Skip to the text

Articulus 7

ELUCIDATIO TERTIÆ HUJUS PROSÆ.

POSTQUAM prosa jam præcedenti probatum est malos homines consistere impotentes, et bonos esse potentes, hic probat Philosophia utrisque debitam remunerationem accidere.

Videsne igitur, id est, quum illa quæ dicta sunt ita se habeant, nonne attendis, quanto in cœno probra volvantur, id est, in quam magna turpitudine ac vilitate vitia fiant, ita quod in se ipsis sunt fœda ac turpia? Propter quod Seneca dixit : Quamvis dii vellent mihi ignoscere, nollem peccare, propter peccati turpitudinem; Aristoteles quoque : Homo iniquus decies millies pejor est bestiis. Hinc beatissimus princeps Apostolorum, de peccantibus post agnitam veritatem, in secunda sua epistola loquitur :1 Contingit illis illud veri proverbii, Canis reversus ad vomitum; et, Sus lota in volutabro luti. Unde pœnitens videns in quantis sordibus fuit peccando, gratias referens, psallit : Eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis.23 Videsne etiam qua probitas luce resplendeat, id est, quanta claritate refulgeat virtus? Cujus tantus est decor, quod animam efficit Dei amicam, sponsam ac filiam. Ideo dixit Macrobius, quod in virtute splendor est maximus. Et de justitia ait Philosophus, quod non est Lucifer nec Hesperus tam admirandi decoris. Recte ergo de qualibet anima virtuosa exponitur illud in Canticis : Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol?4 Et rursus : Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Jerusalem.

In quo perspicuum est, nunquam bonis præmia, nunquam sua sceleribus deesse supplicia : id est, clarum est ex hoc verbo præmisso, « præmia nunquam deesse bonis », id est justis et virtuosis hominibus, et « supplicia », id est justam pœnam, nullo tempore abesse « sceleribus », id est sceleratis hominibus : quia tam virtus quam vitium proprios habent effectus semper sibi conjunctos, ita quod virtutum effectus sunt salutares, præclari et valde amabiles (propter quod dici possunt præmia quædam seu retributiones virtutum), econtra effectus vitiorum sunt viles ac miseri et detestabiles nimis. Virtus quippe animam Deo conjungit, conformat, desponsat, perornat; liberam cœlestisque regni facit eam heredem, Creatorisque sui amicam et filiam nobilem et sublimem, laudabilem, honorabilem, exemplarem, dæmonum et vitiorum victricem, fortem, tranquillam et intra se dulcem. Effectus vero vitiorum sunt his prorsus contrarii : quia peccatum animam a Deo elongat, dissimilem reddit; diabolo eam assimilat, deturpat, fœdam, detestabilem, aspernabilem facit : imo adulteram facit eam diaboli, adversariam inimicamque Dei, æternaque damnatione condignam. Insuper mentem excæcat, lædit : imo spiritualiter perimit, ita quod suas calamitates non advertit, læsiones non sentit, damna non pensat nec deflet; quumque continuo appropinquet inferno, sic gaudet quasi jam nullum sibi instet periculum, juxta quod Salomon protestatur : Lætantur quum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis.5 Hæc est insensibilitas, excæcatio, obduratio cordis iniqui. Hinc Eusebius Emisenus in suis loquitur homiliis : Si bene advertimus, etiam in præsenti vita magnam bonæ conversationis mercedem recipimus. Numquid modicum bonum est, infelicissimum dominatum scelerum evitasse, beatæ quieti operam dare, Creatori quotidie magis ac magis placere, appropinquare, uniri, contemplationi insistere, in Deitatis amore fervere, vacare et videre, gustare et experiri quam dulcis sit Deus, sicque futuram beatitudinem in vita hac quodammodo inchoare ?67

Denique istud Philosophia consequenter prosequitur et declarat.

