Skip to the text

Prosa 4

TUM ego : Fateor, inquam ; nec injuria dici video vitiosos, tametsi humani corporis speciem servent, in belluas tamen animorum qualitate mutari. Sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie sævit, id ipsum eis licere noluissem. — Nec licet, inquit, uti convenienti monstrabitur loco : sed tamen si id ipsum quod eis licere creditur, auferatur, magna ex parte sceleratorum hominum pœna relevatur. Etenim, quod incredibile cuiquam forte videatur, infeliciores esse necesse est malos quum cupita perfecerint, quam si ea quæ cupiunt, implere non possint. Nam si miserum est voluisse prava, potuisse miserius est, sine quo voluntatis miseræ langueret effectus. Itaque, quum sua singulis miseria sit, triplici infortunio necesse est urgeantur, quos videas scelus velle, posse, perficere. — Accedo, inquam ; sed uti hoc infortunio cito careant, patrandi sceleris possibilitate deserti, vehementer exopto. — Carebunt (inquit) ocius quam vel tu forsitan velis, vel illi sese existiment esse carituros. Neque enim est aliquid in tam brevibus vitæ metis ita serum, quod exspectare longum immortalis præsertim animus putet. Quorum magna spes et excelsa facinorum machina, repentino atque insperato sæpe fine destruitur : quod quidem illis miseriæ modum statuit. Nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior nequam. Quos infelicissimos esse judicarem, si non eorum malitiam saltem mors extrema finiret. Etenim, si de pravitatis infortunio vera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam quam esse constat æternam.

— Tum ego : Mira quidem (inquam) et concessu difficilis illatio ; sed his eam quæ prius concessa sunt, nimium convenire cognosco. — Recte (inquit) existimas. Sed qui conclusioni accedere durum putat, æquum est, vel falsum aliquid præcessisse demonstret, vel collationem propositionum non esse efficacem necessariæ conclusionis ostendat : alioqui concessis præcedentibus, nihil prorsus est quod de illatione causetur. Nam hoc quoque quod dicam, non minus mirum videatur ; sed ex his quæ sumpta sunt, æque est necessarium. — Quidnam? inquam. — Feliciores (inquit) esse improbos supplicia luentes, quam si eos nulla justitiæ pœna coerceat. Neque id nunc molior, quod cuivis veniat in mentem, corrigi ultione pravos mores, et ad rectum supplicii terrore deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi; sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus respectus habeatur exempli. — Et quis erit (inquam) præter hos alius modus? — Et illa: Bonos (inquit) esse felices, malos vero miseros, nonne concessimus? — Ita est, inquam. — Si igitur, inquit, miseriæ cujuspiam bonum aliquod addatur, nonne felicior est eo cujus pura ac solitaria sine cujusquam boni admixtione miseria est? — Sic (inquam) videtur. — Quid, si eidem misero qui cunctis careat bonis, præter ea quibus miser est, malum aliud fuerit annexum? Nonne multo infelicior eo censendus est cujus infortunium boni participatione relevatur? — Quidni? inquam. — Habent igitur improbi, quum puniuntur, boni quidem aliquid annexum, pœnam ipsam scilicet, quæ ratione justitiæ bona est; iidemque quum supplicio carent, inest eis aliquid ulterius mali, ipsa impunitas, quam iniquitatis merito, malum esse confessus es. — Negare non possum. — Multo igitur infeliciores improbi sunt, injusta impunitate donati, quam justa ultione puniti. Sed puniri improbos, justum, impunitos vero elabi, iniquum esse, manifestum est. — Quis id neget? — Sed ne illud quidem, ait, quisquam negabit: bonum esse omne quod justum est, contraque quod injustum est, malum liquere esse.

