Skip to the text

Articulus 6

ELUCIDATIO PROSÆ HUJUS TERTIÆ.

POSTQUAM de incomparabili certitudine providentiæ et præcognitionis Dei tractatum est, jam circa hoc movet Boetius quæstionem difficilem et antiquam, quomodo simul stent certitudo et infallibilitas providentiæ divinæ et contingentia rerum ac libertas flexibilitasque humani præsertim arbitrii.

Tum ego, id est præhabitis jam inductis ego Boetius: En (inquam) difficiliori rursus ambiguitate confundor, id est, inquietor et anxior rursus intricatiori et profundiori quæstione quam ante. — Quænam (inquit) ista est? id est, Philosophia dixit, Quæ est ambiguitas ista? Jam enim quibus perturbere conjecto, id est, conjicio et suspicor quibus considerationibus perturberis.

Ad quod Boetius: Nimium (inquam) adversari ac repugnare videtur, prænoscere universa Deum, et esse ullum libertatis arbitrium: id est, hæc duo, videlicet, « Deum prænoscere universa », seu quod Deus cuncta prænoscat, « et » in nobis « esse » aliquod « libertatis arbitrium », videntur omnino opposita et incompatibilia. Nam si cuncta prospicit Deus, neque falli ullo modo potest, evenire necesse est quod Providentia futurum esse præviderit: quare si ab æterno non facta hominum modo, sed etiam consilia voluntatesque prænoscit, hoc est, « si » Deus « prænoscit ab æterno non » solum « facta hominum, sed etiam consilia » et « voluntates » eorum, nulla erit arbitrii libertas. Neque enim vel factum aliud ullum vel quælibet exsistere poterit voluntas, id est, nec « ullum aliud factum », nec quæcumque alia « voluntas » seu volitio, affectio, sive res volita, « poterit exsistere », nisi quæ nescia falli providentia divina præcesserit, id est, nisi ea voluntas et id factum quæ divina providentia ab æterno prævenit.1 Nam si aliorsum quam provisæ sunt detorqueri valent:2 id est, « si » res a Deo prævisæ « valent detorqueri », id est flecti, mutari et trahi, « aliorsum », id est ad aliam partem aut habitudinem, « quam provisæ sunt » a Deo; non jam erit futuri firma præscientia, id est, sequitur quod in Deo non sit certa futurorum præcognitio, sed opinio potius incerta: quod de Deo credere nefas judico, id est, illicitum arbitror æstimare quod in Deo sit incerta futurorum opinio, quæ est assensus seu æstimatio de aliquo cum formidine de opposito.

Consequenter Boetius reprehendit et reprobat solutionem quorumdam. Neque enim illam probo rationem, id est, non approbo illam aliquorum responsionem sive doctrinam, qua se quidam credunt hunc quæstionis nodum posse dissolvere: id est, « qua » ratione aliqui putant « se posse dissolvere », explicare atque enodare, « hunc nodum », id est hanc involutionem et difficultatem, « quæstionis » propositæ. Aiunt enim non ideo quid esse eventurum quoniam id Providentia futurum esse prospexerit; sed econtrario potius, quoniam quid futurum est, id est eventurum, id divinam providentiam latere non posse. Quasi dicant: Non ideo res necessario eveniunt quia a Deo prævidentur; sed contra, quia res eveniunt, idcirco a Deo necessario prævidentur, quia nil futurorum potest Deum latere. Eoque modo necessarium hoc, id est per hunc modum necessitatem istam, in contrariam relabi partem, id est adscribendam esse alteri parti, utpote quod necessitas providentiæ provenit ex rerum eventu, non necessitas eventus futuritionisque rerum ex providentia Dei. Neque enim necesse est contingere quæ providentur, sed necesse est quæ futura sint provideri, ut ista opinio dicit. Contra quam objicit :

