Articulus 7
ELUCIDATIO METRI HUJUS TERTII.
IN hoc metro circa jam habita movet quæstionem Philosophia, videlicet quæ sit causa quod inter immobilem divinæ præscientiæ certitudinem atque humani arbitrii libertatem, videatur esse repugnantia tanta; et quis deus hoc fecerit ita, quod duo vera sigillatim accepta, rationabiliter sonent atque faciliter capiantur, simul vero sumpta, incompatibilia videantur. Itaque ait :
Quænam causa discors, id est repugnans, seu discordantia faciens, resolvit, id est, dissolvit et aufert, fœdera rerum, id est convenientias et compossibilitatem entium ad invicem, præsertim inter providentiam Dei et liberum arbitrium? Quis deus statuit, id est, introduxit ac posuit, tanta bella, id est tot repugnantias, veris duobus, id est inter duas veritates, utpote : quod Deus universa et singula infallibiliter invariabiliterque prænoscat ac prævideat, et quod homo liberi exstet arbitrii, ac libere contingenterque agat, ut quæ singula constant, id est, vera et certa sunt, carptim, id est seorsum accepta, eadem nolint jugari, id est combinari, mixta? Imo repugnantiam sortiuntur mutuo mox dum simul ponuntur, ac si esset aliquis deus causans repugnantiam istam, secundum quod Manichæi posuerunt duos deos invicem prorsus contrarios, unum scilicet essentialiter bonum, alium substantialiter malum. Ad quod Philosophia consequenter respondet.
Introductæ quæstionis solutio est, quod in ipsa præsupponitur falsum, videlicet quod una veritas sit alteri veritati contraria et repugnans. Imo, ut in primo Ethicorum testatur Philosophus, omne verum omni vero consentaneum est, nec veritati opponitur nisi falsum. Ideo dominus Stephanus episcopus Parisiensis, magister theologiæ, una cum alma Universitate Parisiensi reprobavit modum loquendi quorumdam dicentium, Hoc verum est secundum Aristotelem, non secundum fidem catholicam : quasi essent duæ veritates sibi invicem contrariæ. Imo quidquid est contra fidem christianam, est simpliciter falsum.
Denique, totum hoc metrum supra præhabitum est quantum ad sensum : præsertim metro undecimo libri tertii, Quisquis profunda mente ; et partim in metro illo, O qui perpetua ;1 ac aliis locis.
Itaque ad quæstionem respondet :
An, id est, utrum hoc potius est tenendum quod, discordia nulla est veris, id est, quod inter vera seu veritates nulla exstat discordia? Ideo omnis philosophorum doctrina sacræ Scripturæ contraria, falsa est absolute; nec aliquid falsius eo quod sacrosanctæ dissonat fidei, quæ increatæ Veritatis auctoritati innititur, atque in supernaturali lumine fundatur. Propter quod dixit Apostolus: Licet angelus de cœlo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.2 Certaque, id est certitudinaliter vera, cohærent sibi semper, id est, consonant sibi mutuo et concordant. Et si objiciatur, quoniam ista propositio vera est, Duo corpora nequeunt simul esse in eodem loco, nec possunt se invicem penetrare; nihilo minus secundum theologicam veritatem est falsa, utpote in Christo instantiam passa, qui exiit clauso beatissimæ Virginis utero, clauso quoque sepulcro, itemque clauso cœnaculo ingressus est ad discipulos:3 est respondendum, quod veritates istæ sibi invicem non repugnant, quoniam una est intelligenda secundum naturam, alia verificata est per supernaturalem Dei omnipotentiam. Sic enim et istæ duæ stant simul: Non possum levare saxum molare, videlicet naturali et humana potentia propria; et, Possum levare hujuscemodi saxum, utpote supernaturali virtute. Nec est inter eas contradictio ulla, sed consonantia recta. Cur autem videatur humano imbecilli ingenio esse repugnantiam inter hujuscemodi veritates, subjungitur.
