Skip to the text

Articulus 4

SOLUTIO ALIQUOT QUÆSTIONUM DE LIBERO ARBITRIO.

JOANNES. — Cupio edoceri quid sit liberum arbitrium : an dicat potentiam, an actum, an habitum; an pertineat ad intellectum, an ad voluntatem, et si ad utrumque, ad quid magis; et utrum sit specialis potentia, quod si sic, cur de illa vi animæ non sint locuti philosophi. Rursus, an in angelis liberum exstet arbitrium, an item in Deo consistat. Et videtur quod non, quoniam liberum arbitrium potest in utrumque oppositorum, puta in bonum et malum : sed Deus et Beati nequeunt nisi in bonum.

DIONYSIUS. — De libero arbitrio sunt opiniones diversæ. Alexander de Hales super secundum Sententiarum potius tenet, quod sit potentia ab intellectu et voluntate distincta, et media inter eas; quod item hoc philosophos latuit, sicut et alia multa quæ sunt in rerum natura. Qui et allegat pro se, quod secundum Augustinum, liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis, qua bonum eligitur gratia adsistente, et malum gratia desistente. Alii dicunt, quod liberum arbitrium sit habitus voluntatis : quia in libro de Libero arbitrio scribit S. Bernardus, quod liberum arbitrium est habitus animi liber sui; et rursus, quod liberum arbitrium est liber voluntatis seu animæ motor. Alii opinantur, quod sit actus rationis seu intellectus, quia arbitrium est idem quod judicium, quod proprie nominat actum.

Porro Albertus Alexandro concordat, dicendo : Secundum dicta Sanctorum dicendum videtur, quod liberum arbitrium est specialis potentia, ejusque virtus diffusa est in viribus inferioribus quas movet, et primo in ratione, deinde in voluntate : propter quod facultas rationis ac voluntatis vocatur. Libertas quippe libero arbitrio convenit per se, voluntati autem et rationi per participationem libertatis liberi arbitrii.

Verum huic opinioni Thomas et Bonaventura multa objiciunt. Etenim ponere in anima potentiam quamdam tam voluntate quam ratione superiorem, et quod libertas non conveniat voluntati per se, videtur penitus absurdum et a veritate extraneum. Denique S. Augustinus in toto libro de Trinitate, investigando qualiter emanatio ad intra sit in divinis, et in quibus viribus consistat summæ Trinitatis imago in nobis, nullam facit mentionem de libero arbitrio tanquam de vi ab intellectu et voluntate distincta, sed in memoria, intellectu et voluntate dicit superbenedictæ Trinitatis imaginem in nobis consistere. Iterum ait, quod nihil altius intellectu in nobis habeamus; et idem affirmat Philosophus decimo Ethicorum : quanquam quidam imaginentur voluntatem intellectu superiorem, quum tamen voluntas de se cæca sit similisque tyranno, nisi intellectu illustretur ac regatur. Amplius, ut Bonaventura fatetur : Omnes actus qui libero arbitrio adscribuntur, per rationem et voluntatem sufficienter exercentur; nec sine necessitate est inducenda pluralitas. Nam et voluntas vult se velle, et movet se ad volendum; ratio quoque discernit se et proprium actum, et ad intelligendum se excitat. Attamen propter distinctionem rationis quæ est inter liberum arbitrium et inter rationem ac voluntatem, appellatur facultas rationis ac voluntatis. His verbis addit Bonaventura : Liberum arbitrium rationem et voluntatem complectitur et includit. Quod manifestat nominatio ejus. Dicitur enim liberum, et arbitrium : arbitrium autem spectat ad rationem, liberum vero ad voluntatem. Verumtamen ad voluntatem plus pertinet: nempe in ratione consistit inchoative, quia voluntas non movet nec agit, nisi præcedente actu aliquo rationis; in voluntate autem consistit consummative. His dictis Thomas concordans, ait in prima parte Summæ, quæstione octogesima tertia : Quædam res operantur sine judicio, ut inanimata;1 quædam vero ex judicio prævio, sed non libero (sicut ovis cernens lupum, mox judicat fugiendum : quod judicium non est ex prævia collatione, sed naturali instinctu); homo vero agit ex libero judicio : quia et rationem rei cognoscit, et per rationis collationem judicat de re, sicque ferri potest in partem utramque. At vero proprius actus liberi arbitrii exstat electio :2 ideo namque dicimur liberi arbitrii, quoniam possumus unum acceptare et aliud repudiare. Ad electionem autem concurrit aliquid ex parte intellectus, puta consilium, quo judicatur aut investigatur quid sit alteri præferendum; et aliquid ex parte voluntatis, videlicet acceptio unius præ alio. Quumque electio sit eorum quæ sunt et ordinantur ad finem, quæ habent rationem boni utilis, quod continetur sub bono, quod est voluntatis objectum : idcirco electio principaliter spectat ad voluntatem; sicque liberum arbitrium est appetitiva potentia, puta voluntas. — Huic positioni Thomæ Petrus de Tarantasia consonat.