Quasi vero laboretur sciri, id est, istud sonat aut dicitur ac si conemur agnoscere, quæ causa sit cujusque rei, id est, quid horum duorum sit causa alterius, præscientiane, futurorum necessitatis, an futurorum necessitas, providentiæ, id est, utrum « præscientia » Dei sit causa « necessitatis futurorum, an necessitas futurorum » sit causa « providentiæ » Dei. At non illud demonstrare nitamur, id est, non curemus de isto principaliter inquirere et probare, quid scilicet horum sit verius. Quoquomodo sese habeat ordo causarum, id est, quocumque horum modo « sese habeat ordo causarum », id est series seu consequentia necessitatis istius vel necessariæ hujus illationis, hoc est, utrum providentia Dei causa sit necessitatis necessarii eventus rerum, vel futuritio aut eventus rerum sit causa necessitatis providentiæ Dei, supple, sequitur, necessarium esse eventum præscitarum rerum, etiamsi præscientia Dei futuris rebus eveniendi necessitatem non videatur inferre, id est, quamvis non inferat eis necessitatem.

Etenim si quispiam sedeat, opinionem quæ eum sedere conjectat, veram esse necesse est, id est, si aliquis sedeat, necessarium est quod opinio quæ putat seu conjicit eum sedere, sit vera. Quod verum est de veritate conditionata et ex suppositione, non de necessitate absoluta et simplici assertione : quemadmodum si asellus volet, necessario habet alas. At econverso rursus, id est, si opinio Petri sit vera, qua opinatur Joannem sedere, necesse est quod sedeat, sicut subjungitur : si de quopiam, id est aliquo, vera sit opinio quoniam sedet, eum sedere necesse est, stante tali conditione. In utroque igitur necessitas inest, id est, necessitas ista conditionalis, est tam in opinione quam in re opinata : in hoc quidem, sedendi, id est, in isto sedente est necessitas sessionis, seu necessaria sessio, stante illa conditione; at vero in altero, veritatis, id est, in opinione est necessitas veritatis conditionata. Sed non idcirco quisque sedet quoniam vera est opinio hæc, id est ista opinio qua putatur sedere; sed hæc potius vera est, id est, opinio seu propositio dicens aliquem sedere, idcirco est vera, quoniam quempiam sedere præcessit, id est, quia aliquis prius cœpit sedere quam opinio illa fuit de illo. Nempe, ut Aristoteles dixit, propter hoc quod res est vel non est, oratio dicitur vera aut falsa. Ita quum causa veritatis ex altera parte procedat, id est, ex re ipsa dependeat, inest tamen communis in utraque necessitas, id est, conditionata necessitas veritatis est tam in opinione quam in re.

Similia de providentia futurisque rebus ratiocinari oportet, sicut jam ratiocinatum est de opinione et re. Quod consequenter exponitur. Nam etiam si idcirco quoniam futura sunt providentur, id est, dato quod aliqua ideo prævidentur a Deo quia futura sunt, ut dicit prætacta opinio, non vero ideo quoniam providentur eveniunt, id est, et quod non ideo eveniunt quoniam sunt prævisa, ut sentit præfata opinio; nihilo minus tamen a Deo vel ventura provideri vel provisa evenire necesse est, id est, non minus necessarium est aut necessario sequitur ut Deus futura prævideat (quod necessarium est), vel quod prævisa eveniant : quod non est necessarium absolute et in sensu diviso, atque loquendo de prævisis materialiter et per respectum ad eorum proprias et proximas naturalesque causas; est tamen necesse loquendo de prævisis formaliter et in sensu composito, hoc est, in quantum prævisa sunt, ac per respectum ad summam, primam universalemque causam, utpote ad providentiam Dei. Quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est, id est, solum istud sufficit ad reprobandum et destruendum liberum arbitrium. Hoc Boetius dicit argumentando, non asserendo : quia nec verum est.