Non injuria enim, id est non injuriose neque injuste, imo rationabiliter, potest videri, id est alicui apparere, rerum quæ geruntur, illud propter quod geritur unaquæque res, id est bonum, cujus intuitu et amore quodcumque opus exercetur, esse præmium ejusdem rei gestæ, seu operis. Quod maxime verum est de bono ultimate finali, seu summo bono, quod est ipsa felicitas. Sub quo fine supremo sunt alii fines inferiores, qui omnes ordinantur ad finem illum supremum simpliciter ultimum : quemadmodum homo æger capit medicinam ut sanetur, et suam sanationem refert ad Dei obsequium, ac ipsum obsequium ad salutem æternam. Deinde exemplificat Philosophia, subdendo : uti currenti in stadio, propter quam curritur, jacet præmium corona : id est, sicut his qui currunt in spatio quod stadium nuncupatur, « corona propter quam curritur », scilicet gladius, aut aliquid tale, « jacet præmium », id est, pro mercede seu bravio cursus velocioris, est præparata ei qui celerius ceteris pertingit ad stadii terminum. Unde ad Corinthios scribit Apostolus: Nescitis quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? At vero quinque pedum longitudo efficit passum, et centum viginti quinque passus constituunt stadium: quod a stando nomen sortitur, quia (ut fertur) per tantum spatium currebat Hercules uno anhelitu, et tunc stabat.

Sed ostendimus beatitudinem esse idem ipsum bonum propter quod omnia geruntur, præsertim omnes actus virtuosi, quorum præmium beatitudo consistit. Omnes quoque homines, etiam prave viventes, aliquo modo beatitudinem appetunt ac adipisci intendunt, quamvis non semper beatitudinem veram, neque per media apta, ut tertio libro expositum est. Est igitur humanis actibus ipsum bonum, veluti præmium commune, propositum: id est, summum « bonum est propositum » (tanquam objectum et finis) « actibus humanis veluti præmium commune », id est universis et singulis justis pro præmio exhibendum. Quod Christus in Evangelio designavit per denarium quem omnes in vinea laborantes acceperunt pro mercede.

Atqui, id est certe, hoc a bonis non potest separari, id est, summum bonum, seu præmium beatificum, removeri et auferri non potest a virtuosis hominibus. Quod qualiter intelligendum sit, ex sequenti elicitur verbo quod subditur: neque enim bonus ultra jure vocabitur, qui careat bono. Itaque de homine virtuoso loqui dupliciter possumus. Primo materialiter, in quantum videlicet est rationalis creatura et viator, liberi exsistens arbitrii: et ita, quamdiu in hac vita subsistit, potest de bono in malum ac de malo in bonum mutari, a caritate excidere et eam recuperare, atque a statu salutis corruere ac denuo pœnitere; sicque potest ab eo separari summum bonum, felicitas viæ, bonitas gratiæ ac virtutum. Nec sic loquitur nunc Philosophia de bonis hominibus. Hinc in Apocalypsi Christus ait ad quemdam: Habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti;8 memor esto itaque unde excideris, et pœnitentiam age. Apostolus quoque nos avisando hortatur: Qui stat, videat ne cadat.9 Secundo formaliter, utputa secundum quod talis. Juxta quem sensum impossibile est humilem perire, prædestinatum damnari, sapientem errare. Et ita Philosophia jam fatur. Certum est etiam, quod beatitudo auferri non queat a Beatis in patria, nec a confirmatis in gratia. In quorum persona dixit Apostolus: Quis nos separabit a caritate Dei?10

Aliqui vero dicunt, quod duplex est præmium bonorum. Unum intrinsecum, utputa contemplatio et delectatio ejus: et hoc non valet eis auferri. Aliud extrinsecum, quod est Deus: quod potest ab eis tolli. Istud imperite prolatum est: quoniam cuicumque inest contemplatio Dei, seu sapientiæ donum, aut caritas, cum illo est Deus, sicut ait S. Joannes: Deus caritas est;11 et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Atque quam cito amittit homo caritatem, aut sapientiæ donum, seu cetera dona caritati inseparabiliter juncta, Deus etiam recedit et separatur ab ipso, dicente Apostolo: Si caritatem non habuero, nihil sum.12 Amplius, constat quod nec summum bonum, nec caritas, nec aliquod spirituale charisma separari et auferri potest ab homine violenter, hoc est homine prorsus invito, ut dictum est plenius libro primo. Actus demum humani proprie appellantur, qui ex deliberatione procedunt, non qui ex sola imaginatione seu inadvertentia oriuntur.13

Quare probos mores sua præmia non relinquunt: hoc est, actus morigerati et mores venusti debitis præmiis non privantur, præsertim si eis perseverantia adsit:14 quia qui perseveraverit usque in finem, salvus1516 erit. Quod si quis in bonis non perseveret, quamvis omnes ejus justitiæ erunt in oblivione coram Deo, quantum ad hoc quod ipse pro eis felicitatem non consequetur in patria, non tamen erunt irremuneratæ, quoniam mystico corpori electorum, cum quibus ipse ad tempus unum fuit, cedent in gloriam.

