Articulus 20
EXPOSITIO HUJUS SEPTIMÆ PROSÆ.
HIC ex præinductis omnibus Philosophia infert unam conclusionem quæ prima facie mirabiliter et quasi incredibiliter sonat, videlicet omnem fortunam esse bonam, quum tamen aliqui appellentur infortunati, et quædam sint diffortunia seu adversæ fortunæ. Itaque ait:
Jamne igitur vides, o Boeti, id est, utrum vel numquid consideras jam, quid hæc omnia quæ diximus consequatur, id est, « quid » consequens sit et rite inferatur ad « hæc omnia » et ex omnibus « quæ diximus » de providentia Dei et fato? — Quidnam? inquam, id est, ego Boetius dico et quæro, « Quidnam » hoc est consequens? — Omnem (inquit) bonam prorsus esse fortunam, id est, Philosophia respondit, « Omnem fortunam esse prorsus bonam », id est omnem effectum fortuitum aliquo modo esse expedientem: et hoc per respectum ad divinam providentiam, cujus dispensatione seu moderatione accidit homini, et ordinatur ei ad aliquod bonum, quamvis frequenter homo male utatur tali eventu.
— Et qui (inquam) fieri potest? id est, ego Boetius dico, Quomodo hoc fieri potest? — Attende, inquit, id est, Philosophia dixit, « Attende » sequentia: Quum omnis fortuna, vel jucunda vel aspera, id est, tam illa quæ læta est et prospera, quam illa quæ est adversa et dura seu afflictiva, deferatur, id est, hominibus concedatur, tum, id est interdum, causa remunerandi exercendive bonos, id est virtuosos, ut per prospera provocentur ad proficiendum et regratiandum summo benefactori, et per adversa fiant magis probati, exercitati et patientes, juxta illud Apostoli ad Romanos: Tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem. Ideo Raphael dixit Tobiæ: Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. Tum, id est aliquando, pu-12 niendi corrigendive improbos : id est, vel causa « puniendi » peccata eorum in præsenti, ne pereant in futuro : quemadmodum in Proverbiis Salomon loquitur, Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes corporibus stultorum.3 Unde per Jeremiam Dominus loquitur peccatori : Castigabo te, ne tibi innoxius videaris.4 Vel causa eos « corrigendi », id est revocandi a vitiis et inducendi ad virtutes, ut scilicet vexatio det illis intellectum.5 Etenim punitiones Dei in præsenti sunt medicinales, quantum est ex parte ipsius, quia sunt admonitiones ut per eas consideremus nostros excessus, et pœnitendo deinceps virtutibus insistamus. Omnis bona est, id est, ex hoc rite concluditur, quod omnis fortuna sit bona aliquo modo, videlicet : secundum se, prout sanitas appetitur propter se ; vel in ordine ad aliud, ut secari, uri, aut amaram sumere potionem, sunt bona per ordinationem ad aliud, utpote in quantum conferunt ad sanitatem adipiscendam; quam vel justam constat esse, vel utilem, id est, juste provenientem secundum providentiam Dei, vel proficuam et expedientem ad finem salubrem : nam pœnæ vitæ præsentis, ut persecutio, infirmitas, paupertas, et consimilia, prosunt ad vitandum multa peccata, ad veniam impetrandam, ad gratiam et misericordiam consequendam, ad cognoscendum et humiliandum se ipsum. Ideo in libro Machabæorum asseritur :6 Multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.
— Nimis quidem (inquam) vera ratio, id est, ego Boetius fateor, quod « ratio » seu argumentatio ista, qua probas omnem fortunam esse bonam, est « vera » valde et efficax ; et si quam paulo ante docuisti providentiam fatumve considerem, id est, si perpendam « providentiam » Dei, quæ omnia intuetur, includit et ordinat, seu « fatum », quod est quasi expressio et effectus seu exsecutio providentiæ divinæ, firmis viribus est nixa sententia, id est hæc tua doctrina. Sed eam (si placet) inter eas quas inopinabiles paulo ante posuisti, numeremus, id est, si placet tibi, o Philosophia, istam sententiam computemus esse de numero doctrinarum seu propositionum quas vulgus reputat « inopinabiles », id est tam erroneas quod nemo debeat opinari aliquid veritatis aut probabilitatis esse in eis.7
— Quid? inquit, id est, Philosophia respondet, « Quid » est cur hoc facere debeamus ? — Quia id hominum sermo communis usurpat, id est, ego Boetius assigno pro causa, « quia sermo communis hominum id usurpat », id est, præsumptuose asserit seu incaute præsupponit, et quidem, id est certe, crebro, id est, frequenter hoc dicunt, videlicet fortunam quorumdam esse malam. Denique, quoniam (teste Philosopho) fama quam communis hominum opinio tenet, non omnino deperditur, id est, non totaliter falsificatur ; idcirco et istud dictum vulgarium est aliquo modo verum, ita quod fortuna quorumdam hominum est mala malitia pœnæ, hoc est pœnalis seu aspera. Nam et tale malum a Deo est, qui ait apud Isaiam :8 Ego Dominus formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum. Nempe, ut dictum est sæpe, duplex est malum, videlicet malum culpæ et malum pœnæ.9 Est quoque malum naturæ, ut monstruositas, et malum fortunæ : quæ ad malum pœnæ reducuntur.