Ad quæ omnia clarius intelligenda confert quod scribit Richardus de Mediavilla, dicendo : Damascenus libro tertio dicit, quod liberum arbitrium non est aliud quam voluntas. Augustinus quoque, libro secundo de Libero arbitrio, loquitur : Non peccamus nisi libero arbitrio voluntatis. Itaque, si liberum arbitrium dicatur ab arbitratione consiliativa, quum talis arbitratio sit actus intellectus, liberum arbitrium continet directe intellectum et voluntatem in propria ratione, quoniam liberum velle a voluntate elicitur, et ipsa arbitratio consiliativa actus est ipsius intellectus. Si vero dicatur liberum arbitrium ab arbitratione imperativa, qua quis absolute vult aliquid aut non : sic intellectus non est de ratione liberi arbitrii nisi dispositive; imo formaliter liberum arbitrium est ipsa voluntas, prout consideratur post deliberationem intellectus, vel post tempus in quo deliberare quis potuit et debuit. — De his præallegati doctores super secundum Sententiarum plura conscribunt: quorum dicta ibidem plenius introduxi.3

Denique multiplex est libertatis distinctio. Una, quam ponit B. Bernardus in libro de Libero arbitrio: Quædam (inquiens) est libertas consilii, quædam complaciti, quædam arbitrii. Magister vero Sententiarum, libro secundo: Quædam est (ait) libertas a necessitate, quædam a culpa, quædam a miseria.4 De prima in Ecclesiastico legitur: Deus reliquit hominem in manu consilii sui. De secunda Apostolus:56 Ubi Spiritus Domini, ibi libertas. De tertia ad Romanos: Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.7 Iterum quædam est libertas naturæ, quædam gratiæ, quædam gloriæ.

Ex præhabitis patet quod in angelis est excellentiori modo liberum arbitrium, et in universis Beatis, potissime in supersublimi Deo. Nec ad hanc veram ac præclarissimam Beatorum libertatem exigitur posse peccare, posse a bono averti, aut contradictionis potestas: imo posse peccare, posse deficere, posse bonum et non bonum, est impotentia potius quam vera potentia. Est ergo illorum libertas, ab omni coactione, culpa et calamitate immunitas, immobilisque complacentia in quod arbitrantur.

Sed quum liberum arbitrium sit quoddam compositum seu complexum ex adjectivo et substantivo, substantivum illud videtur rei significatæ essentiam designare, adjectivum vero proprietatem ipsius. Unde sequi videtur, quod res significata isto complexo, sit essentialiter ipsum judicium seu arbitrium: quod realiter spectat ad intellectum, qui etiam ex sua natura habet aliquam libertatem. Ex quibus sequi videtur, quod liberum arbitrium realiter principaliterque ad intellectum pertineat, quamvis ad voluntatem valeat pertinere imperative, sicut et ceteri actus intellectus, ad quos movet voluntas. Nec obstat quod intellectus cogi potest, non liberum arbitrium, quia ex hoc non sequitur nisi distinctio secundum rationem, videlicet quod intellectus secundum proprietatem et rationem formalem, qua sortitur nomen liberi arbitrii, seu actus liberæ judicationis ei convenit, non cogitur: quemadmodum etiam distinguuntur intellectus et ratio, ratio quoque superior et inferior. Descriptio demum Augustini prætacta de libero arbitrio, datur de eo secundum quod convenit homini in statu præsenti.

Postremo qualiter libertas arbitrii non repugnet incommutabili certitudini providentiæ, adhuc infra clarius exprimetur. De qua re Ptolemæus quoque in Centilogio loquitur, quod sapiens medicus prospiciens imminere siccam calidamque æstatem, vesci potest frigidis ac humidis alimentis, ne in æstate lædatur ejus complexio: sicque astris sapiens dominatur.

Footnotes

  1. art. 1. ↩

  2. art. 3. ↩

  3. Cf. t. XXII, p. 270 Dets. ↩

  4. dist. xxv 1 et s. ↩

  5. Eccl. xv, 14. ↩

  6. II Cor. III, 17. ↩

  7. Rom. viii, 21. ↩

Chapter 180 of 199