sanctorum Patrum et catholicorum doctorum intentionem, qui locuti sunt hoc contra stolidissimi Manichæi hæreticam falsitatem : qui (ut sanctus disseruit Leo Papa) inexplicabilium mendaciorum monstra contexuit, affirmans duo esse realia, formalia et effectiva rerum prima principia, æterna et increata, unum substantialiter bonum, aliud essentialiter malum : quod prorsus falsissimum est, quum unumquodque tantum habeat de bonitate, quantum de entitate et potestate productiva. Verum, quum malum, juxta communem distinctionem, sit duplex, videlicet, malum culpæ, et malum pœnæ : dici potest, quod sicut caritas Dei est summa virtus, sic odium Dei est summum maximumque peccatum seu malum culpæ; et sicut beatitudo humanitatis Christi est summum bonum gloriæ constitutum in genere, sic pœna et afflictio primi illius apostatæ, seu Antichristi, est aut erit summum malum pœnæ.

JOANNES. — Quum unumquodque producat simile sibi, quomodo potest bonum esse origo, subjectum et causa mali?

DIONYSIUS. — Bonum in quantum bonum, est adductivum boni, secundum Philosophum, et suæ bonitatis diffusivum, secundum magnum Dionysium. Nihilo minus bonum in quantum ex nihilo et defectivum in se, ac indeterminatum seu indifferens ad utrumque oppositorum, utpote illimitatum ac liberum, potuit esse prima origo et causa atque subjectum mali, eo modo quo malo culpæ competit causam habere.7

JOANNES. — Cupio clarius explanari quomodo omnis peccans sit ignorans, et item erronee judicans, quum quidam dicantur peccare ex certa scientia et cum actuali remorsu : quod verum non esset, nisi scirent hoc ipsum quod perpetrant, esse malum; sicque etiam in particulari habent scientiam et verum judicium.

DIONYSIUS. — Satis argute proponis hoc. Sed sicut, juxta Philosophum, projectio mercium in mare tempore tempestatis ex timore submersionis, est quid voluntarium involuntario mixtum; sic in tali eventu quem tangis, est aliquid scientiæ, et aliquid ignorantiæ. In omni enim peccato mortali, est rationis consensus : quæ non consentiret iniquitati, nisi jam quodammodo obscurata, victa maleque judicans; sicque ignorantiam habet contrariam scientiæ formatæ, practicæ approbativæque boni, quamvis adhuc informis scientiæ notitiam servet. Et ita contingit unum et idem uno modo sciri, et alio modo nesciri : hinc talem dicimus insipientem, quamvis nudam et informem scientiam habeat.

Footnotes

  1. Sap. VI, 7. ↩

  2. Luc. I, 52. ↩

  3. Petr. II, ↩

  4. Cf. p. 457 ↩

  5. Cf. p. 448 et s. ↩

  6. Matth. XII, 43, 45. ↩

  7. Cf. t. XVI, p. 87 B, 120 A'. ↩

Chapter 148 of 199