— Visne igitur, inquit, paulisper vulgi sermonibus accedamus, id est, Philosophia ait, O Boeti, « vis » quod « accedamus paulisper », id est, modicum appropinquemus, opinionibus « vulgi », condescendendo eis quantum fieri valet salva veritate, ne nimium velut ab humanitatis usu recessisse videamur, id est, ne judicemur recessisse ab usu humano et a communi modo loquendi ? Ad humanitatem namque pertinet esse rationalem, non nimis extremum, imo potius eligere medium. Unde opiniones multum erroneas dicit Averroes a natura humana alienas sive extraneas.10 — Ut placet, inquam, id est, ego Boetius dico, Tu, o Philosophia, fac prout complacet tibi.
— Nonne igitur bonum censes esse quod prodest? id est, Philosophia dixit, Nonne judicas bonum esse quod est utile, quum bonum sit triplex, puta, bonum delectabile, bonum utile, et bonum honestum?11 — Ita est, inquam. Et Philosophia : Quæ vero aut exercet aut corrigit, id est fortuna exercens, probans, examinans, aut corrigens inducendo ad meliora, prodest, id est, utilis est. Ad quod Boetius : Fateor, inquam. Et Philosophia : Bona est igitur. Et Boetius : Quidni? id est, quid aliud sequitur nisi hoc?
Ad quod Philosophia : Sed hæc, id est fortuna ista exercens vel corrigens, eorum est, id est, convenit illis, qui vel in virtute positi, id est, qui consistunt in gratia atque virtutibus, ut sunt proficientes, contra aspera gerunt bellum, id est, per patientiam aliasque virtutes dimicant contra adversa, et discunt ea æquanimiter tolerare, scilicet passiones tristitiæ, iræ, impatientiæ refrenando, dum considerant quam multipliciter utile saluberrimumque consistat in omnibus patientiam conservare, quum et Salomon protestetur : Doctrina viri per patientiam noscitur;12 et item : Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium;13 impatiens vero operabitur stultitiam.14 Vel a vitiis declinantes, virtutis iter arripiunt, juxta illud Psalmi, Declina a malo, et fac bonum : ut sunt incipientes, qui de præteritis vitiis pœnitentes, incipiunt Deo servire. Quod fuit exordium prædicationis Christi ac S. Joannis Baptistæ dicentium :15 Pœnitentiam agite; appropinquabit enim regnum cœlorum. Unde rursus ait Salvator : Nisi pœnitentiam egeritis, omnes simul peribitis.1617 Itaque, corrigens fortuna, magis concernit incipientes;18 fortuna vero exercens, specialiter spectat ad proficientes. — Negare (inquam) nequeo, id est, ego Boetius non valeo contradicere istis sermonibus. — Quid vero jucunda, id est, quid dicis de fortuna prospera, quæ in præmium tribuitur bonis, id est, quæ justis est quædam pars præmii, quibus debetur honor, lætitia, prælatio et potestas? Verumtamen ista fortuna frequenter magis abundat in improbis, ut dictum est copiose, et expressum est quare. Num vulgus malam esse decernit? id est, numquid vulgares judicant illam esse adversam?19 Ad quod Boetius : Nequaquam ; verum (pro sed) vulgus censet hanc fortunam quæ datur justis esse optimam, id est valde bonam, uti (id est sicut) est, quum tamen in veritate parvi sit ponderis comparatione spiritualium salutariumque bonorum. Vulgares autem et carnales præsentia et terrena magis quærunt, cupiunt et appretiantur, quam spiritualia, cœlestia et æterna, juxta illud Apostoli : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. De quibus apostolus Judas : Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes.
