Prosa 3
VIDESNE igitur quanto in cœno probra volvantur, qua probitas luce resplendeat? In quo perspicuum est, nunquam bonis præmia, nunquam sua sceleribus deesse supplicia. Rerum enim quæ geruntur, illud propter quod unaquæque res geritur, ejusdem rei præmium esse non injuria videri potest : uti currenti in stadio, propter quam curritur, jacet præmium corona. Sed beatitudinem esse idem ipsum bonum propter quod omnia geruntur, ostendimus. Est igitur humanis actibus ipsum bonum, veluti præmium commune, propositum. Atqui hoc a bonis non potest separari : neque enim bonus ultra jure vocabitur, qui careat bono. Quare probos mores sua præmia non relinquunt. Quantumlibet igitur sæviant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet : neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit improbitas. Quod si extrinsecus accepto lætaretur, poterat hoc vel alius quispiam, vel ipse etiam qui contulisset, auferre; sed quoniam id sua cuique probitas confert, tum suo præmio carebit, quum probus esse desierit. Postremo, quum omne præmium idcirco appetatur quoniam bonum esse creditur, quis boni compotem, præmii judicet expertem? At cujus præmii? Omnium pulcherrimi maximique. Memento enim corollarii illius quod paulo ante præcipuum dedi, ac sic collige : quum ipsum bonum beatitudo sit, bonos omnes, eo ipso quod boni sunt , fieri beatos liquet; sed qui beati sunt, deos esse convenit : est igitur præmium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri.
Quæ quum ita sint, de malorum quoque inseparabili pœna dubitare sapiens nequeat. Nam quum bonum malumque, item pœna atque præmium, adversa fronte dissideant, quæ in boni præmio videmus accidere, eadem necesse est in mali pœna contraria parte respondeant : sicut igitur probis probitas ipsa fit præmium, ita improbis nequitia ipsa supplicium est. Jam vero quisquis afficitur pœna, malo se affectum esse non dubitat. Si igitur sese ipsi æstimare velint, possuntne sibi supplicii expertes videri, quos omnium malorum extrema nequitia non afficit modo, verum etiam vehementer inficit? Vide autem ex diversa parte bonorum, quæ improbos pœna comitetur. Omne namque quod sit, unum esse, ipsumque unum, bonum esse, paulo ante didicisti. Cui consequens est, ut omne quod sit, id etiam bonum esse videatur. Hoc igitur modo, quidquid a bono deficit, esse desistit. Quo fit ut mali desinant esse quod fuerant. Sed fuisse homines, adhuc ipsa humani corporis reliqua species ostentat : quare versi in malitiam, humanam quoque amisere naturam. Sed quum ultra homines quemque provehere sola probitas possit, necesse est ut quos ab humana conditione dejecit, infra hominis meritum detrudat improbitas. Evenit igitur ut quem transformatum vitiis videas, hominem æstimare non possis. Avaritia fervet alienarum opum violentus ereptor? Lupi similem dixeris. Ferox atque inquietus linguam litigiis exercet? Cani comparabis.1 Insidiator occultus subripuisse fraudibus gaudet? Vulpeculis exæquetur. Iræ intemperans fremit?2 Leonis animum gestare credatur. Pavidus ac fugax non metuenda formidat? Cervi similis habeatur. Segnis ac stupidus torpet? Asinum vivit. Levis atque inconstans studia permutat? Nihil ab avibus differt. Fœdis immundisque libidinibus immergitur? Sordidæ suis voluptate detinetur. Ita fit, ut qui probitate deserta homo esse desierit, quum in divinam conditionem transire non possit, vertatur in belluam.
Footnotes
Chapter 149 of 199