Articulus 19
EXPOSITIO SEXTI HUJUS METRI.
QUEMADMODUM in fine prosæ præcedentis Philosophia promisit lassum Boetium carmine relevare, ita hic agit, ostendens in sexto hoc metro, res creatas inter se distinctas, differentes, contrarias, et quamplures, ex providentia Dei stabiliter conservari, et quamdam quasi pacem tenere. Sensus vero totius hujus metri satis sæpe præhabitus est. Itaque sensus et ordo verborum sic habet :
Si, o Boeti, vis cernere, id est, si appetis contemplari, pura mente, id est intellectu a vitiis passionibusque mundato, solers, id est prudens ac diligens. Est autem solertia proprie industria inveniendi rationem rei in tempore non prospecto, id est repente : ut cur hi duo antea inimici, facti sunt amici, quia habuerunt unum tertium inimicum, ut libro Posteriorum ait Philosophus. Sic ergo « si vis cernere solers pura mente » (talis quippe mens ad contemplationem est apta, non illa quæ vitiis sordidatur et passionibus inquietatur, ut in Phædone disseruit Plato, et plenius libro de Prophetia) jura, id est leges æternas et ordinationes ac instituta, celsi, id est Dei altissimi, tonantis, id est, magnifice resonantis, tonitrua producentis, terribiliter comminantis. De quo scriptum est in Job : Tonabit Deus voce magnitudinis suæ, et non investigabitur quum audita fuerit vox ejus; in Ezechiele quoque : Audiebam sonum quasi sonum sublimis Dei. Unde in Apocalypsi ait Joannes :12 Audivi vocem quasi aquarum multarum et tonitruorum magnorum. Adspice culmina, id est elevationem et apicem, summi cœli, id est primi mobilis, vel potius cœli empyrei, quod est mansio ac regio Beatorum : in quo sunt chori ac ordines angelorum, quorum culmina sunt sacratissima Seraphim.
Illic sidera servant pacem veterem, id est uniformitatem, cursum, et connexionem quam ab initio habuerunt, fœdere rerum justo, id est decenti contemperatione virium et influentiarum suarum, seu pacto divinitus instituto. Unde dictum est supra : Quisquis rerum fœdera nectis; itemque :3 Legemque pati sidera cogis. Verumtamen influentia unius planetæ seu stellæ interdum videtur contrariari influentiæ effectuique alterius et impedire eosdem : non est tamen inter eos discordia mutua, sicut de hoc Albumasar in Introductorio majori, Ptolemæus et Albategni multa conscribunt, Guillelmus quoque in libro de Fide et legibus, atque Albertus libro de Coæquævis. Ineffabiliter autem perfectius regnat pax prorsus dulcissima inviolabilisque concordia in civibus cœli empyrei. Propter quod scriptum est in Job : Potestas et terror apud Deum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.4
Sol concitus, id est velox in motu suo, igne rutilo, id est, splendore claro quo et calefacit inferiora per radiorum reflexionem, non impedit axem gelidum, id est frigidum orbem, Phœbes, id est lunæ, quæ cum sphæra sua vocatur frigida effective, ut dictum est sæpe. Cujus influxum, motum et vim non impedit sol : nihilo minus prædominatur et temperat eos. Nec Ursa, id est Ursa major, quæ dicitur Currus, quæ flectit, id est circumducit, meatus rapidos, id est motus celeres, summo vertice mundi, id est circa polum arcticum :5 qui nobis videtur sublimior polo antarctico, quamvis ex natura rei et secundum veritatem polus antarcticus superior sit, ut libro de Cœlo et mundo probat Philosophus; nunquam lota profundo occiduo, id est in mari occidentali nunquam humecta. Et hoc dicit Philosophia, non quod aliæ stellæ laventur et mergantur in mari secundum veritatem, sed secundum apparentiam tantum : quia (ut frequenter præhabitum est) stantibus in ripa maris, et nihil nisi mare et cœlum ac stellas cernentibus, apparet quod planetæ et stellæ pro maxima parte descendant in aquas; nec sciunt quod inter aquas et cœlestia corpora mediant aer et ignis elementaris. Hinc subditur : cernens cetera sidera mergi, id est in mare descendere secundum apparentiam : non tamen omnia, sed quæ in tantum distant a polo quod habitatoribus terræ occumbunt. Ursa autem non occumbit nobis : imo jugiter posset videri, nisi lux solis aut obnubilatio aeris impediret. Cupit tingere flammas, id est stellas suas micantes, effective calidas, circumducere et multum approximare, Oceano, id est magno mari seu aqueo elemento : nam stellæ in Ursa contentæ, semper notabiliter videntur distare a descensu sub terra et aqua.
