Skip to the text

Prosa 3

TUM ego : En (inquam) difficiliori rursus ambiguitate confundor. — Quænam (inquit) ista est ? Jam enim quibus perturbere conjecto. — Nimium (inquam) adversari ac repugnare videtur, prænoscere universa Deum, et esse ullum libertatis arbitrium. Nam si cuncta prospicit Deus, neque falli ullo modo potest, evenire necesse est quod Providentia futurum esse præviderit : quare si ab æterno non facta hominum modo, sed etiam consilia voluntatesque prænoscit, nulla erit arbitrii libertas. Neque enim vel factum aliud ullum vel quælibet exsistere poterit voluntas, nisi quam nescia falli providentia divina præsenserit. Nam si res aliorsum quam provisæ sunt detorqueri valent, non jam erit futuri firma præscientia, sed opinio potius incerta : quod de Deo credere nefas judico.

Neque enim illam probo rationem qua se quidam credunt hunc quæstionis nodum posse dissolvere. Aiunt enim non esse ideo quid eventurum quoniam id Providentia futurum esse prospexerit, sed econtrario potius, quoniam quid futurum est, id divinam providentiam latere non posse ; eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem : neque enim necesse est contingere quæ providentur, sed necesse est quæ futura sint provideri. Quasi vero quæ cujusque rei causa sit (præscientiane, futurorum necessitatis, an futurorum necessitas, providentiæ) laboretur. At nos illud demonstrare nitamur, quoquomodo sese habeat ordo causarum, necessarium esse eventum præscitarum rerum, etiamsi præscientia futuris rebus eveniendi necessitatem non videatur inferre. Etenim si quispiam sedeat, opinionem quæ eum sedere conjectat, veram esse necesse est ; at econverso rursus, si de quopiam vera sit opinio quoniam sedet, eum sedere necesse est. In utroque igitur necessitas inest : in hoc quidem, sedendi ; at vero in altero, veritatis. Sed non idcirco quisque sedet quoniam vera est opinio ; sed hæc potius vera est quoniam quempiam sedere præcessit. Ita quum causa veritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas. Similia de providentia futurisque rebus ratiocinari oportet. Nam etiam si idcirco quoniam futura sunt providentur, non vero ideo quoniam providentur eveniunt; nihilo minus tamen a Deo vel ventura provideri vel provisa evenire necesse est: quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. Jam vero quam præposterum est ut æternæ præscientiæ temporalium rerum eventus causa esse dicatur! Quid est autem aliud, arbitrari ideo Deum futura quoniam sunt eventura providere, quam putare quæ olim acciderunt, causam summæ illius esse providentiæ? Ad hæc, sicuti quum quid esse scio, id ipsum esse necesse est; ita quum quid futurum novi, id ipsum futurum esse necesse est. Sic fit igitur ut eventus præscitæ rei nequeat evitari.

Postremo, si quid aliquis aliorsum quam sese res habet existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax, ab scientiæ veritate longe diversa. Quare si quid ita futurum est ut ejus certus ac necessarius non sit eventus, id eventurum esse præsciri qui poterit? Sicut enim scientia ipsa impermixta est falsitati, ita id quod ab ea concipitur, esse aliter quam concipitur nequit. Ea namque causa est cur mendacio scientia careat, quod se ita rem quamque habere necesse est, uti eam sese habere scientia comprehendit. Quid igitur? Quonam modo Deus hæc incerta futura prænoscit? Nam si inevitabiliter eventura censet quæ etiam non evenire possibile est, fallitur: quod sentire non modo nefas est, sed etiam voce proferre. At si uti sunt, ita ea futura esse decernit, ut æque vel fieri ea vel non fieri posse cognoscat: quæ est hæc præscientia, quæ nihil certum, nihil stabile comprehendit? Aut quid hoc refert vaticinio illo ridiculo Tiresiæ, Quidquid dicam, aut erit aut non? Quid etiam divina providentia humana opinione præstiterit, si uti homines incerta judicat quorum est incertus eventus?1

Quod si apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est eventus quæ futura firmiter ille præscierit. Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas, quas divina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens, ad unum alligat et constringit eventum. Quo semel recepto, quantus occasus humanarum rerum consequatur liquet. Frustra enim bonis malisque præmia pœnæve proponuntur, quæ nullus meruit liber ac voluntarius motus animorum. Idque omnium videbitur iniquissimum, quod nunc æquissimum judicatur, vel puniri improbos, vel remunerari probos, quos ad alterutrum non propria mittit voluntas, sed futuri cogit certa necessitas. Nec vitia igitur nec virtutes quidquam fuerint, sed omnium meritorum potius mixta atque indiscreta confusio. Quoque nihil sceleratius excogitari potest, quum ex providentia, rerum omnis ordo ducatur, nihilque consiliis liceat humanis, fit ut vitia quoque nostra ad bonorum omnium referantur auctorem. Igitur nec sperandi aliquid nec deprecandi ulla ratio est. Quid enim vel speret quisquam, vel etiam deprecetur, quando optanda omnia series indeflexa connectit? Auferetur igitur unicum illud inter homines Deumque commercium, sperandi scilicet ac deprecandi. Siquidem justæ humilitatis pretio inæstimabilem vicem divinæ gratiæ promeremur: qui solus modus est quo cum Deo colloqui homines posse videantur, illique inaccessæ luci, prius quoque quam impetrent, ipsa supplicandi ratione conjungi. Quæ si, recepta futurorum necessitate, nihil virium habere credantur, quid erit quo summo illi rerum Principi connecti atque adhærere possimus? Quare necesse erit humanum genus, uti paulo ante cantabas, disseptum atque disjunctum suo fonte fatiscere.

Footnotes

  1. * humanæ opinioni ↩

Chapter 183 of 199