Articulus 11
DIFFICULTATUM HUJUS PROSÆ QUARTÆ PROPOSITIO LUCULENTAQUE EXPEDITIO.1
JOANNES. — Aliqua mihi dubia circa præhabita oriuntur. Primum, an actus interior, et prava locutio ex illicita cogitatione seu perversa affectione procedens, et operatio exterior, sint tria peccata realiter ab invicem distincta. Et videtur Philosophia sentire quod imo, vocans ea triplex infortunium;2 et quod unum horum malorum prius sit alio. Rursus, quodlibet eorum per se sumptum, est unum peccatum; nec unum alteri adveniens minuit illud, sed auget: sicut interior concupiscentia per verba detestanda et per gesta quædam exteriora vehementius inflammatur. Iterum, tria hæc differunt subjecto, et unum frequenter est altero prius, atque diversis prohibentur præceptis.
DIONYSIUS. — Paucis verbis tangis multa motiva. Itaque Alexander respondet :3 Duplex est peccati descriptio. Prima, quod peccatum est actus incidens ex defectu boni. Et ita hæc tria sunt triplex peccatum, quum ibi sit defectus triplicis boni: quia et bonitas actus requirit quod sit in materia debita, et debitis circumstantiis vestitur. Secunda descriptio peccati est, quod sit voluntarium malum. Et ita sunt unum peccatum: quoniam sic in peccato attenditur radix peccandi, quæ est voluntas seu ejus volitio; et ita sunt unum peccatum.
Porro Bonaventura concordat, dicendo : D Ista secundum quod ita conjuncta sunt ac ordinata quod unum oritur ex altero, sunt unum peccatum, quum ibi sit unus contemptus Dei, et una aversio voluntatis, quæ contemnit dum ad commutabile bonum convertitur, non solum quantum ad proprium actum, sed etiam quantum ad actum inferioris potentiæ. Quamvis vero sit una ibi deordinatio formaliter, tamen plura sunt ibi deordinata materialiter: ideo licet sint formaliter unum peccatum, materialiter tamen sunt plura peccata. Et hoc tenet Magister Sententiarum, libro secundo, distinctione quadragesima secunda: et bene, quoniam una est ibi ratio deordinationis, nec actus exterior habet deordinationem nisi ab actu interiori.
His demum satis consonat Thomas, in Scripto secundi: Unum, inquiens, et ens convertuntur. Hinc secundum id a quo res habet esse, accipitur judicium de ejus unitate et multiplicitate: quemadmodum in naturalibus res habet esse a forma, et per consequens habet et unitatem ab illa. Actus vero non ponitur in genere moris nisi per voluntatem, in quantum a voluntate procedit elicitive aut imperative: ideo secundum unitatem voluntatis, judicium sumitur de unitate actus moralis. Unde actus unus secundum esse naturæ, potest esse plures moraliter: ut dum quis furatur ut vacet gulæ atque luxuriæ. Conformiter, voluntas seu volitio conjuncta actui exteriori, et actus ille exterior, sunt unum peccatum, quia non multiplicatur actus interior voluntatis. Hinc isto præcepto, Non concupisces rem proximi tui, prohibetur voluntas seu concupiscentia ejus separata ab actu;4 quæ autem conjuncta est, prohibetur eodem præcepto quo opus illicitum. Hæc in Scripto. — Præterea, in prima secundæ, quæstione septuagesima secunda:5 Peccatum, ait, dividitur in peccatum cordis et oris ac operis, non sicut per species diversas completas. Peccatum namque inchoatur in corde, manifestatur ore, et opere consummatur: sicque distinguuntur hæc tria secundum diversos gradus peccati. Pertinent tamen ad unam completam peccati rationem seu speciem, quum ab eodem motivo procedant. Iracundus quippe appetendo vindictam, primo turbatur in corde; secundo in verba contumeliosa prorumpit; tertio ad facta injuriosa procedit.
Albertus demum circa hæc scribit: Actus exterior et voluntas duo quidem sunt, sed unum peccatum, per malitiam duplex, ut asserit magister Præpositivus, rationem assignans: quia si quilibet actus interior et exterior deberet reputari pro diverso peccato, minus grave esset opus et onus culparum. Et dedit exemplum: Si quis surgat ad furandum aut occidendum, quilibet passus esset ei speciale peccatum. Ideo dixit, quod totum a principio pravæ voluntatis usque in finem consummationis operis, est unum peccatum multiplex: unum secundum substantiam operis, duplex seu multiplex pravitate.