— Tum ego: Ista quidem consequentia sunt eis quæ paulo ante conclusa sunt. Sed quæso (inquam) te, nullane animarum supplicia post defunctum morte corpus relinquis? — Et magna quidem, inquit: quorum alia pœnali acerbitate, alia vero purgatoria clementia exerceri puto. Sed nunc de his disserere consilium non est. Id vero hactenus egimus, ut quæ indignissima tibi videbatur malorum potestas, eam nullam esse cognosceres; quosque impunitos querebare, videres nunquam improbitatis suæ carere suppliciis; licentiam quam cito finiri precabaris, nec longam esse disceres, infelicioremque fore, si diuturnior, infelicissimam vero, si esset æterna; post hæc, miseriores esse improbos injusta impunitate dimissos, quam justa ultione punitos: cui sententiæ consequens est, ut tum demum gravioribus suppliciis urgeantur, quum impuniti esse creduntur.

— Tum ego: Quum tuas (inquam) rationes considero, nihil dici verius puto. At si ad hominum judicia revertar, quis ille est cui hæc non credenda modo, sed saltem audienda videantur?

— Ita est, inquit illa. Nequeunt enim oculos tenebris assuetos, ad lucem perspicuæ veritatis attollere; similesque avibus sunt quarum intuitum nox illuminat, dies cæcat. Dum enim non rerum ordinem sed suos intuentur affectus, vel licentiam vel impunitatem scelerum putant esse felicem. Vide autem quid æterna lex sanciat. Melioribus animum conformaveris? Nihil opus est judice præmium deferente: tu te ipse excellentioribus addidisti. Studium ad pejora deflexeris? Extra ne quæsieris ultorem: tu te ipse in deteriora detrusisti. Veluti si vicibus sordidam humum cœlumque respicias, cunctis extra cessantibus, ipsa cernendi ratione, nunc cœno, nunc sideribus interesse videaris. At vulgus ista non respicit. Quid igitur? Hisne accedamus quos belluis similes esse monstravimus? Quid, si quis amisso penitus visu, ipsum etiam se habuisse oblivisceretur intuitum, nihilque sibi ad humanam perfectionem deesse arbitraretur? Num videntes eadem cæcos putaremus? Nam ne illud quidem acquiescent, quod æque validis rationum nititur firmamentis, infeliciores eos esse qui faciunt quam qui patiuntur injuriam. — Vellem, inquam, has ipsas audire rationes.

— Omnem (inquit) improbum num supplicio dignum negas? — Minime, inquam. — Infelices vero esse qui sunt improbi, multipliciter liquet. — Ita est, inquam. — Qui igitur supplicio digni sunt, miseros esse non dubitas. — Convenit, inquam. — Si igitur cognitor (ait) resideres, cui supplicium inferendum putares? Eine qui fecisset, an qui pertulisset injuriam? — Nec ambigo, inquam, quin perpesso satisfacerem dolore facientis. — Miserior igitur tibi injuriæ illator quam acceptor, esse videretur. — Consequitur, inquam. — Hac igitur, aliisque de causis ea radice nitentibus quod turpitudo suapte natura miseros faciat, apparet illatam cuilibet injuriam, non accipientis sed inferentis esse miseriam.1 Atqui nunc, ait, contra faciunt oratores. Pro his enim qui grave quid acerbumque perpessi sunt, miserationem judicum excitare conantur, quum magis admittentibus justior miseratio debeatur: quos non ab iratis, sed a propitiis potius miserantibusque accusatoribus, ad judicium veluti ægros ad medicum duci oportebat, ut culpæ morbos supplicio resecarent; quo pacto, defensorum opera vel tota frigeret, vel si prodesse hominibus mallet, in accusationis habitum verteretur. Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula virtutem relictam fas esset adspicere, vitiorumque sordes, pœnarum cruciatibus se deposituros viderent; compensatione adipiscendæ probitatis, nec hos cruciatus esse dicerent , defensorumque operam repudiarent, ac se totos accusatoribus judicibusque permitterent.2 Quo fit ut apud sapientes nullus prorsus odio locus relinquatur. Nam bonos quis nisi stultissimus oderit? Malos vero odisse, ratione caret. Nam si uti corporum languor, ita vitiositas quidam est quasi morbus animorum; quum ægros corpore minime dignos odio sed potius miseratione judicemus, multo magis non insequendi sed miserandi sunt, quorum mentes omni languore atrocior urget improbitas.

Footnotes

  1. * Hinc ↩

  2. * ducerent ↩

Chapter 154 of 199