Skip to the text

Articulus 3

ELUCIDATIO PROSÆ HUJUS SECUNDÆ.

IN hac prosa prosequitur Philosophia unum de præcipuis quæstioni de providentia divina ac fato annexis, puta libertatem, qualiter stet cum immobili et invariabili providentia Dei.

Animadverto, inquam, id est, ego Boetius mente adverto quæ dicis, idque quod tu dicis de providentia, fato, casu, fortuna, consentio ita esse uti tu dicis, et circa ea hanc moveo quæstionem : Sed, o Philosophia, estne ulla, id est, utrum est aliqua, libertas nostri arbitrii, id est nostri mentalis judicii seu voluntatis, in serie hac, id est connexione et ordine, causarum cohærentium sibi, id est mutuo conjunctarum quantum ad intuitum præordinationemque Dei, an fatalis catena, hoc est utrum dispositio atque connexio fati, constringit, id est, coarctat et quadam necessitate regit et comprehendit, ipsos quoque motus, id est effectus et actus, animorum humanorum, id est cordium voluntatumque hominum?

— Est, inquit, id est, Philosophia respondit, Aliqua est in homine libertas arbitrii. Et hoc in nobis certissime experimur: ideo stultum est oppositum opinari. Neque enim fuerit rationalis ulla natura, id est, nulla fuit aut est creatura rationalis in naturalibus recte disposita, quin eidem libertas adsit arbitrii, quum sit naturalis vis sive perfectio totam consequens speciem creaturæ rationalis ac intellectualis.

Nam quod ratione uti naturaliter potest, id habet judicium, id est vim judicativam seu actum judicandi tempore opportuno, quo quodque discernat, id est, quo judicio possit discerni seu judicari unumquodque quod ad suum pertinet statum. Per se igitur fugienda optandave dignoscit: id est, rationalis natura per naturalem sui intellectus potentiam agnoscit actu, habitu aut potentia, quid sit fugiendum, quid optandum, utpote, quod beatitudo sit summe optanda, et propria sua perfectio ac virtutes, et necessaria vitæ; miseria vero damnationis ac vitia sint sibi vitanda. Inest enim homini habitus primorum principiorum, tam speculabilium quam operabilium: ex quibus habitibus potest procedere ad particularia bona et mala cognoscenda, prosequenda aut fugienda. Sed quia ad supernaturalem beatitudinem conditi sumus, ideo et supernaturalem legem habemus, et adjutorio gratiæ indigemus ad bene vivendum, et supernaturalibus documentis ad judicandum idonee; jamque in his copiose instructi consistimus in Scripturis, et libris Sanctorum atque catholicorum doctorum.

Quod vero quis optandum esse judicat pleno et sufficienti judicio, præsertim caritate formato, petit, id est, appetit et prosequitur, seu obtinere conatur. Verumtamen multi sunt qui rationis judicium non sequuntur, imo passionibus et peccatis a salubri proposito, a divino instinctu, a recto judicio retrahuntur: quorum judicium non est efficax et perfectum, nec approbativum boni sinceriter. Refugit vero quod existimat esse fugiendum, id est, declinat et vitat quod judicat sibi esse nocivum ac malum. Sed contra hoc esse videtur, quod aliqui peccant ex certa scientia, scientes se agere vitiose. Verum ad hoc responsum est supra.1 Sciunt namque in universali, sed in particulari judicant male; et quod damnabile est optant et apprehendere enituntur, in quantum apprehendunt illud ut bonum delectabile, utile, seu honestum.2 Ideo, juxta divinum Dionysium ac Philosophum, omnis peccans est ignorans; et Salomon dixit:3 Via stulti recta in oculis ejus.

Quare quibus inest ratio, ipsis etiam inest volendi nolendique libertas, id est liberum arbitrium. Ratio namque est potentia inorganica, non determinata ad unum sicut sunt naturales vires organis inhærentes: attamen primis principiis per se notis non potest non consentire; evidentia quoque demonstrationis constringitur.

