Skip to the text

Prosa 2

ANIMADVERTO, inquam, idque uti tu dicis, ita esse consentio. Sed in hac cohærentium sibi serie causarum estne ulla nostri arbitrii libertas, an ipsos quoque humanorum motus animorum fatalis catena constringit? — Est, inquit. Neque enim fuerit ulla rationalis natura, quin eidem libertas adsit arbitrii. Nam quod ratione uti naturaliter potest, id habet judicium quo quodque discernat : per se igitur fugienda optandave dignoscit. Quod vero quis optandum esse judicat, petit; refugit vero quod existimat esse fugiendum. Quare quibus inest ratio, ipsis etiam inest volendi nolendique libertas. Sed hanc non in omnibus æquam esse constituo. Nam supernis divinisque substantiis, et perspicax judicium, et incorrupta voluntas, et efficax optatorum præsto est potestas. Humanas vero animas, liberiores quidem esse necesse est quum se in mentis divinæ speculatione conservant; minus vero, quum dilabuntur ad corpora; minusque etiam, quum tèrrenis artubus colligantur. Extrema vero est servitus, quum vitiis deditæ, rationis propriæ possessione ceciderunt. Nam ubi oculos a summæ luce veritatis ad inferiora et tenebrosa dejecerint, mox inscitiæ nube caligant, perniciosis turbantur affectibus : quibus accedendo consentiendoque, quam invexere sibi, adjuvant servitutem, et sunt quodammodo propria libertate captivæ. Quæ tamen ille ab æterno cuncta prospiciens, Providentiæ cernit intuitus, et suis quæque meritis prædestinata disponit : πάντ' ἐφορᾷ, καὶ πάντ' ἐπακούει.

Chapter 178 of 199