Quantumlibet igitur sæviant mali, id est, quantumcumque reprobi et iniqui proterviant contra justos, sapienti tamen corona non decidet, non arescet, id est, gloriosa remuneratio non deerit neque deficiet sapienti qui veram et spiritualem sapientiam infusam, quæ donum est, habet et servat usque in finem. Quæ sapientia caritati inseparabiliter est conjuncta; estque sapida divinorum notitia, per quam homo bene judicat de divinis per connaturalitatem et conformitatem sui affectus ad ea, quod scilicet summo Deo dumtaxat sit finaliter inhærendum, sine quo cetera omnia vana et nihil sunt: quemadmodum divinus Dionysius de beato recitat Hierotheo, quod bene se habuit circa divina, tanquam patiens ea et per experientiam gustans, et influxum inde suscipiens. De hac sapientia salutari scriptum est in libro Sapientiæ: Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. Et Jacobus: Quæ (inquit) desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suasibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis. Præterea, de hac corona loquitur princeps Apostolorum in prima sua Canonica: Quum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.17 Et S. Paulus: Reposita est (inquit) mihi corona justitiæ.

Improbitas enim aliena, id est vitiositas, inhonestas aliorum, non decerpit, id est, non aufert, animis probis, id est mentibus honestis ac virtuosis, proprium decus, id est interiorem eorum decorem, nec beatificam mercedem: de qua fertur in Psalmo, Gloriam et magnum decorem impones super eum;18 itemque, Gloria et honore coronasti eum, Domine. De quibus loquitur Isaias: Lætitia sempiterna super capita eorum. Imo, quanto plus sæviunt pravi contra justos, tanto copiosius coronabuntur justi qui Dei amore omnia æquanimiter pertulerint adversa. Quibus loquitur Christus: Beati eritis quum persecuti vos fuerint; gaudete in illa hora, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.19 Et rursus: Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit; si me persecuti sunt, et vos persequentur.20 Nempe electi et justi, in hoc sæculo per reprobos et iniquos exercentur, purgantur, ac taliter coronantur.

Consequenter Philosophia tangit breviter causam cur probis non potest minuere præmium improbus.

Quod si extrinsecus accepto lætaretur, id est, si probus homo gauderet solum de merito aliorum sibi communicato, et non de propriis actibus virtuosis meritoriis, poterat hoc vel alius quispiam, vel ipse etiam qui contulisset, auferre, id est, quivis, sive aliquis alius, sive qui contulisset hoc præmium et gaudium, auferre posset illud a taliter gloriante. Nullus autem adultæ ætatis salvatur sine proprio merito. Attamen meritis Christi omnes sunt liberati: quod meritum applicatur hominibus per Baptismum et fidem, ac aliis mediis, et ipso juvantur electi. Hinc ait Apostolus: Unusquisque accipiet secundum suum laborem; et rursus: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque prout gessit.21

Sed quoniam id sua cuique probitas confert: id est, ex quo unicuique bono adultæ ætatis « probitas sua », id est proprius actus bonus caritate informatus, « confert id », id est hoc bonum seu præmium, Deo tamen cooperante, imo principaliter agente, et nostrum liberum arbitrium excitante, juxta illud Apostoli: Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere. Propter quod nostra merita sunt Dei munera: de quo loquitur Isaias, Omnia opera nostra operatus es nobis. Tum suo22232425262728293031 præmio carebit, id est, privari merebitur sua mercede, quum probus esse desierit, id est, quum cessaverit esse virtuosus, hoc est, dum peccaverit mortaliter : per quod caritatem, sine qua nemo salvatur, amitteret. Unde per Ezechielem loquitur Deus : Si averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus non recordabuntur, et in prævaricatione sua morietur.3233 Verumtamen potest denuo pœnitere, et per veram contritionem amissa merita recuperare.

