Metrum 2
Puro clarum lumine Phœbum Melliflui canit oris Homerus : Qui tamen intima viscera terræ Non valet, aut pelagi, radiorum Infirma perrumpere luce.
Haud sic magni Conditor orbis. Huic ex alto cuncta tuenti Nulla terræ mole resistunt, Non nox atris nubibus obstat : Quæ sint, quæ fuerint veniantque, Uno mentis cernit in ictu. Quem, quia respicit omnia solus, Verum possis dicere solem.
Chapter 181 of 199