Sequitur alia ratio reprobationis prædictæ opinionis. Jam vero quam præposterum est (id est, valde perversum est nunc dicere) ut æternæ præscientiæ temporalium rerum eventus causa esse dicatur, id est, quod efficientia, adimpletio seu productio « rerum temporalium » aut creatarum « dicatur esse causa æternæ præscientiæ » seu providentiæ Dei, quum præscientia illa sit ipsemet Deus prænoscens ac prævidens, certumque est quod creatum ac temporale nequaquam valeat esse causa æterni et increati! Interea animadvertendum, quod Origenes super epistolam Pauli dixit hæc verba, utpote : Non ideo aliquid evenit quia prævisum est, sed quia futurum, ideo est prævisum. Nec tamen Origenes hæc protulit ad hunc sensum in quo Boetius ea hic accipit, sed ad longe alium sensum, ut infra patebit. Quid est autem aliud, arbitrari, id est judicare seu affirmare, Deum providere futura ideo quoniam sunt eventura, quam putare quæ olim acciderunt, id est res dudum præteritas, esse causam summæ illius providentiæ? Quod sicut Origenes nullatenus putavit, ita nec verba illa ad sensum hunc protulit.

Consequenter Boetius adhuc aliis rationibus scholastice probat, quod præscita a Deo necesse sit evenire. Ad hæc, hoc est, hæc prædictis adjicio : sicuti quum quid esse scio, id ipsum esse necesse est; ita quum novi quid esse futurum, necesse est id ipsum esse futurum. Istud est argumentum a simili, ita quod sicut esse se habet ad præsens, ita futurum esse ad futurum. Et procedit hoc argumentum in sensu composito, non in sensu diviso, ut infra dicetur, ubi ista solventur. Sic fit igitur, id est, ita consequitur, ut eventus præscitæ rei nequeat evitari : quod falsum est loquendo de re præscita materialiter.

Sequitur ad idem probandum alia ratio. Postremo, si quid aliquis aliorsum quam sese res habet existimet, id est, reputet et affirmet aliquid « aliorsum », id est aliter, « quam res » illa « habet sese », id est, quam convenit sibi; id non modo scientia non est, id est, talis cognitio non solum non est scientia, quæ non est nisi verorum, quoniam falsum non scitur, sed est opinio fallax, ab scientiæ veritate longe diversa. Quare si quid ita futurum est ut ejus certus ac necessarius non sit eventus, id est, adimpletio seu futuritio ejus certa ac necessaria non sit, id eventurum esse præsciri qui poterit? id est, quomodo « poterit præsciri id eventurum esse »? Sicut enim scientia ipsa impermixta est falsitati, ita id quod ab ea concipitur, id est, sic id quod ipsa scientia concipit formaliter seu elective, videlicet consideratio scientialis, nequit esse aliter quam concipitur. Ea namque causa est cur mendacio scientia careat, quod se ita rem quamque habere necesse est, id est « rem » quamcumque cognitam « habere se ita », uti eam sese habere scientia comprehendit, id est, sicut « scientia comprehendit se habere » rem illam. Scientia autem comprehendere dicitur, quia ad apprehendendum inclinat scientem; et sciens per scientiam concipit, quemadmodum per caritatem diligit.

Sequitur ad idem alia ratio, vel potius rationis hujus declaratio. Quid igitur? id est, quid restat dicendum? Quonam modo Deus hæc incerta futura prænoscit, id est, futura quæ possunt non evenire et evenire? Nam si inevitabiliter eventura censet, id est, si Deus apprehendit et judicat ea inevitabiliter esse ventura, quæ etiam non evenire possibile est, fallitur : quia qui rem aliter apprehendit quam est, errat. Quod sentire, utpote Deum falli, non modo nefas est, id est criminosum, sed etiam voce proferre, id est ore tenus loqui ex levitate seu alia causa non malitiosa, etiam sine interiori perversitate.