Deinde tangitur alia ratio ad probandum quod dictum est, scilicet bonos suo præmio non privari. Postremo, quum omne præmium idcirco appetatur quoniam bonum esse creditur (bonum quippe est appetitus objectum), quis boni compotem, præmii judicet expertem? id est, quis poterit rationabiliter judicare hominem « compotem boni », id est valentem auctorem ac possessorem operis virtuosi, esse « expertem præmii », id est extra susceptionem participationemque præmii correspondentis suæ justitiæ? Cur etenim Deus omnipotens contulit homini rationem liberumque arbitrium, nisi ut eis utatur bene agendo? Hoc ergo agendo, facit id ad quod Deus præstitit sibi has vires : sicque obtemperat Deo, ac promeretur felicitatem, quæ præmium est virtutis.

At cujus præmii? Hoc Philosophia quærit, ut sua quæstione atque responsione cor nostrum accendat desiderio præmii tanti. Et respondet : Omnium pulcherrimi maximique, id est summi ac splendidissimi meriti, cuncta alia merita excedentis, quod est vita æterna, beatifica visio, regnum cœlorum, de quo cantamus :34 Regnum tuum, Domine, regnum omnium sæculorum.35 Unde Dominus dixit ad Abraham : Ego protector tuus, et merces tua magna nimis.36 Quumque supergloriosissimus Deus sit in se ipso essentialiter pulchritudo penitus infinita incircumscriptaque bonitas, constat quod ipsum in se ipso facialiter intueri, sit præmium vere pulcherrimum, et incomparabiliter magnum. Quod consequenter probat ex præinductis.

Memento enim corollarii illius quod paulo ante præcipuum dedi, id est, deprompsi supra, decima prosa tertii libri, tanquam præclarum ac nobile documentum, videlicet quod omnis beatus sit quodammodo deus, prout ibi diffuse expositum est, hicque compendiose repetitur; ac sic collige, id est, ex præmissis proba hoc ita :

Quum ipsum bonum beatitudo sit, id est, quum bonum æternum et increatum sit beatitudo objectalis, fontalis, immensa, bonos omnes, eo ipso quod boni sunt, fieri beatos liquet : id est, constat universos « bonos » bonitate gratuita caritatis ac virtutis infusæ, « fieri beatos », nunc inchoative, in spe ac merito, et prælibatione ac participatione felicitatis futuræ, deinde consummate in patria, quum beatitudo et bonum sint idem in re. Sed qui beati sunt, deos esse convenit, id est, conveniens est ut Beati sint dii, non essentialiter, sed participative, hoc est divini et deificati, tanquam Deo altissimo supernaturaliter conformati et deiformiter assimilati, et tanto perfectius, quanto limpidius viderint eum ferventiusque dilexerint, atque intimius fuerint ei uniti, vehementiusque in divitias gloriæ ejus absorpti.

Est igitur præmium bonorum, id est hominum virtuosorum, quod nullus deterat dies, id est, nulla diuturnitas temporis deterere, consumere seu diminuere poterit, quoniam sine fine durabit, nullius minuat potestas, id est, nullus conturbabit, quoniam securissimum erit, nullius fuscet improbitas, id est, nulla admixtione improbitatis, pravitatis aut maculæ obnubilabitur, quoniam nihil inquinatum intrabit in illam civitatem, ut in Apocalypsi habetur. Et quid sit tanta beatitudo subjungitur : deos fieri, id est Deo perfecte assimilari. Unumquodque enim in illud quasi convertitur, et illi potissime assimilatur, cujus operationes magis sectatur, frequentiusque exercet, et magis eminenter ac indesinenter exsequitur. Porro operatio, imo et vita superexcellentissimi Dei, est sui ipsius æterna ac prorsus perfecta intuitio atque dilectio. Ideo quo Beati Deum clarius viderint, ardentius quoque dilexerint sine interpolatione ac termino, eo supernaturalius ac eminentius deificabuntur et dii consistent. Propter quod dixit S. Joannes: Similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est; itemque electionis Vas: Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem.37

Consequenter probat Philosophia, iniquis non deesse supplicia.

