Skip to the text

Prosa 7

JAMNE igitur vides quid hæc omnia quæ diximus consequatur? — Quidnam? inquam. — Omnem (inquit) bonam prorsus esse fortunam. — Et qui (inquam) fieri potest? — Attende, inquit: quum omnis fortuna, vel jucunda vel aspera, tum remunerandi exercendive bonos, tum puniendi corrigendive improbos causa deferatur; omnis bona est, quam vel justam constat esse, vel utilem. — Nimis quidem (inquam) vera ratio; et si quam paulo ante docuisti providentiam fatumve considerem, firmis viribus nixa sententia. Sed eam (si placet) inter eas quas inopinabiles paulo ante posuisti, numeremus. — Quid? inquit. — Quia id hominum sermo communis usurpat, et quidem crebro, quorumdam malam esse fortunam.

— Visne igitur, inquit, paulisper vulgi sermonibus accedamus, ne nimium velut ab humanitatis usu recessisse videamur? — Ut placet, inquam. — Nonne igitur bonum censes esse quod prodest? — Ita est, inquam. — Quæ vero aut exercet aut corrigit, prodest. — Fateor, inquam. — Bona igitur. — Quidni? — Sed hæc eorum est qui vel in virtute positi, contra aspera bellum gerunt, vel a vitiis declinantes, virtutis iter arripiunt. — Negare (inquam) nequeo. — Quid vero jucunda, quæ in præmium tribuitur bonis? num vulgus malam esse decernit? — Nequaquam; verum uti est, ita quoque esse optimam censet. — Quid reliqua, quæ quum sit aspera, justo supplicio malos coercet? num bonam populus putat? — Imo omnium (inquam) quæ excogitari possunt, judicat esse miserrimam. —

Vide igitur ne opinionem populi sequentes, quiddam valde inopinabile confecerimus. — Quid? inquam. — Ex his enim (ait) quæ concessa sunt, evenit eorum quidem qui vel sunt in possessione, vel in provectu, vel in adeptione virtutis, omnem, quæcumque sit, bonam, in improbitate vero manentibus, omnem pessimam esse fortunam. — Hoc, inquam, verum est, tametsi nemo audeat confiteri. — Quare, inquit, ita vir sapiens moleste ferre non debet, quoties in fortunæ certamen adducitur, ut virum fortem non decet indignari, quoties increpuit bellicus tumultus: utrique enim, huic quidem gloriæ propagandæ, illi vero confirmandæ sapientiæ, difficultas ipsa, materia est. Ex quo etiam virtus vocatur, quod suis viribus nitens, non superetur adversis. Neque enim vos in provectu positi virtutis, diffluere deliciis et emarcescere voluptate venistis: prælium cum omni fortuna nimis acre conseritis. Ne vos aut tristis opprimat, aut jucunda corrumpat, firmis medium viribus occupate. Quidquid aut infra subsistit, aut ultra progreditur, habet contemptum felicitatis, non habet præmium laboris. In vestra est enim situm manu, qualem vobis fortunam formare malitis: omnis enim quæ videtur aspera, nisi aut exercet aut corrigit, punit.

Chapter 170 of 199