At si uti sunt, ita ea futura esse decernit, id est, si Deus cognoscit ea esse futura sicuti sunt, utpote contingenter ac evitabiliter, ut æque vel fieri ea vel non fieri posse cognoscat, id est, ita ut sciat ea posse æqualiter accidere et non accidere: quæ est hæc præscientia, quæ nihil certum, nihil stabile comprehendit, id est, apprehendit et noscit? Quasi dicat: Imperfecta est valde, et dedecens Deum perfectionis immensæ. Aut quid hoc refert a vaticinio illo ridiculo, id est ridiculoso, Tiresiæ vatis, id est viri illius cui poetæ fingunt a Jove datum spiritum prophetiæ? De quo fabulosa et ficta narrant poetæ: quæ potius subticenda quam depromenda ratus sum, quum sint carnalitatis provocativa. Cujus vaticinium subditur: Quidquid dicam, aut erit aut non erit. Sequitur aliud inconveniens ex hoc sequens. Quid etiam, id est in quo, aut quantum, divina providentia præstiterit, id est, præstantior et magis proficua erit, humanæ opinioni (quasi dicat, Parum eam excellet), si uti homines judicat incerta, id est, si instar hominum reputat incerta nobis, etiam sibi esse incerta, et evitabiliter evenire, quorum est incertus eventus, id est, « quorum eventus » nobis « incertus est »?

Consequenter arguit Boetius ad aliam partem, ostendendo quam absurdi et perniciosissimi sequantur errores, si omnia dicantur de necessitate contingere, nec homini insit libertas arbitrii.

Quod si apud illum rerum omnium certissimum fontem, id est, quia in intellectu divino, a quo omne bonum fontaliter scaturit, nihil incerti esse potest, id est, nihil de incertitudine, ignorantia vel errore potest esse admixtum, certus eorum est eventus, per respectum ad providentiam ejus, quæ futura firmiter ille præscierit, id est, quæ Deus clare et infallibiliter præintellexerit ventura.

Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas, hoc est, si cuncta necessario fiunt, sequitur quod nulla libertas sit in consiliis et actibus hominum; quas, scilicet actiones et consultationes seu inquisitiones consiliares de agendis aut fugiendis, divina mens prospiciens cuncta sine falsitatis errore, id est verissime, ad unum alligat et constringit eventum, id est, certo causarum ordine ac processu connectit atque in unum determinat certum eventum, ut patet ex dictis de fato ac providentia. Quo semel recepto, id est isto errore admisso et approbato, quantus occasus humanarum rerum consequatur liquet, id est, constat quam grandis interitus, imbecillitas, confusio operum humanorum inde nascantur ac subsequantur.

Frustra enim bonis malisque præmia pœnæve proponuntur, id est, « præmia » virtutum inaniter « proponuntur bonis » hominibus, virtuosis, aut vitiorum supplicia frustra proponuntur, minantur ac intentantur « malis » et injustis hominibus, quæ, scilicet præmia et tormenta, nullus liber ac voluntarius motus, id est actus, affectus seu operatio, animorum, id est cordium humanorum, meruit: quia in his et per ea quæ nequaquam vitare et effugere possumus, non meremur nec demeremur. Propter quod dixit Philosophus: Propter ea quæ insunt nobis a natura, non laudamur nec vituperamur. Augustinus quoque: Peccatum (ait) in tantum est voluntarium, quod si non esset voluntarium, non esset peccatum. Hinc libertas est prima radix peccandi, atque in illis dumtaxat potentiis animæ virtutes et vitia subjective consistunt, quæ libertatem aliquo modo participant. Nihilo minus etiam per alias vires bene agitur vel peccatur, quemadmodum et per corporis membra.