Quæ quum ita sint, id est, quum nunc prolata de præmiis bonorum sint vera, de malorum quoque inseparabili pœna dubitare sapiens nequeat, id est, nullus « sapiens » dubitet « de pœna » pravorum hominum « inseparabili », id est perpetua, quæ ab eis separari non poterit. Cujus subjungitur ratio. Nam quum bonum malumque, item pœna atque præmium, adversa fronte dissideant, id est, mutuo opponantur, seque contrario vultu respiciant; quæ in boni præmio videmus accidere, eadem necesse est in mali pœna contraria parte respondeant: id est, necessario sequitur, quod « eadem », videlicet præmia desiderabilia, « quæ videmus » oculo mentis, imo et interdum etiam oculo corporali, « accidere », id est evenire ac dari, « in præmio boni », id est in mercede justi, seu pro præmio operis virtuosi, « respondeant », id est, correspondenter et proportionabiliter accidant, « in pœna mali », id est in punitione justa iniqui, seu operis pravi omissionisve debiti, « parte contraria », id est modo opposito, juxta illud in Topicis: Sicut oppositum in opposito, ita propositum in proposito.

Et certe horum utrumque exigit infinita sapientia, quæ in universo nil inordinatum relinquit in toto, sed quod inordinatum est per culpam, ordinat et emendat per pœnam, atque ex malis elicit multa bona; et quanto quis plus acquiescit propriæ voluntati contra Dei justitiam, tanto gravius eum affligit contra propriæ voluntatis inclinationem. Idem quoque requirit omnipotentis Dei justitia, cujus est culpam per pœnam ulcisci: juxta illud Jeremiæ, Numquid super his non visitabo, et in gente hujuscemodi non ulciscetur anima mea?38 Qui et per Ezechielem locutus est:39 Unumquemque juxta vias suas judicabo.

Sicut igitur probis probitas ipsa fit præmium, id est, virtuosis hominibus virtuositas causa est et ratio præmii gloriosi, juxta illud libri Sapientiæ:40 Bonorum laborum gloriosus est fructus. Unde dixit Apostolus: Qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam;41 et Psalmista: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.42 Ita improbis nequitia ipsa supplicium est, id est, vitiosis hominibus ipsa eorum perversitas convertitur in tormentum, juxta illud Ecclesiastici: Cor nequam gravabitur in doloribus.43

Præterea, juxta prætacta, virtus etiam in præsenti multipliciter per suos effectus salubres clarissimos præmiatur. Unicuique quoque virtuti propria delectatio est conjuncta, sicut ait Scriptura:44 Gaudium justo est facere judicium. Ideo dixit Propheta:45 Gaudebunt labia mea quum cantavero tibi. Conformiter, vitia propriis suis effectibus jam torquentur et puniuntur. Hinc, sicut animus inordinatus sibi ipsi est pœna, sic animus ordinatus sibi ipsi est suavis, et conscientia bona suam habet dulcedinem et quietem, sicut ait Apostolus:46 Gloria nostra est testimonium conscientiæ nostræ. Hinc in Sapientiæ libro scriptum est: Semper præsumit sæva, conscientia perturbata.4748 Job quoque ait: Sonitus terroris semper in auribus impii; et quum pax sit, ille insidias suspicatur.49

Interea, quædam sunt vitia in se ipsis amara, ut rancor, invidia, ira, furor, amaritudo, impatientia: de quibus jam dicta potissime verificantur. Quæ etiam vitia melius superantur, eorum naturas ac propritates diligenter pensando, quia sic amplius abhorrentur. Alia vero sunt vitia in se ipsis delectabilia, sicut venerea: quæ tutius celeriusque vincuntur, mentem, imaginationem, oculos ab eis et ab eorum objectis, materiis, causis, incitamentis, occasionibus protinus avertendo, ac Judicis summi præsentiam, Christi acerbissimam passionem, ac quatuor novissima profunde pensando.

Quod autem mali sua affligantur nequitia, declaratur. Jam vero quisquis afficitur pœna, id est, quicumque qualificatur punitione, malo se affectum esse non dubitat, id est, certus est experimentaliter quod malo quodam pœnali, seu etiam pro malo culpæ, sic torqueatur. Si igitur sese ipsi æstimare velint, id est, « si ipsi » homines vitiosi « velint » voluntate transeunte in actum, « sese æstimare », id est bene attendere semetipsos et sua interiora, possuntne sibi videri supplicii expertes? id est, tunc utique ipsi impii non valebunt se judicare esse « expertes supplicii », id est immunes a pœnis: imo multiplicem habebunt remorsum, conscientiæ vermem, displicentiam gravem, horrorem, suspicionem, et consimilia multa. Unde disseruit Leo Papa: Peccatrix conscientia jam intra se patitur quidquid Dei bonitate differtur. Nam et in Sapientiæ libro legitur: Nequitia ipsa est timida. Quos, scilicet vitiosos, omnium malorum extrema nequitia non afficit modo, id est, quos pravos « extrema nequitia omnium malorum », id est perversitas maxima, « non afficit modo », id est, non solum angit, qualificat, torquet, verum etiam inficit vehementer, id est, valide intus fallit, excæcat, intoxicat: ita quod instar dæmonum obdurantur, fiuntque obstinati, et rebelles sunt lumini;50 nec de suis erubescunt sceleribus, imo se jactant de illis, et ita de gravibus vitiis ruunt ad graviora, et de gravioribus ad gravissima, quia peccatum quod per pœnitentiam non deletur, suo mox pondere trahit ad aliud, imo ad pejus, ut sanctus fatur Gregorius.