Sed hanc non in omnibus æquam esse constituo. Hic Philosophia declarat, quod libertas arbitrii diversis intellectualibus creaturis diversimode inest ac competit; et est sensus: « Sed » ego Philosophia « constituo », id est, dico ac doceo, « hanc » libertatem « non esse æquam », id est æqualem, « in omnibus » suis subjectis.

Nam et judicium perspicax, id est clarum, promptum, non impeditum, imo nec discursivum neque fallibile, et voluntas incorrupta, id est ab omni læsione peccati, ab omni errorum caligine et ab ignorantia omni culpabili aliena et immunis, et efficax potestas optatorum, id est vis idonea implendi seu obtinendi optata, præsto est, id est, in promptu ac realiter inexsistens est, supernis divinisque substantiis, id est substantiis separatis, seu intelligentiis et angelis: quæ dicuntur supernæ, quia in ordine creaturarum supremæ sunt, et in summo cœlorum beatifice manent.4 Sunt item divinæ, quoniam Creatori similiores ac magis vicinæ:5 unde, secundum divinum Dionysium, intellectus deiformis competit illis. Propter quod in Ezechiele angelus summus signaculum similitudinis appellatur. Propter quod etiam asserit Augustinus, quod Deus creavit angelum prope se, materiam prope nihil. Itaque, quanto angeli sancti sunt excellentioris naturæ, tanto perfectiones istæ eminentiori modo exstant in ipsis.6 De quibus secundo Sententiarum ait Magister, quod in angelis sunt, simplex essentia, personalis distinctio, perspicacitas intellectus, ac libertas arbitrii. Item fatetur Damascenus libro secundo. Porro per lumen gloriæ et virtutes ac perfectiones ad beatificam fruitionem pertinentes, ineffabiliter perficiuntur istæ proprietates in angelis omnibus beatis.

Humanas vero animas, liberiores quidem esse necesse est quum se in mentis divinæ speculatione conservant, id est, dum contemplationi summæ Veritatis stabiliter ac sincere inhærent: quia per hoc a servitute peccati ac jugo diaboli amplius relegantur, et dona naturæ in eis perficiuntur per dona gratiæ ac per actus virtutum, præsertim per contemplationis splendorem atque fervorem.7 Minus vero, quum dilabuntur ad corpora, id est, minus sunt liberæ dum ad corporales affectiones et concupiscentias viles se vertunt: quia per hoc naturalia in eis læduntur, et ipsæ vitiis ac dæmonibus subduntur; minusque etiam, quum terrenis artubus colligantur, id est, actibus et delectationibus quorumlibet membrorum communicant, consentiunt, immerguntur: quia per hoc quasi omnino carnales redduntur. Propterea ad Romanos hortatur Apostolus: Neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed arma justitiæ Deo.8 Videtur autem Philosophia hic loqui de lapsu animarum ad corpora, juxta doctrinam Platonis supra narratam et reprobatam: attamen constat Boetium non fuisse opinionis istius.

Extrema vero est servitus, id est, servitus illa est maxima atque vilissima, et a libertate Dei ac Beatorum remotissima, quum vitiis deditæ, id est dum animæ se iniquitatibus totaliter mancipantes et omni turpitudini exponentes, rationis propriæ possessione ceciderunt, id est, sua carnalitate et prædominante scelerum abundantia, prorsus dejectæ sunt ab expedito et libero usu atque habitione rationis et intelligentiæ eis collatæ, ita quod quasi in brutum, imo magis in dæmonem, conversæ videntur per conformitatem scelerosi affectus. Tales quasi homagium diabolo et peccato fecisse videntur: qualis fuit traditor Christi, de quo dixit Joannes: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est?9 Talem quoque putavit Eliu esse beatum Job, de quo dixit ad Deum: Pater mi, ne desinas ab homine iniquitatis, qui addit super peccata sua blasphemiam.10 Hinc de Antichristo scripsit Apostolus: Nisi revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, etc.11 Tales sunt omnes in vitiis obdurati, qui aures suas obstruunt veritati: de quorum unoquoque ait Propheta, Noluit intelligere ut bene ageret, adstitit omni viæ non bonæ.12