Ad quod Philosophia : Quid reliqua, id est, quid dicendum de reliqua fortuna, illa scilicet quæ iniquis debetur, qui omni prosperitate indigni sunt, quæ quum sit aspera, justo supplicio malos coercet, id est, quæ fortuna quum sit adversa, dura et afflictiva, reprimit impios ab aliquibus vitiis, præsertim ab exterioribus factis, quamvis voluntatem pravam non auferat semper? Num bonam populus putat? id est, numquid plebs sæcularis reputat fortunam illam esse bonam? Ad quod Boetius : Imo omnium (inquam) quæ excogitari possunt, judicat esse miserrimam. In quo judicio apparet maxima excæcatio, insipientia et fatuitas populi, quum incomparabiliter major sit miseria, malitia et odibilitas culpæ quam pœnæ, atque damnationis tartareæ quam temporalis adversitatis.
Ad hoc Philosophia : Vide igitur, id est, attende et præcave, ne nos sequentes opinionem populi, id est vulgarium, quid dam valde inopinabile confecerimus, id est, videamur fecisse, sensisse, conclusisse prorsus aliquid irrationabile. — Quid? inquam, id est, ego Boetius quæro quid est hoc. — Ex his enim (ait) quæ concessa sunt, id est, Philosophia ait, Ex jam concessis secundum vulgi opinionem, evenit, id est, sequitur istud quod subditur: eorum quidem, id est certe eorum, qui sunt vel in possessione virtutis, id est in firma habitatione virtutum, ut potissime sunt perfecti, qui sunt in via unitiva, vel in provectu, id est in spirituali processu et quotidiano virtutum profectu, ut sunt proficientes, qui in via sunt illuminativa, vel in adeptione virtutum, ut sunt pœnitentes et incipientes, qui sunt in via purgativa, omnem fortunam, quæcumque sit, id est, qualiscumque sit illa fortuna, esse bonam; omnem vero fortunam esse pessimam, id est valde malam, manentibus in improbitate, id est, his qui manent in sua vitiositate.
Ad quod Boetius: Hoc, inquam, verum est, tametsi nemo audeat confiteri, id est, quamvis vix aliquis audeat publice dicere quod sit ita, præsertim ultimum istud, quod videlicet omnis iniquorum fortuna sit mala, quum multa prospera ipsis contingant, et multa adversa istis. Sed sicut adversa illa, quamvis secundum se non sint appetenda, sunt justis bona et salutaria, quoniam eis bene utuntur; sic prospera sunt iniquis adversa et vehementer nociva, quoniam his abutuntur et ad æternam damnationem ducuntur: sicque sunt bona in se, et mala per accidens.
Ex quibus infert Philosophia: Quare, inquit, ita vir sapiens moleste ferre non debet, id est, quum omnis fortuna justorum sit bona, idcirco « sapiens vir », qui passionibus et vitiis dominatur, non debet graviter sustinere, quoties in fortunæ certamen adducitur, id est, dum cadit in fortunam adversam: contra cujus adversitatem debet per patientiam ceterasque virtutes pugnare. Imo debet in adversitatibus gloriari, prout Jacobus dixit apostolus: Omne gaudium existimate, fratres, quum in diversas tentationes incideritis.20 Nam, ut Vas electionis fatetur: Non coronabitur nisi qui legitime certaverit.21 Ut virum fortem non decet indignari, quoties increpuit bellicus tumultus, id est, sicut virum habentem fortitudinem non solum corporalem, sed etiam eam quæ est virtus moralis cardinalis, non decet ægre suscipere, irrationabiliter moveri, quum inquietudo et strepitus præliorum ingruerit, præsertim quando est prælium justum: imo debet esse pro bono communi, pro fidei defensione, pro similibus rationabilibus causis, ad mortem paratus.
Utrique enim, huic quidem gloriæ propagandæ, illi vero confirmandæ sapientiæ, difficultas ipsa, materia est. Id est, « difficultas ipsa » sustinendi dura et aspera seu fortunæ adversitatem, « est utrique », id est tam sapienti quam forti, « materia », id est objectum, causa et incitamentum boni majoris: « huic quidem », utpote forti, est materia « gloriæ propagandæ », id est acquirendi famam præclaram longe ac late, quemadmodum de Juda Machabæo fortissimo scriptum est, Nominatus est usque ad novissimum terræ (fortes namque in bellis, fiunt famosi, quia in bellicis rebus est periculum vitæ et difficultas præcipua);22 « illi vero », utpote sapienti, est materia « sapientiæ confirmandæ ». Sapiens namque difficilia et gravia patiendo, fit magis expertus in spiritualibus bellis: per quod fit aptior consulere aliis, in se ipso quoque magis attentus ad custodiam sui; sicque sapientia radicatur in ipso. Hinc in Ecclesiastico asseritur:23 Qui non est expertus, pauca recognoscit; vir in multis expertus, cogitabit multa. Verumtamen fortis non debet præliari principaliter intentione ac desiderio propriæ famæ, sed amore Dei et boni communis, et desiderio veræ salutis, ad gloriam Creatoris, quamvis dilatatio famæ concomitetur fortitudinis actum.