Subditur demum aliud inconveniens quod sequitur inde. Idque omnium vide- bitur iniquissimum, quod nunc æquissimum judicatur, id est, quod optimum judicatur, pessimum erit, videlicet, impios dure puniri, et virtuosos glorificari : unde subjungit, vel puniri improbos, vel remunerari probos, quum nec in improbis sint vere demerita et peccata, nec in probis virtutes ac merita, quos, scilicet probos et improbos, non voluntas propria mittit, id est, movet ac dirigit, sed certa necessitas futuri, id est inevitabilitas causarum fatalium, cogit ad alterutrum, id est sive ad bonum sive ad malum. Nec vitia igitur nec virtutes quidquam fuerint, id est, hoc quoque inde sequitur, quod nec unquam in hominibus fuerint veræ virtutes, nec vitia proprie dicta, quum de ratione utrorumque exstet libertas, sed omnium meritorum potius mixta atque indiscreta confusio, id est confusiva mixtura et insipientialis permixtio meritorum ac demeritorum, dum quod uno respectu censetur malum, alio respectu excusabile est omnino, utpote inevitabiliter accidens.

Consequenter alia horrenda absurditas tangitur inde sequens. Quumque omnis ordo, id est ordinatio, recta dispositio, conveniens habitudo, rerum creatarum ducatur, id est, derivetur ac profluat, ex providentia et ex sapientia Dei (quia, ut ait Apostolus, Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia :3 quumque ordo sit optimum quid in rebus, ut divinus Dionysius loquitur, et sapientiæ effectus, quoniam sapientis est ordinare;4 propterea, teste Apostolo, Quæ a Deo sunt, ordinata sunt), nihilque agi liceat humanis consiliis, id est judiciis et legibus hominum positivis, quia (ut tactum est) nec improbis debentur supplicia;5 fit, id est, consequens est, ut vitia quoque nostra referantur ad auctorem omnium bonorum, id est, Deo essentialiter bono, sancto, justo ac sapienti sint adscribenda : quo errore blasphemo nihil sceleratius, id est criminosius, potest excogitari : quemadmodum dicitur de iniquis quibusdam :6 Quoniam declinaverunt in te mala.

Deinde inconveniens aliud tangitur. Igitur nec sperandi aliquid nec deprecandi ulla ratio est, id est, nulla remanet ratio exspectandi a Deo remissionem, gratiam aut gloriam per preces et merita, nisi forsan per seriem fati aut necessitatem providentiæ Dei. Quid enim vel speret quisquam, vel etiam deprecetur, quando optanda omnia series indeflexa connectit? id est, nemo potest sperare aut obtinere aliquid boni per preces et merita, si invariabilis præordinatio providentiæ Dei cuncta connectit et necessaria cohabitudine conjungit, ita quod nihil aliter potest contingere, nec ulla manet libertas arbitrii.

Ex quo sequitur sacrilegum inconveniens istud : Auferetur igitur unicum illud inter homines Deumque commercium, sperandi scilicet ac deprecandi, id est, sequitur ex illo errore, quod « auferetur commercium illud unicum sperandi » in Deo et exspectandi dona gratiæ suæ ac gloriæ, et invocandi misericordiam ejus. Quod commercium est exercitium religiosum colendi placandique Deum : quo exercitio quasi mercamur a Deo charismata gratiæ ejus, quæ per desideria lacrimosa, per gemitus et singultus, per orationes atque obsequia, adipisci ab ipso enitimur. Unde et Christus in Evangelio dixit :7 Negotiamini dum venio. De quo commercio loquitur Deus per Isaiam :8 Omnes sitientes, venite ad aquas; et qui non habetis argentum, properate, venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. In Apocalypsi quoque : Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias.9