Nam ubi oculos a summæ luce veritatis ad inferiora et tenebrosa dejecerunt, id est, statim quum « oculos » mentales averterunt et declinarunt a Dei lumine et doctrina, a lege divina, ab inspiratione interna ac admonitione omni salubri, ad vana et vilia, ad diabolica incitamenta, ad errores et falsitates nefarias;13 mox inscitiæ nube caligantes, id est, protinus cæcutientes ut noctua, vel potius cæcæ ut talpa, per interpositionem densæ et tenebrosæ impietatis inter ipsas et Lucem summam et increatam (juxta quod sanctus loquitur Isaias, Iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum;1415 Jeremias quoque in Threnis, Opposuisti (inquit) nubem tibi, ne transeat oratio), perniciosis turbantur affectibus, id est, passionibus ignominiosis, desideriis prorsus innaturalibus inquinantur, inquietantur, vincuntur, quemadmodum ad Romanos de talibus deprompsit Apostolus :16 Quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt; propter quod tradidit illos Deus in passiones ignominiæ, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis.17 Et rursus : Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt;18 repletos omni iniquitate. De quibus in libro Job legitur : Ipsi fuerunt rebelles lumini;19 itemque : Dixerunt Deo, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.20 Hoc nempe, etsi non verbis, tamen operibus dicunt, dum nec divino acquiescunt instinctui, neque angelicæ inspirationi, nec increpationi ac informationi humanæ. De quibus apud Isaiam scriptum est : Dicunt adspicientibus, Nolite adspicere nobis ea quæ recta sunt, loquimini nobis placentia.21 Zacharias quoque : Aures (inquit) suas aggravaverunt, et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem.22 De quorum via Salomon protestatur : Via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruunt.23

Quibus desideriis vitiosis et passionibus turpibus accedendo, id est per delectationem appropinquando, consentiendoque, id est et ea consensu probando per rationis deliberationem vel operis executionem, adunant, id est, in unum colligunt atque multiplicant et augmentant, servitutem, id est vilissimam subjectionem qua adversariis suæ salutis subduntur.24 De quibus Archiapostolus in sua dixit Canonica : Iniqui sunt servi corruptionis; a quo enim quis superatus est, hujus et servus est.25 Quam servitutem invexere sibi, id est, sibi ipsis sponte intulerunt et ingesserunt, quoniam omne peccatum voluntarium perhibetur. Propter quod in libro Sapientiæ fertur : Homo per malitiam occidit animam suam.26 Et apostolus Jacobus ait : Concupiscentia quum conceperit, parit peccatum;27 peccatum vero quum consummatum fuerit, generat mortem. Isti sunt qui aggregant sibi quotidie fascem, pondus et sarcinam vitiorum, adjicientes peccatis peccata.28 Ideo, sicut Isaias prædixit, Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, haud dubium quin infernali.29

Et sunt quodammodo propria libertate captivæ, id est, animæ tales sponte et libere manent in ista vitiorum captivitate et servitute, quoniam pœnitere non volunt, nec resipiscere curant et satagunt : quia, ut Isaias expressit, percusserunt fœdus cum morte, et cum inferno pactum inierunt.30 Quorum unicuique dicitur apud Jeremiam : Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te; scito et vide quia malum et amarum31 est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem ejus apud te. Potest quoque ita exponi : « Sunt quodammodo propria libertate captivæ », id est, ipsa earum libertas quodammodo capta est, id est, a diabolo vinculata et usu suo privata, propter vehementem assuefactionem ad prava, ita ut vix possint pœnitendo resurgere, utpote obstinatæ. Verumtamen non sunt, absolute loquendo, libertate sua privatæ : alias nec peccarent. De talibus loquitur Paulus : Resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.32 De qua etiam vinculatione Salomon locutus :33 Iniquitates (inquit) suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Hinc protulit Isaias :34 Omnes vincti sunt pariter, dureque ligati.