De talibus scriptum est in Isaia:51 Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Jeremias quoque ait: Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.52 Insuper unicuique talium Deus denuo loquitur per eumdem Jeremiam prophetam:53 Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere.

Sequitur alia ratio probans improbis pœnam imo et quamdam adesse corruptionem ex suis peccatis.

Vide autem, id est, sed considera, ex diversa parte bonorum, quæ pœna comitetur, id est, sequatur et apprehendat, improbos, id est vitiosos. Omne namque quod fit, unum esse, ipsumque unum, bonum esse, paulo ante didicisti: id est, tu, Boeti, « didicisti » ex mea doctrina « paulo ante », puta in tertio libro, « omne quod fit, unum esse », id est, quidquid producitur et est terminus productionis realis, unum numero esse, id est quid individuale seu particulare.54 Unde primo Metaphysicæ perhibetur, quod esse et fieri seu pati, est suppositorum. In tractatu quoque de Unitate et uno, ait idem iste Boetius: Omne quod est, ideo est, quoniam unum est.

Cui consequens est, id est, ex quo dicto consequitur, ut omne quod sit, id est, quod est ens reale, id etiam bonum esse videatur: nam ens et bonum, similiter ens et unum, convertibilia sunt. Propterea dixit Averroes, quod Avicenna multum peccavit, asserendo quod unum quod est transcendens et convertibile cum ente, et unum quod est principium numeri, idem sint. Et est (inquit) mirum de homine isto, quod taliter aberraverit.

Hoc igitur modo, id est propter hoc, quidquid a bono deficit, id est, quod desinit esse bonum bonitate naturæ, quæ est ipsa entitas rei, esse desistit, id est, desinit esse. Quo fit, id est, ex quo innotescit ac sequitur, ut mali desinant esse quod fuerant. Sed fuisse homines, adhuc ipsa humani corporis reliqua species ostentat: hoc est, « ipsa species adhuc reliqua », id est adhuc residua forma seu figura, « corporis humani », ostendit illos iniquos « fuisse homines » antequam a bonitate recesserunt. Quare versi in malitiam, id est ad pravitatem: non quod substantialiter in malitiam possint converti, sed per proprietatem ac assimilationem, sicut homo prorsus crudelis fertur versus in belluam, et homo multum virtuosus asseritur in affectum bonitatis atque in viscera pietatis mutatus; humanam quoque amisere naturam, id est, humanitatem perdiderunt: non ipsam naturam realiter, sed operabiliter, id est quantum ad usum et debitam actionem. Itaque perdiderunt naturam humanam, non quantum ad esse, sed quantum ad bene esse. Juxta quem modum B. Gregorius protestatur, et in Decreto habetur, quod sacerdotes iniqui aut simoniace ordinati, esse desinunt sacerdotes: non quod characterem seu potestatem et ordinem sacerdotii amiserint, et conficere nequeant, sed quod sacerdotali potestate uti prohibeantur quousque reconcilientur.55