Vesper, id est stella vespertina, nuntiat, id est, sua apparitione designat, umbras seras, id est tardas obscuritates nocturnas, semper, id est omni tempore opportuno, utpote vicibus æquis temporis, id est horis ad hoc divinitus institutis.6 Et Lucifer, id est stella matutina, revehit, id est, suo ortu redire demonstrat, diem almum, id est clarum ac lucidum; vel, « almum », id est sanctum, quia in die communis plebs magis vacat cultui Dei, quam in noctibus aut somni tempore.
Alternus amor, id est mutua rerum concordia, et inclinatio siderum naturalis, reficit sic, id est, hoc modo continuat et conservat, cursus æternos, id est circumvolutiones perpetuas, vel potius juges, seu usque ad finem sæculi duraturas. Sic sumitur æternum libro de Causis, quum dicitur : Omne esse superius aut est ante æternitatem, aut cum æternitate, aut post æternitatem. Bellum discors, id est impugnatio ex discordia veniens, exsulat, id est, longe distat, sic, id est per istam concordiam, oris, id est ab oris seu locis et regionibus, astrigeris, id est cœlestibus sphæris quæ gerunt astra, quæ in octava sphæra sunt fixa : quorum aliqua, ut planetæ, in propriis sphæris moventur, non fixa, sed velut erratica, ut Ptolemæus evidenter probavit, quamvis Aristoteles sensit oppositum.
Consequenter idem probatur in elementis. Hæc concordia, id est comproportionatio rerum, temperat, id est, temperate miscet et unit, elementa in mixtis, modis æquis, id est congruis temperationibus : ut pugnantia, id est elementa sibi invicem contrariantia, cedant, id est, se invicem compatiantur, et unum intret locum alterius, vicibus, id est vicissim ac mutuo, et aptis temporibus, utputa humida, ut sunt aer et aqua, siccis, id est igni et terræ, et frigora, id est frigida elementa, ut aqua et terra, jungant fidem, id est, concorditer socientur, flammis, id est calidis elementis, ut igni et aeri; et ignis pendulus, id est levis et mobilis, super aerem pendens, surgat in altum, id est, ascendat dum extra naturalem fuerit locum, et terræ graves sidant, id est, in imo jaceant, pondere, id est sua gravitate. Unde libro de Civitate loquitur Augustinus: Pondera et inclinationes rerum sunt quasi naturales amores earum, quibus unaquæque ad congruentem sibi locum movetur: quarum omnium infima terra centrum vocatur.
Annus florifer, id est pars anni in qua arbores florent, videlicet vere tepenti, id est temperate calido, spirat odores, id est, dulciter fragrat. Dicitur enim tempus facere id quod fit in tempore: in vernali autem tempore flores suavem fundunt odorem. Æstas fervida ex solis approximatione ad zenith capitis nostri, siccat cererem, id est, fruges maturat, extrahendo seu consumendo, vel potius convertendo in substantiam frugum, humores bladorum et frugum. Autumnus remeat, id est, post æstatem revertitur, gravis, id est onustus ac fertilis, pomis, id est fructibus arborum et lignorum, qui communi nomine poma vocantur, quamvis pomum interdum strictius capiatur. Sic quoque pomum communiter sumitur, quum Augustinus exponens quod apud Marcum legitur, Christum maledixisse ficulneæ, quoniam non invenit fructum in ea, ait: Non enim erat tempus ficorum, id est pomi illius. Imber defluus, id est pluvia desuper fluens et cadens, irrigat hiemem, id est terram et quæ sunt in ea tempore hiemali. Quod Deus sapientissime agit guttatim per imbres, non impetuose per fluvios, juxta illud Job: Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; si emiserit eas, subvertent terram. Aliquæ enim terræ rigantur aqua fluviali, aliquæ aqua pluviali. Unde in Psalmo: Qui operit cœlum nubibus, et parat terræ pluviam. Ideo loquitur Jeremias: Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? quasi dicat: Hoc Deo proprium est.
