Articulus 8
DIFFICULTATUM HUJUS PROSÆ TERTIÆ PROPOSITIO BREVISQUE ABSOLUTIO.
JOANNES. — Videtur ultima ista Philosophiæ probatio in fallacia æquivocationis peccare, dum arguit ita: Quidquid deficit a bono, esse desistit. Arguit namque a bono et uno transcendentibus, ad bonum morale; et a non esse bonum moraliter, ad non esse bonum simpliciter; similiter a non esse secundum quid, ad simpliciter non esse. Nec sequitur: Non sunt boni virtute, ergo amittunt naturam humanam. Imo videtur argumentatio ista esse sicut argumentatio Heracliti, asserentis propter continuam rerum mutationem in accidentalibus, eumdem equum non bis ingredi aquam.
DIONYSIUS. — Philosophia in his exponit se ipsam, et per verba sequentia pandit quo sensu intulerit quæ conclusit. In moralibus autem, propter morum correctionem tales persuasiones fieri solent et admittuntur.
JOANNES. — De qua beatitudine dixit Philosophia, quod præmium bonorum est quod nullus deterit dies, nulla potestas minuit, nulla improbitate fuscatur?
DIONYSIUS. — Quamvis hoc de supernaturali beatitudine, quam edocet fides, præcipue verum sit, nihilo minus etiam de naturali felicitate intellectualium creaturarum verificatur: quam beatitudinem in contemplatione sitam Porphyrius et Plotinus, Avicenna et Algazel, multique alii, asserebant esse perpetuam, deliciosam, impassibilem et imperturbabilem.
JOANNES. — Utrum homo possit vere in brutum converti? Et utrum homine permanente, valeat ipse in figuram bestiæ transmutari, sicut de Nabuchodonosor legitur, et Ovidius in libro de transformatis sentire videtur?
DIONYSIUS. — De hoc in metro sequenti tangitur et tractatur: ibi igitur respondebo.
JOANNES. — Quomodo per eamdem rem designari queunt Christus atque diabolus, impius et vir justus, præsertim si proprietates illæ in bestiis non sunt malæ?
DIONYSIUS. — Per diversas (ut dixi) proprietates rei ejusdem. Christus ergo per leonem exprimitur, propter suam fortitudinem, et regiam dignitatem, imperterritamque et victoriosam constantiam, quia de Christo fertur in Psalmo: Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens. De leone autem in libro Proverbiorum: Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum.1 Præterea constat, quod in sola intellectuali rationalique creatura inveniantur bonum virtutis et malum culpæ. Sed ut divinus Dionysius ait, quod est bonum in uno, est malum in alio: sicque esse ferocem, est bonum in leone, et esse iracundum, est bonum in cane, non in homine. Comparatio ergo illa hominum ad bruta, attenditur quantum ad illas brutorum proprietates secundum se sumptas.
JOANNES. — In his brevis es satis, ne dicam nimis. Tamen, si placet, de vera et æternali beatitudine supernaturali, quam Christus promisit, aliquid plenius tange.
DIONYSIUS. — Supra de prolixitate causatus es, et nunc de brevitate conqueris? Porro de vera et superdesiderabili electorum felicitate sanctus deprompsit Bernardus: Beatificum præmium est Deum videre, in Deo et cum Deo et de Deo perpetuo vivere, atque inseparabiliter esse cum eo, qui erit omnia in omnibus, habere Deum, qui est summum bonum: et ubi summum bonum, ibi summa felicitas, summa jucunditas, vera libertas, perfectissima caritas, æterna securitas, secura æternitas;234567 ibi vera lætitia, plena scientia, incomparabilis pulchritudo, plenissima beatitudo; ibi æternaliter est pax quæ omnem sensum exsuperat;8 ibi pietas, bonitas, lux, virtus, honestas, gloria, requies, dulcis concordia, et quidquid appetitur. Quæ ergo nos angit vesania, vitiorum sitire absinthium, hujus mundi sequi naufragium, impiæ tyrannidis ferre dominium, et non magis adspirare ad tantam salutem, ad Sanctorum felicitatem, ad societatem angelicam, ad tam inæstimabiliter beatificam vitam, ad superbeatissimæ Trinitatis gloriosum deliciosissimumque conspectum? Præterea, si jam esset in terris vir tantæ sapientiæ ut Salomon, aut tantæ sanctitatis ut Joannes Baptista, vel tot ac tantis fulgens miraculis sicut Petrus apostolus, seu tantæ gloriæ in prædicando ut Paulus, tantæ fortitudinis ut Samson, tantæ pulchritudinis ut Absalon: quam multi ad illum confluerent! A quam remotis locis concurrerent! Quod si esset in mundo unus homo in quo omnes excellentiæ istæ essent collectæ, quantum æstuaremus illum conspicere! Nonne ad illum videndum a finibus terræ accurrerent universi? Et tamen omnis illa unius illius perfectio esset magnitudine et numero limitata, dependens, indigens ac finita. Quæ est ergo excæcatio, insipientia, perversitas ista, non adspirare, non festinare, non incalescere et fervere ad claram, immediatam, æternam visionem illius in quo omnia ista et innumerabiles plures excellentiæ et perfectiones sunt penitus infinitæ, simplicissimæ, independentes atque ab omni indigentia alienæ, qui est creator et pater, salvator, conservator et rex noster? Quis non discurreret usque ad fines mundi ad videndum sacratissimam Virginem per horulam unam? Cur igitur non inardescimus ad totius triumphantis Ecclesiæ gloriosissimam, speciosissimam, suavissimam societatem?
JOANNES. — Heu, heu, heu! quanta est nostra miseria, quanta negligentia, quanta inconsideratio atque acedia, quod ista non intuemur quotidie, nec pensamus profunde! Verumtamen in his concaluit cor meum intra me;9 et sicut desiderat cervus ad fontes aquarum10, ita desiderat modo anima mea ad Deum altissimum, et ad jucundissimam illam supercœlestis palatii universitatem, in qua sine labore, uno momento, ad totius sapientiæ culmen, ad omnium scientiarum apicem pertingetur. Sitit jam plane anima mea ad Deum fortem, vivum, de cujus majestate tot et tanta dixerunt philosophi, de cujus justitia tot et tanta horribilia dixerunt Judæi, de cujus pietate et gratia tot et tanta locuti sunt Christiani.11
Footnotes
Chapter 151 of 199