Consequenter Philosophia tangit nec divinæ providentiæ præcognitione, ordinatione ac ordine hæc excludi. Quæ tamen, hoc est quæ omnia liberi arbitrii facta et opera, intuitus ille Providentiæ cuncta prospiciens ab æterno, id est, universa et singula in ipso æternitatis momento clarissime intuens, tanquam sapientiæ suæ præsentia, infallibiliter cernit, juxta illud

Ecclesiastici : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum;35 Domino enim Deo, antequam crearentur, cuncta sunt cognita. Et suis quæque meritis prædestinata disponit. Non est hoc ita intelligendum quod aliquis prædestinatus sit meritis suis, sed quod Deus « disponit », id est, locat, remunerat, ordinat, « prædestinata quæque », id est cunctos prædestinatos, « meritis suis », id est secundum suorum exigentiam meritorum, prout in Apocalypsi fatur : Ecce venio cito, et merces mea mecum est, dare unicuique juxta opera sua.36 Hinc Christus ait : In domo Patris mei mansiones multæ sunt, id est diversi gradus præmiorum juxta varietatem meritorum.37 Sic et præscita, id est ipsos præscitos, disponit secundum eorum demerita. Unde et Ecclesiastes promulgavit : Cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum sit, sive malum ;38 Paulus quoque : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum.39

Postremo ad istud probandum adducit Philosophia auctoritatem cujusdam sapientis Græcorum, cujus iste est sensus : Deus omnia videt, et omnia audit. Quæ verba etiam supra inducta sunt atque exposita;40 et consonat eis istud Psalmistæ : Qui plantavit aurem, non audiet? Aut qui finxit oculum, non considerat?41 Circa quod loquitur Augustinus : Deus qui prævidit, dedit tibi potentiam qua vides, et sensum quo audis; nonne et ipse videt et audit? Ideo Jeremias loquitur : Putasne Deus e vicino ego sum, et non Deus de longe? Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum?42

Footnotes

  1. Cf. p. 303 A et s. ↩

  2. Cf. t. XV, p. 452 D. ↩

  3. Prov. xii, 15. ↩

  4. De Cœlest. hier. c. xi, xii. ↩

  5. Ezech. xxviii, 12. ↩

  6. dist. in A. ↩

  7. Cf. p. 379 D' et s. ↩

  8. Rom. vi, 13. ↩

  9. Joann. vi, 71. ↩

  10. Job xxxiv, 36, 37. ↩

  11. II Thess. ii, 3, 4. ↩

  12. Ps. xxxv, 4, 5. ↩

  13. * dejecerint ↩

  14. dist. iii A. ↩

  15. Is. lix, 2. ↩

  16. Thren. III, 44. ↩

  17. Rom. I, 21, 26, 24. ↩

  18. Ibid. 28, 29. ↩

  19. Job XXIV, 13. ↩

  20. Job XXI, 14. ↩

  21. Is. XXX, 10. ↩

  22. Zach. VII, 11, 12. ↩

  23. Prov. IV, 19. ↩

  24. *adjuvant* ↩

  25. II Petr. II, 19. ↩

  26. Sap. XVI, 14. ↩

  27. Jacob. I, 15. ↩

  28. Eccli. V, 5. ↩

  29. Is. XXIV, 22. ↩

  30. Is. XXVIII, 15. ↩

  31. Jer. II, 19. ↩

  32. II Tim. II, 26. ↩

  33. Prov. V, 22. ↩

  34. Is. XXII, 3. ↩

  35. Eccli. xxiii, 28, 29. ↩

  36. Apoc. xxii, 12. ↩

  37. Joann. xiv, 2. ↩

  38. Eccle. xii, 14. ↩

  39. II Cor. v, 10. ↩

  40. Cf. p. 536 D'. ↩

  41. Ps. xciii, 9. ↩

  42. Jer. xxiii, 23, 24. ↩

Chapter 179 of 199