JOANNES. — Quum formale in peccato sit pravitas ipsa, si unum peccatum est multiplex pravitate, erit formaliter plura. Denique in eodem actu potest esse violatio plurium præceptorum: ut si quis in ecclesia committat adulterium, aut ibi furetur ut ex furatis vacet gulæ atque venereis. Ergo in eodem actu sunt plura peccata mortalia.
DIONYSIUS. — A principali et finali intentione denominatio rei speciesque sumuntur. Et ita est unum peccatum: in quo tamen multæ deformitates mortales considerantur ac continentur. Ideo tale unum peccatum, est æquivalenter multa, atque tam grave ut multa mortalia: quemadmodum qui die festivo coram aliis seu illis scientibus fornicatur, peccat mortaliter alios scandalizando, peccat mortaliter diem celebrem violando, peccat mortaliter præceptum continentiæ transgrediendo; et si feminam alliciat, aut (quod deterius esset) opprimat, est ibi etiam alia species culpæ mortalis. Insuper clerici ad septem Horas tenentur canonicas ex præcepto, ita quod si unam, vel etiam minimam, scienter et sine rationabili causa omitterent, peccarent mortaliter, toties quoties. Quod si quis omnes Horas illas uno die scienter sine rationabili causa omitteret, incideret septem peccata mortalia, aut unum septempliciter mortale.
JOANNES. — Horribilia sunt hæc. Sed deprecor edoceri an actus exterior malus, seu prava aut falsa locutio, aliquid culpæ superaddat actui interiori.
DIONYSIUS. — Hanc quæstionem movet Magister libro secundo, distinctione quadragesima. De qua doctores ibidem multa conscribunt ac plurima sciscitantur : quæ propter prolixitatem vitandam dimitto. Responsionemque Thomæ breviter tangam, qui ait in Scripto secundi : Actus exterior et actus voluntatis interior ita comparantur ad invicem, quod uterque est alteri quodammodo causa bonitatis seu pravitatis. Actus namque exterior bonitatem sortitur ex circumstantiarum commensuratione, secundum quam proportionatus est ad finem hominis consequendum. Quumque actus exterior comparetur ad voluntatem sicut objectum ad potentiam, ideo hanc bonitatem voluntatis actus interior ab exteriori habet, non secundum quod est exercitus, sed secundum quod est intentus ac volitus : quia in quantum exercitus, sequitur actum voluntatis. Quædam autem ratio bonitatis consistit in actu interiori secundum se, prout voluntas est domina actuum suorum : secundum quam bonitatem actus habet rationem meriti sive laudabilis. Et hæc bonitas ab actu interiori ad exteriorem descendit. Loquendo ergo de illa bonitate quam actus interior præbet exteriori, actus exterior nihil adjicit bonitatis, dummodo voluntas æqualiter sit intensa. Quod addo, quoniam quidam actus ita sunt delectabiles, quod voluntas non potest esse tam intensa in eis ante actum sicut in actu, ut in venereis. Idcirco non æqualiter demeretur qui vult turpiter agere, et qui hoc agit. Quidam vero sunt actus difficiles, in quibus voluntas in actu remittitur; et in his voluntas est magis perfecta ante actum exteriorem quam in illo. Loquendo autem de bonitate actus quam habet actus exterior secundum se, sic actus exterior complet et perficit interiorem in bonitate seu pravitate, quemadmodum terminus motus complet motum. Comparatur enim ad voluntatem tanquam objectum ipsius. Quumque actus ordinetur ad præmium essentiale per primam bonitatem, quam habet a voluntate prout liberaliter et ex amore exhibetur : ideo actus exterior nihil adjungit ad præmium essentiale. Hinc decimo Ethicorum ait Philosophus, quod actus exteriores sunt ad virtutis manifestationem.
Consonat quoque quod sanctus ait Bernardus: Bona voluntas sufficit ad meritum, sed bona operatio requiritur propter exemplum. Et item quod super Matthæum scribit Chrysostomus : Voluntas est quæ aut remuneratur pro bono, aut condemnatur pro malo; opera vero sunt testimonia voluntatis. Quod intelligendum est de voluntate consummata, imperativa, quæ sola impotentia, aut alia justa causa, revocatur ab opere. Postremo his alludit quod loquitur Augustinus : Non longiturnitas temporis, non numerositas operis, sed melior voluntas majorque caritas remuneratur a Deo, præmio scilicet essentiali.
JOANNES. — Quid secundum philosophicam veritatem sentiendum est de remuneratione animarum post hanc vitam ?
DIONYSIUS. — Nonne de hoc supra introducta sunt multa, etiam sæpe? Infra tamen adhuc inde dicetur.6
Footnotes
Chapter 156 of 199