Hinc additur : Siquidem justæ humilitatis pretio inæstimabilem vicem divinæ gratiæ promeremur : id est, nos viatores et exsules « promeremur vicem inæstimabilem », id est copiosam et ineffabiliter piam recompensam, vicissitudinem, retributionem, « divinæ gratiæ » et omnis gratuiti doni in præsenti, ac gloriæ in futuro, « pretio justæ humilitatis », id est merito actualis humiliationis, quæ est fundamentum virtutum et totius spiritualis exercitii basis, multumque efficax ad impetrandum a Deo desiderata. De qua in Canonica B. Jacobi legitur:10 Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et in Ecclesiastico: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et invenies gratiam coram Deo;11 ac denuo:12 Oratio humiliantis se nubes penetrabit. Unde et in Judith dicitur Deo: Humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.13 Denique humilitas ista rectissime justa vocatur, quia tenemur nos humiliare jugiter coram Deo, tam ex parte infinitæ majestatis, dignitatis et excellentiæ ejus, quam ex parte propriæ defectuositatis tam in naturalibus quam in accidentalibus, præsertim quoniam tam frequenter atque enormiter Deum offendimus; tum quoniam quidquid boni in nobis est, a Deo collatum est, et ab ipso indesinenter dependet. Propter quod dixit Apostolus:14 Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?

Qui solus modus est quo cum Deo colloqui homines posse videantur, id est, invocatio ista Dei assidua per justam humilitatem, « est solus modus quo homines » videntur « posse colloqui cum Deo ». Oratio enim est collocutio orantis cum Deo. Et sicut ait Isidorus, quando oramus, cum Domino loquimur; quando studemus, loquitur Deus nobiscum. Hinc scripsit Chrysostomus: Vide, o homo, quanta tibi attributa est gloria, quantus honor impensus, cum Christo miscere colloquia, in orationibus Deum affari. Quanta ergo est insania nostra, quod magis nos delectat cum hominibus inania fabulari, quam cum Deo nostro loqui orando, laudando, imo et meditando!

Illique inaccessæ luci, prius quoque quam impetrent, ipsa supplicandi ratione conjungi: id est, oratio hæc est etiam unicus modus quo supplicantes possint aptissime « conjungi » per mentis conversionem, intuitionem et dilectionem, « luci illi inaccessæ », id est incomprehensibili Deo, qui essentialiter lux est superpurissima, incomprehensibilis et immensa. De quo in prima epistola ait S. Joannes:15 Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ; itemque: Tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet.16 Vas quoque electionis: Beatus est et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium;17 solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem.

Quocirca scire oportet, quod mens creata dupliciter dicitur Deum accedere. Primo, accessu mediato et imperfecto, sicut in vita præsenti per fidem et speculationem, hoc est per speculum similitudinemque creaturæ in ænigmate, id est cum obscuritate:18 sicque accessibilis est Deus, et eum indesinenter accedere possumus et debemus. De quo accessu dicitur ad Hebræos:19 Adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ; et in Psalmo: Accedite ad eum, et illuminamini, et facies vestræ non confundentur.20 Secundo, accessu perfecto et immediato, quod fit per claram et beatificam intuitionem Dei altissimi in se ipso: et ita a viatoribus in hac vita non potest accedi, sicut nec immediate in se clare videri. Propter quod in Exodo dixit Deus ad Moysen: Faciem meam videre non poteris;21 non enim videbit me homo et vivet. Sic ergo possunt supplicantes Deo conjungi « ipsa ratione supplicandi », id est, ad hoc ut ipsum exorent: sicut pauper potest januam locupletis accedere ratione mendicandi seu causa mendicationis, id est, ad hoc quod mendicet. Vel, « ipsa ratione supplicandi », id est ascensu mentis in Deum. In quo ascensu ratio orationis consistit, ut asserit Damascenus: Oratio est ascensus mentis in Deum. Et « priusquam impetrent », id est, antequam optatam a Domino gratiam consequantur, cujus impetrationem solet accessus iste præcedere, de lege communi. Interdum tamen Dominus gratiam concupitam largitur ante orationis effusionem, quemadmodum de valde electis loquitur per Isaiam:22 Et erit antequam clament, ego exaudiam eos; adhuc illis loquentibus, ego audiam. De quibus Psalmista loquitur Deo:2324 Desiderium pauperum exaudivit Dominus; præparationem cordis eorum audivit auris tua.