Hæc temperies, id est ista concordia seu dispositio rerum, vel moderatio providentiæ Dei seriesque causarum, alit ac profert, id est, nutrit et producit, quidquid spirat vitam, id est, vitalem motum aut actum habet, in orbe, id est in mundo isto inferiori. Eadem causa et temperies ista rapiens, id est, auferens et corrumpens ista inferiora viventia, juxta illud Psalmi: Avertente te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.7 Quod etiam in hominibus agit, sicut in libro sancti Job dicitur:8 Conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Hinc subditur: condit et aufert, id est, ea corrumpit et tollit de medio et abscondit, ita quod amplius non appareant, mergens, id est, absorbens seu destruens, orta, id est, illa quæ generata fuerunt, obitu supremo, id est ultima morte, quæ est finis omnium corruptibilium in hoc mundo. Verumtamen productio rerum et collatio beneficiorum ipsius, esse aut vivere, est directe de intentione liberalissimi Dei; corruptio autem et destructio rerum, concomitanter et quasi per accidens, sive in ultionem, aut quia hæc desinit conservare. Ideo scriptum est in libro Sapientiæ: Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum.9
Consequenter tangitur suprema et prima omnium horum causa. Conditor altus, id est Creator sublimis, sedet interea, id est, immobiliter residet in throno gloriæ suæ. Qui apud Isaiam loquitur:10 Cœlum mihi sedes est. Et regens, id est, cuncta gubernans (sicut in libro de Causis habetur:11 Causa prima regit res omnes per finem decoris, id est pulcherrime), flectit, id est, ad placitum suum vertit et movet, habenas (id est gubernacula atque regimina) rerum, juxta illud in libro Esther: Domine Deus, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui tuæ possit resistere voluntati.12 De quo apud Job scriptum est:13 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? Rex universorum, et dominus, propria auctoritate præsidens cunctis. Qui ait per Isaiam: Ego Dominus, hoc est nomen meum;14 gloriam meam alteri non dabo. De quo dixit Psalmographus:15 Qui dominatur in virtute sua in æternum. Fons, id est omnium bonorum principium, exordium effectivum, sicut ait Philosophus: Ab hoc ente omnibus derivatum est esse et vivere. Et origo exemplaris, et causa finalis, prout in Apocalypsi testatur: Ego sum Alpha et Omega, principium et finis, primus et novissimus.16 Lex prima et increata, idealis et æternalis, lex viva: ad quam ultimate confugitur, a qua omnis lex recta exoritur; a qua etiam nullatenus appellatur, quum nec priorem habeat nec superiorem. De qua in libro Sapientiæ fertur: Quum sis justus, omnia juste disponis;17 virtus enim tua, justitiæ initium est.
Hinc subditur: et sapiens arbiter, id est judex, æqui, id est totius justitiæ: quoniam Deus est mensura et regula omnis virtutis, veritatis et æquitatis; et eo ipso quo ei sic placet aut ita, videtur rectum, et bonum est. Idcirco (ut puto) Aristoteles dixit, quod Deus potest ad nutum impune peccare. Quod prima facie mirabiliter sonat: propter quod Bonaventura super Sententias affirmat se non credere quod Aristoteles dixerit hoc. Alii dicunt eum hoc protulisse de falso deo quovis gentilium. Sed verius reor quod dixit hoc metaphorice, quemadmodum in Scripturis invariabili et impassionabili Deo attribuuntur ira, furor, tristitia, non per veritatem affectus, sed per similitudinem operis seu effectus: ut sic Deus essentialiter sanctus et naturaliter atque invariabiliter bonus, dicatur peccare, quoniam instar peccantis se habet, agendo nulli legi subjectus, nullo jure restrictus, nec quempiam habens metuere aut formidare aut curare. Hinc decimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: In civitate superna, Dei voluntas, intelligibilis et incommutabilis lex est. Et denuo fassus est: In civitate Dei, lex est caritas, rex veritas, pax felicitas, vita æternitas.