Ex quo etiam virtus vocatur, id est, etiam idcirco non debet vir sapiens ex fortunæ adversitate turbari aut dejici, quoniam virtus hinc nomen sortitur quod in adversis non frangitur nec succumbit quantum est ex parte ipsius, quamvis interdum ex subjecti fragilitate vincatur : ideo subditur, quod suis viribus nitens, id est, sua stabilitate, vigorositate utens et agens seu conans, non superetur adversis.
Ad idem subditur alia ratio, ac quædam salubris monitio.
Neque enim vos in provectu positi virtutis, id est vos viatores ac milites Dei, quorum vita est militia super terram, qui estis constituti in virtutum « provectu », quia in Dei via et cultu non proficere, est deficere, diffluere deliciis et emarcescere voluptatibus venistis : id est, ad Dei servitium, ad legem Omnipotentis non ad hoc « venistis » neque vocati estis, neque ad hoc nati estis et in hoc mundo locati, ut resolvamini et vacetis « deliciis » carnis ac sæculi hujus, et emarcescatis, id est, spiritualiter arescatis amittendo rorem gratiæ, virorem virtutum, irrigationem supernorum charismatum, « voluptatibus », id est inordinata delectatione. Hinc apud Jeremiam Dominus loquitur : Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ?24 In hoc etenim mundo quasi in exsilio positi sumus, et tanquam in valle lacrimarum ac velut in carcere, ubi gemendo, flendo, carnemque nostram cum vitiis et concupiscentiis crucifigendo (quia, ut ait Gregorius, Quod carnem delectat, spiritum necat), redire nos oportet ad paradisum deliciarum cœlestium.25 Hinc scriptum est in Judith : Omnes qui Deo placuerunt, per multas tribulationes transierunt fideles.26 Apostolus quoque :27 Per multas (inquit) tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum. Prælium enim nimis acre conseritis, id est, merito inire ac gerere debetis, cum omni fortuna, id est omni eventu fortuito, tam prospero quam adverso, ut (juxta Apostolum) simus et incedamus armati per arma justitiæ a dextris et a sinistris.28
Ne vos aut tristis opprimat, id est, ne fortuna dura et aspera vos prosternat per tribulationem, impatientiam, tristitiam : imo in ea lætemur, sicut docuit Christus, Gaudete (inquiens) in illa hora, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis ;2930 aut jucunda corrumpat, inducendo vos ad elationem vanamque gloriam, seu periculosam securitatem, quum in medio laqueorum versemur, et in mari hujus sæculi gradiamur per pontem, in quo de multis evadat vix unus. Ideo ait Scriptura : Beatus homo qui semper est pavidus. Et sanctus Job fassus est :31 Considerans Deum, timore sollicitor. Hinc sancti patres Leo et Augustinus affirmant : Hoc omni modo conatur diabolus, ut servum Dei prospera elevent, vel adversa dejiciant. Verum, ut deprompsit Hieronymus : Inter adversa et prospera miles Christi progreditur, nec adversis dejicitur, nec prosperis rebus extollitur ; non adulatione aut laudibus emollitur, nec vituperatione aut correptionibus dissipatur.
