Skip to the text

Articulus 5

ELUCIDATIO METRI HUJUS SECUNDI.

QUIA in fine prosæ præhabitæ tactum est de splendidissima claritate cognitionis divinæ ac providentiæ Dei, hic ad ostendendum eminentiam claritatis illius, inducitur comparatio quædam de sole sensibili : qui quamvis præ cunctis corporibus visibilibus mira limpiditate resplendeat, claritate tamen atque acumine cognitionis providentiæ Dei deficit infinite. Itaque ait :

Homerus, id est poeta ille apud Græcos præcipuus, sicut apud Romanos Virgilius, oris melliflui, id est dulcis in verbis et scriptis atque carminibus instar mellis, canit Phœbum, id est, laudat solem, clarum lumine puro, id est suo præfulgidum jubare. Qui tamen sol non valet perrumpere, id est attingere et perfundere, intima viscera terræ aut pelagi, id est profundiora loca sub terra aut mari, luce radiorum suorum infirma, id est imbecilli et modica respectu Luminis increati : cujus comparatione omnis lux creata est quasi caligo. Ideo subditur :

Conditor magni orbis, id est Creator totius mundi, haud sic, id est, non ita se habet, nec aliquo modo est luminis imbecillis. Nulla terræ mole, id est nulla terræ pars, vel nulla sub terra latentia, resistunt huic tuenti, id est conspicienti, cuncta ex alto, id est a summo cœlo, ita quod luminis sui penetrationem ac suæ notitiæ visionem impediant. Omnia enim conspicit in se ipso : qui perfecte cognoscendo sui ipsius essentiam, intelligit in eadem omnia quæ eam quocumque modo imitantur, sive participant participareve possunt, hoc est cuncta creata et creabilia, quia hæc omnia idealiter in ea relucent ; qui etiam perfecte cognoscendo omnipotentiam suam, cognoscit in ea universa quæ processerunt, procedunt, procedent seu procedere possunt ab ea. Nox non obstat cognitioni ipsius nubibus atris, id est obscuris. Ipse Conditor cernit in uno mentis ictu, id est unico simplicissimo intuitu, omnia quæ sint, quæ fuerint veniantque, hoc est universa præsentia, præterita et futura.

Quem possis dicere, id est metaphorice appellare, verum solem spiritualem et intellectualem : qui etiam quantum ad hoc vocatur sol verus. De quo in hymno ait Ambrosius : Verusque sol illabere. Non tamen vocatur sol verus propter conformitatem et unitatem naturæ in sole utroque, sed propter assimilationem, et eminentiam proprietatis in lucendo et alia multa agendo. Juxta quem modum Christus disseruit : Ego sum vitis vera.1 Unde subjungitur : quia respicit omnia solus, id est, ipse « solus respicit » propria potestate et luce universa et singula, non solum quæ sunt, sed quæcumque aliquo modo esse possunt. Hinc et juxta nominis interpretationem dicitur sol vere et eminenter, quoniam ipse solus omnibus lucet. Hinc quarto capitulo de Divinis nominibus loquitur Dionysius : Lumen seu radius solis est imago bonitatis divinæ. Quemadmodum enim divina bonitas omnibus supereminens influendo pertransit a summis substantiis usque ad infima, ita sol iste sensibilis omnibus lucis suæ capacibus copiose et liberaliter se communicat ac diffundit. Hinc de Deo altissimo iniqui fatentur : Sol intelligentiæ non est ortus nobis.2 De quo item per Malachiam Deus Pater pollicitus est : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ.3

Footnotes

  1. Joann. xv, ↩

  2. Sap. v, 6. ↩

  3. Malach. IV, 2. ↩

Chapter 182 of 199