Et ipse sistit, id est, quiescere facit ac firmat, quæ concitat, id est, quæ vult et excitat, ire, id est transire seu procedere, motu, id est per motum: hoc est, ea quæ movet, facit quum vult cessare a motu; retrahens, id est, a motu impediens, seu post quietem reducens ad motum. Ad cujus imperium sol et luna steterunt in cœlo immobiles spatio diei unius, ut patet in Josue. De quo ait Scriptura in Job:18 Qui præcipit soli, et non oritur;19 et stellas claudit quasi sub signaculo. Ac firmat vaga, id est, instabilia roborat, corda quoque rebellia, irrefrenata et undique evagantia reducit refrenatque suis præceptis, et per gratiam stabilit, sicut ait Apostolus: Optimum est gratia stabiliri cor.20 Nam nisi ipse omnium rector revocans, id est reducens, itus rectos, id est actus seu cursus ad errandum directos: unde subjungitur, flexos, id est tales actus ab æquitate retortos ac devios, cogat iterum, id est reflectat, in orbes, id est in circulos et lineas rectæ ordinationis; fatiscunt, id est deficiunt, dissepta suo fonte, id est disjuncta a suo fontali principio, quæ nunc continet, id est, in suo vigore et cursu seu operatione et ordine conservat, ordo stabilis, id est tenor et series fati, quod per comparationem ad providentiam Dei immutabile perhibetur, prout in expositione prosæ præcedentis expressum est.21
Hic, id est Deus, est amor communis cunctis. Deus enim est amor increatus. De quo ait in prima sua epistola Joannes apostolus: Deus caritas est.22 Nempe in Deo realiter idem sunt amans et amor. Qui amor est universis creatis « communis », quum sit omnium Creator et Dominus, amans ea quæ fecit, et omnibus summe amabilis: qui dat omnibus affluenter, ac liberalissime bonitatem suam communicat.23 Cui in libro Sapientiæ dicitur: Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti, qui amas animas.24 Et repetunt, id est, cuncta creata ad ipsum naturaliter convertuntur, sicut effectus ad suam causam, ut conserventur, teneri, id est, ut teneantur, fine boni, id est ab ipso, qui est bonum finale omnium rerum et finis totius boni; quia non queant durare, id est, non possint permanere in esse, aliter, id est alio modo nisi redeundo ad ipsum, seu nisi conserventur ab ipso: ideo expositorie subditur, nisi causæ, id est secundariæ causæ, seu causæ intrinsecæ rei, ut sunt forma atque materia, amore rursus converso, id est naturali desiderio permanendi reflexo ad increatum amorem, refluant, id est redeant ad causam quæ dedit esse, hoc est ad primam causam.
Hinc B. Dionysius protestatur, quod omnia naturaliter convertuntur ad Creatorem, aut naturali, aut animali, aut rationali, aut intellectuali appetitu. Albertus quoque frequenter allegat Aristotelem in epistola de Principio universi esse dixisse, quod omnia redigerentur in nihilum, nisi primi entis manutenentia conservarentur. Plus quippe dependet omne creatum a Deo, quam quicumque effectus a causa secunda: quum igitur videamus quosdam effectus in esse et permanere in tantum a suis causis creatis dependere, quod nec ad momentum sine illarum conservatione possint consistere, ut patet de lumine fuso a sole, et de illuminatione candelæ; multo plus ita dependet a Creatore omne creatum. Propterea in libro Sapientiæ dicitur Deo:25 Quomodo posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset, conservaretur?
Postremo, de spirituali intelligentia hujus metri multa possent proferri; sed sicut litteralis horum sensus in præhabitis continetur, sic et spiritualis eorum intellectus ex illis elici potest: idcirco prolixitatem devitans pertranseo.
Footnotes
-
Apoc. xix, 6. ↩
-
Ezech. 1, 24. ↩
-
p. 125 A, 120 A. ↩
-
Job xxv, 2. ↩
-
Cf. p. 49 A', etc. ↩
-
Cf. p. 308 A. ↩
-
Ps. ciii, 29. ↩
-
Job xxxiv, 24. ↩
-
Sap. i, 13. ↩
-
Is. lxvi, 1; ↩
-
Act. vii, 49. ↩
-
Esther xiii, 9. ↩
-
Job xi, 10. ↩
-
Is. xlii, 8. ↩
-
Ps. LXV, 7. ↩
-
Apoc. I, 8; XXII, 13. ↩
-
Sap. XII, 15, 16. ↩
-
Josue X, 13. ↩
-
Job IX, 7. ↩
-
Hebr. XIII, 9. ↩
-
Cf. p. 518 D et 8. ↩
-
1 Joann. IV, 8, 16. ↩
-
Jacob. I, 5. ↩
-
Sap. XI, 25, 27. ↩
-
Sap. XI, 26. ↩
Chapter 169 of 199