Metrum 3
Quænam discors fœdera rerum Causa resolvit? Quis tanta deus Veris statuit bella duobus, Ut quæ carptim singula constant, Eadem nolint mixta jugari? An nulla est discordia veris,
Semperque sibi certa cohærent, Sed mens cæcis obruta membris, Nequit oppressi luminis igne Rerum tenues noscere nexus? Sed cur tanto flagrat amore Veri tectas reperire notas?
Scitne quod appetit anxia nosse? Sed quis nota scire laborat? At si nescit, quid cæca petit? Quis enim quidquam nescius optet? Aut quis valeat nescita sequi? Quove inveniat? Quisve repertam Queat ignarus noscere formam? An quum mentem cerneret altam, Pariter summam et singula norat,
Nunc membrorum condita nube, Non in totum est oblita sui, Summamque tenet, singula perdens? Igitur quisquis vera requirit, Neutro est habitu : nam neque novit, Nec penitus tamen omnia nescit. Sed quam retinens meminit, summam Consulit, alte visa retractans, Ut servatis queat oblitas Addere partes.
Chapter 185 of 199