Verum his objici potest, quia non solum oratione, sed etiam (imo et eminentius) contemplatione, conjungimur Deo, item laudando, psallendo ac meditando. Ad quod primo dici posset, quod Boetius loquitur hic de effectibus istis conjunctim, quoniam sola oratione cum Deo colloquimur et ei conjungimur ipsa ratione supplicandi, antequam impetremus petita. Secundo respondetur, quod oratio accipitur hic extense, prout ad contemplationem extendit se, secundum quod eam definit Damascenus, dicendo: Oratio est ascensus mentis in Deum. Quæ et sic sumpta laudem Dei includit, quoniam efficacissima oratio est quæ ex petitione et laudibus Dei constat. Propter quod Psalmista testatur:25 Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.

Quæ si, recepta futurorum necessitate, nihil virium habere credantur: id est, si spes et oratio credantur nihil valere, nihil prodesse, « necessitate futurorum recepta », id est credita seu retenta, hoc est, tenendo quod futura de necessitate eveniant; quid erit quo summo illi rerum Principi connecti, id est uniri, atque adhærere, id est in ipsa unione stabiliter permanere, possimus? quasi dicat,

Nihil, sumendo orationem extense, ut dictum est. Ipsa quippe est desiderii boni interpres, id est nuntius mentis ad Deum, reconciliatio Creatoris, sacrificium cordis, expiatio delictorum, impetratio gratiarum, pars satisfactionis, subventio defunctorum, ac omnium auxilium viatorum. Cujus virtutem et efficaciam Deus omnipotens per evidentissimos effectus, per innumerabilia signa, per innumerabiles experientias demonstravit.

Quare necesse erit humanum genus, uti paulo ante cantabas, disseptum atque disjunctum suo fonte fatiscere:26 hoc est, si oratio et spes in Deo nil conferunt gratiæ ac salutis, « necesse erit genus humanum disseptum », id est spiritualiter dissipatum, « atque disjunctum » a « suo fonte », id est fontali suo principio, per diffidentiam adjutorii ejus et per negligentiam invocationis ipsius (oportet enim semper orare et non deficere), « fatiscere », id est deficere a salute, ab oratione cessando:27 nam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, ut ait Salvator.28 Hinc loquitur Augustinus: Si non vis in exsilio isto deficere, noli ab oratione cessare; et rursus: Oratio est animæ bonæ præsidium, angelo sancto solatium, diabolo supplicium, Deo obsequium, cultus religionis, spes certa, sanitas incorrupta. Hinc quoque rectissime deprompsit Bernardus: Admoneo vos, fratres, semper habere ad manum tutissimum orationis suffragium.

Footnotes

  1. * præsenserit ↩

  2. * si res ↩

  3. Rom. XI, 36. ↩

  4. Cf. t. XVI, p. 177 C. ↩

  5. Rom. XIII, 1. ↩

  6. Ps. XX, 12. ↩

  7. Luc. XIX, 13. ↩

  8. Is. IV, 1. ↩

  9. Apoc. III, 18. ↩

  10. Jacob. IV, 6. ↩

  11. Eccl. III, 20. ↩

  12. Eccl. XXXV, 21. ↩

  13. Judith IX, 16. ↩

  14. I Cor. IV, 7. ↩

  15. I Joann. I, 5. ↩

  16. I Joann. II, 8. ↩

  17. I Tim. VI, 15, 16. ↩

  18. I Cor. XIII, 12. ↩

  19. Hebr. IV, 16. ↩

  20. Ps. XXXIII, 6. ↩

  21. Exod. XXXIII, 20. ↩

  22. Is. LXV, 24. ↩

  23. Ps. x, 17, sec. ↩

  24. Hebr. ↩

  25. Ps. xvii, 4. ↩

  26. Cf. p. 546 D'. ↩

  27. Luc xviii, 1. ↩

  28. Matth. x, 22; xxiv, 13. ↩

Chapter 184 of 199