Sed quum ultra homines quemque provehere sola probitas possit: id est, quum nihil formaliter valeat hominem elevare « ultra homines », id est supra statum et conditionem seu proprietatem naturæ humanæ, ita ut per participationem vocetur angelicus seu divinus, nisi « probitas », id est excellens virtuositas, seu virtus heroica, quæ, ut in Ethicis docet Philosophus, hominem facit se ipso altiorem, puta divinum; necesse est ut quos ab humana conditione dejecit, infra hominis meritum detrudat improbitas, id est malitiositas, quæ, etiam secundum Philosophum, hominem facit brutalem. Et horum utrumque paucorum est, quia ut in homilia asserit Augustinus, Quemadmodum perfecta virtus paucorum est, ita et extrema malitia est paucorum. Itaque « necesse est », id est, necessario sequitur, « ut improbitas » ista « detrudat », id est dejiciat, « infra meritum hominis », id est infra communem hominum pravitatem, sumendo meritum pro demerito, eos « quos » ipsa improbitas « dejecit » formaliter « a conditione » (id est specie) « humana », secundum sensum prætactum, non auferendo esse, sed bene esse; neque tollendo aut corrumpendo veritatem essentiæ, sed congruentiam actionis ac vitæ. Quum enim homo sit rationalis naturæ, quanto irrationabilius atque crudelius seu inhumanius habet se, tanto indignior est homo vocari. Præterea, juxta hunc modum, quum homo sit naturaliter animal sociale, civile, homo solus, id est solitarie degens, nominatur deus aut bestia.

Evenit igitur ut quem transformatum vitiis videas, hominem æstimare non possis: id est, hoc contingit et sequitur ex prædictis, « ut non possis » de jure seu rationabiliter illum « æstimare », id est reputare ac judicare, « hominem » per veritatem vitæ usumque rationis rectæ, « quem videas », id est conspexeris, « transformatum vitiis », id est habituatum et induratum peccatis, per quæ magis assimilatur bestiis, imo dæmonibus, quam veris hominibus, secundum quod per Jeremiam Deus improperat Synagogæ, hoc est plebi obstinatæ ac perfidæ Judæorum:56 Quomodo conversa es in pravum, vinea aliena? De quibus in Psalmo asserit Christus:57 Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me;58 et rursus: Circumdederunt me canes multi.

Deinde ponit Philosophia de his multa exempla: in quibus non est specialis difficultas.

Avaritia fervet alienarum opum violentior ereptor? hoc est, « ereptor violentior », id est deprædator multum violentus, « opum alienarum », id est divitiarum hominum aliorum, « fervet avaritia », id est, cupiditate succensus est? Lupi similem dixeris, id est, talem dic similem lupo, ratione rapacitatis, quoniam lupus est animal rapax potius quam avarum: et quod lupus omnes oves in ovili occidit, ex gulositate agere dicitur, magis quam ex feritate, quia ex aviditate sua sibi videtur quod universas oves simul poterit devorare. Sic et Christus in Evangelio de hypocritis loquitur : Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.59 Ferox atque inquietus linguam litigiis exercet? id est, homo severus et turbulentus linguam suam ad verba rixosa relaxat? Cani comparabis hujusmodi hominem : non quod in cane aut brutis sit peccatum, sed quantum ad ipsos actus et effectus in se attenduntur istæ assimilationes, quia et canis est animal cholericum, latratibus ac litibus vacans. Insidiator occultus subripuisse fraudibus gaudet? id est, illaqueator secretus lætatur in hoc quod fraudulenter abstulit bona alterius? Vulpeculis exæquetur, id est conformatur, quia vulpes sunt multum dolosæ, et ita furantur gallinas et aucas. Iræ intemperans*, id est iracundiam non refrenans,* fremit*, id est, crudeliter frendit in* alium? Leonis animum gestare credatur, id est, per suam ferociam, iram, audaciam, animositatem, leoni similis reputetur.

Pavidus ac fugax, id est homo naturaliter formidolosus et pronus ad fugam, non metuenda formidat? Cervi similis habeatur. Segnis ac stupidus torpet? id est, homo piger et stolidus per ignaviam tardus est? Asinum vivit, id est, asino comparandus est, et asininus vocatur. Levis atque inconstans studia permutat*, id est,* officia variat, nunc istud, nunc illud exercens, sicut in libro de Doctrina scholarium de filio inconstanti scriptum est? Nihil ab avibus differt*, id est, avibus multum assimilatur, quæ assidue mutant locum.* Fœdis immundisque libidinibus immergitur? id est, aliquis homo involvitur spurcitiis carnis? Sordidæ suis voluptate detinetur, id est, tanquam porca delectatione brutali vincitur, ac porco assimilatur. Unde et Salomon ait : Circulus aureus in naribus suis (id est porcæ), mulier pulchra et fatua.60