Firmis medium viribus occupate : id est, in omnibus apprehendite et tenete « medium » inter duo vitia extrema et inter errores contrarios, quum et ipsa virtus sit quædam medietas inter extrema peccata. Et hoc est medium per abnegationem (non per participationem) : de quo communiter dicitur, Medium tenuere Beati ; et, In medio consistit virtus. Et hoc facite « firmis viribus », id est toto conatu et omni industria. Non enim segni remissoque animo sed cum omni fervore et annisu studendum et insistendum est incremento sapientiæ ac virtutum, quum et Dominus in Apocalypsi protestetur : Quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo.32 Unde et Paulus ad Hebræos hortatur : Non segnes efficiamini, neque fatigemini animis vestris.33
Quidquid aut infra subsistit, id est, infra medium virtutis consistit per defectum, non pertingendo ad rationem virtutis ex sua remissione, ut qui de suis peccatis habent attritionem, non contritionem, aut ultra progreditur, id est, medium excedit versus majus, sicut qui immoderate et ultra vires jejunat et abstinet, habet contemptum felicitatis, id est, meretur et recipit pœnam quæ felicitatis aspernationi debetur. Caret enim discretione, quæ est sal prudentiæ, de quo Deus in Levitico jussit : In omni oblatione offeres sal. Cum discretione quippe oportet nos omnia facere, sicut ad Romanos ait Apostolus : Rationabile obsequium vestrum. Non habet præmium laboris, id est boni et virtuosi conatus, de quo ad Corinthios dicitur : Labor vester non est inanis in Domino. Itaque oportet nos regia via incedere, quæ est arcta via salutis, manendo in medio. Quod tamen non est indivisibile penitus, sed latitudinem aliquam habet : nam, ut in Ethicis ait Philosophus, Non solum est bonus sagittator qui tangit signum, verum etiam qui ab ejus tactu non deficit multum. De qua scriptum est : Hæc est via, ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram neque ad sinistram.
Postremo subjungitur alia ratio cur sapientis sit non formidare fortunæ asperitatem. In vestra est enim situm manu, id est, in potestate mentis ac liberi arbitrii vestri constitutum est, qualem vobis fortunam formare, id est facere, malitis : quia si ipsimet vultis, potestis omnem fortunam facere vobis bonam et salutarem, in prosperis gratias Deo humiliter referendo, atque in adversis patientiam firmiter observando, illa pro vestris peccatis libenter ferendo. Hinc subditur : Omnis enim quæ videtur aspera, id est, « omnis » fortuna « quæ aspera » et dura esse « videtur », nisi exercet, aut punit aut corrigit : id est, « aut punit » malos et impœnitentes, quibus pro peccatis debentur supplicia, « aut corrigit », id est, purgat et ad meliora inducit incipientes, sicut expositum est, « nisi exercet », id est, si non exercet, id est, probat et ad meliora assuefacit proficientes. Quod per appropriationem intelligendum est, quoniam et perfecti pro suis venialibus quotidianis aliquando puniuntur, et per adversa exercentur : quemadmodum sanctus Job dixit, Probavit me Dominus quasi aurum quod per ignem transit;3435 et Tobias loquitur, Benedico te, Domine Deus Israel, quoniam tu castigasti et salvasti me.36 Conformiter de Moyse et Aaron psallimus : Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. Denique istud in nostra situm est potestate, non quod possimus id meritorie adimplere sine supernaturali adjutorio gratiæ gratum facientis :37 qua supposita, possumus istud. Quidam quoque philosophi per virtutes naturales acquisitas istud aliqualiter impleverunt, sed imperfecte comparatione Sanctorum.
Footnotes
-
Tob. xii, 13. ↩
-
Rom. v, 3, 4. ↩
-
Prov. xix, 9. ↩
-
Jer. xxx, 1. ↩
-
Is. xxviii, 9. ↩
-
II Mach. 1, 13. ↩
-
Cf. p. 580 B et s. ↩
-
Is. XLV, 6, 7. ↩
-
Cf. p. 87 B', 461 D', etc. ↩
-
II Mach. i, 13. ↩
-
Cf. p. 104 C', 124 A' et s. ↩
-
Prov. xix, 11. ↩
-
Prov. xvi, 32. ↩
-
Prov. xiv, 17. ↩
-
Ps. XXXVI, 27. ↩
-
Matth. iii, 2; iv, 17. ↩
-
1 Cor. 11, 14. ↩
-
Luc. xiii, 3. ↩
-
Judæ 19. ↩
-
Jacob. I, 2. ↩
-
II Tim. II, 5. ↩
-
I Mach. III, 9. ↩
-
Eccli. XXXIV, 10, 9. ↩
-
Jer. xxxi, 22. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
-
Judith viii, 23. ↩
-
Act. xiv, 24. ↩
-
II Cor. vi, 7. ↩
-
Luc. vi, 23. ↩
-
Matth. v, 12; ↩
-
Prov. xxviii, 14. Job xxiii, 15. ↩
-
Apoc. iii, 16. ↩
-
Hebr. vi, 12; xii, 3. ↩
-
* nisi aut exercet aut corrigit, punit ↩
-
Job xxiii, 10. ↩
-
Tob. xi, 17. ↩
-
Ps. xcviii, 8. ↩
Chapter 171 of 199