Ita fit, ut qui probitate deserta homo esse desierit*, juxta expositionem jam sæpe* præhabitam, quum in divinam conditionem transire non possit, id est, divinus fieri nequeat debili conatu : tamen auxilio gratiæ et forti assiduoque annisu posset converti, proficere perfectusque fieri; vertatur in belluam per morum corruptionem et operum conformitatem. Juxta hunc sensum multa in divinis Scripturis dicuntur, ut quum in secunda sua epistola S. Petrus ait de iniquis : Hi velut irrationabilia pecora naturaliter in captionem et perniciem, in corruptione sua peribunt.61

Denique naturales istæ proprietates in brutis non sunt pravæ, nec propter eas calumniandus est eorum plasmator. Imo, sicut homines vitiosi assimilantur brutis per tales proprietates, ita et justi per alias qualitates brutorum.62 Nam et Christus dicitur leo in Apocalypsi : Ecce vicit leo de tribu Juda. Similiter diabolus, prima Petri : Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.63 Et sancti prædicatores per canes designantur. Unde de negligentibus non sermocinantibus pastoribus scriptum est in Isaia : Speculatores ejus cæci omnes, canes muti, non valentes latrare, videntes vana, dormientes.64 In Genesi quoque Jacob patriarcha suis filiis benedicens, comparavit eos his brutis in bonum, dicendo : Catulus leonis, Juda ; Issachar, asinus fortis ; Benjamin, lupus rapax ; fiat Dan coluber in via, cerastes in semita.65

Footnotes

  1. II Petr. u. 22. ↩

  2. Ps. xxxix, 3. ↩

  3. Ibid. 3. ↩

  4. Cant. vi, 9. ↩

  5. Prov. u. 14. ↩

  6. Ps. xxxiii, 9; ↩

  7. 1 Petr. u. 3. ↩

  8. Apoc. II, 4, 5. ↩

  9. I Cor. x, 12. ↩

  10. Rom. VIII, 35. ↩

  11. I Joann. IV, 16. ↩

  12. I Cor. XIII, 2. ↩

  13. Cf. p. 24 C, 61 C. ↩

  14. Matth. X, 22; XXIV, 13. ↩

  15. Matth. XX, 9, 10. ↩

  16. I Cor. IX, 24. ↩

  17. I Petr. v, 4. ↩

  18. Ps. xx, 6. ↩

  19. Matth. v, 11, 12; Luc vi, 22, 23. ↩

  20. Joann. xv, 18, 20. ↩

  21. II Cor. v, 10. ↩

  22. Is. xxvi, 12. ↩

  23. Philipp. ii, 13. ↩

  24. I Cor. iii, 8. ↩

  25. Ps. viii, 6. ↩

  26. II Tim. iv, 8. ↩

  27. Jacob. iii, 17. ↩

  28. Sap. vii, 28. ↩

  29. De Divin. nom. c. II. ↩

  30. Is. xi, 2. ↩

  31. Is. xxxv, 10. ↩

  32. Ezech. XVIII, 24. ↩

  33. Cf. p. 393 C et s. ↩

  34. Ps. CXLIV, 3. ↩

  35. Apoc. XXI, 27. ↩

  36. Gen. XV, 1. ↩

  37. I Joann. III, 2. ↩

  38. Jer. v, 9. ↩

  39. Ezech. xviii, 30. ↩

  40. Sap. III, 15. ↩

  41. Galat. VI, 8. ↩

  42. Ps. CXXV, 6. ↩

  43. Eccli. III, 29. ↩

  44. Prov. XXI, 15. ↩

  45. Ps. LXX, 23. ↩

  46. II Cor. I, 12. ↩

  47. Sap. XVII, 10. ↩

  48. Sap. XVII, 10. ↩

  49. Job XV, 21. ↩

  50. Job XXIV, 13. ↩

  51. Is. III, 9. ↩

  52. Jer. v, 3. ↩

  53. Jer. III, 3. ↩

  54. Cf. p. 411 C et s. ↩

  55. Decret. p. II, caus. 1, q. 1, c. 2. ↩

  56. Jer. II, 21. ↩

  57. Ps. XXI, 13. ↩

  58. Ibid. 17. ↩

  59. Matth. vii, 15. ↩

  60. Prov. xi, 22. ↩

  61. II Petr. II, 12. ↩

  62. Apoc. v, 5. ↩

  63. I Petr. v, 8. ↩

  64. Is. LVI, 10. ↩

  65. Gen. XLIX, 9, 14, 27, 17. ↩

Chapter 150 of 199