Sed mens, supple humana, obruta, id est prægravata, oppressa, immersa, membris cæcis, id est partibus organicis ac materialibus intellectuali visu carentibus, nequit noscere, id est, non valet perspicere, igne, id est splendore, luminis oppressi, id est lucis intellectualis ac naturalis sibi innatæ seu acquisitæ notitiæ, per corpus grossum ac rude obnubilatæ, juxta illud Sapientiæ: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.4 De hoc in Phædone Platonis et aliis allegata sunt multa superius.5 De quo etiam lumine fertur in Psalmo: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.6 Verumtamen non intelligendum est, quod mens seu vis intellectiva sit organica aut materialis potentia. Imo, ut tertio de Anima dicitur, Anaxagoras optime dixit: Intellectus omnino immixtus est, liber a proprietatibus corporis, immaterialis et separatus. Sed quoniam anima est obruta carne, intellectus seu mens exsistens in anima, dicitur obruta corpore membrisque ejus, ita quod « nequit noscere » nexus rerum tenues,, id est connexiones et consonantias rerum subtiles, difficiles ac profundas, sicut de providentia Dei et libertate arbitrii.
Quocirca tangitur alia quæstio, qualiter scilicet mens humana tam avide quærit hujuscemodi veritates cognoscere, si eas ignorat, quum ignotum non valeat appeti nec amari, præsertim quum objectum voluntatis sit bonum intellectum, id est intellectualiter cognitum, ut tertio de Anima edocetur, et S. Augustinus frequenter facetur, præsertim libro de Trinitate.
Sed cur, id est, si ita illa se habent, cur mens, flagrat (id est ardet) amore tanto reperire, id est acquirere per propriam inventionem alteriusve doctrinam, notas (id est expressiones) veri tectas, id est latentes et exaratas in rerum naturis sinibusque secretis? Veritates enim scientiarum fundamentum habent in rebus, et eliciuntur ex eis. Hinc mens cupit agnoscere veritatum « notas tectas », id est impressuras et signaturas contentas in rebus, ac ipsis influxas ex idealibus rationibus mentis divinæ.
Scitne, id est, utrum mens scit, quod ipsa anxia, id est sollicita et cum anxietate non pertingendi, appetit nosse, id est agnoscere? Consequenter arguit quod non, subdendo: Sed quis laborat scire nota? quasi dicat, Nemo conatur scire quæ scit: quamvis interdum studeat ad memoriam revocare quæ novit, vel actualiter considerare quæ habitualiter noscit, aut certe clarius sive distinctius intelligere quæ imperfecte aut in generali cognovit; quemadmodum videns pulchrum hominem aut picturam a remoto seu obscure, cupit ea limpidius intueri.
Deinde probat quod imo scit ea. At si nescit, id est, si prorsus ignorat quæ quærit ac nititur scire, quid petit cæca? id est, tunc ipsa nescit quid petat et cupiat. Quis enim nescius quidquam optet? id est, nullus optat quod penitus nescit. Aut quis valeat nescita sequi? id est, nemo potest utiliter sequi, insectari vel apprehendere ea quæ ignorat omnino: sicut paterfamilias servum insequens fugitivum, non potius apprehenderet eum quam alium, nisi agnosceret ipsum. Ideo subditur: Quove, id est quomodo, vel ubi, inveniat, id est, reperire poterit ignorata? Quisve ignarus queat noscere formam repertam? id est, nemo ignorans « formam » aut speciem seu figuram rei quæsitæ, apprehendet eam, quamvis ipsam invenerit.
Consequenter solutionem inducit. Quæ tamen Platonica magis quam catholica esse videtur, nisi pie intelligatur: propter quod auctor loquitur inquisitive magis quam assertive. An quum mentem cerneret altam, id est, utrum hoc potius est tenendum, quod dum mens humana rationalisve anima « cerneret mentem altam », id est, contemplaretur sublimem illam mentem increatam, pariter summam et singula norat, id est, agnoverat omnia in communi et in particulari, habendo generalem notitiam, et etiam distincte cuncta sciendo, nunc condita, id est operta et obscurata, nube (id est velamento et obscuritate) membrorum, oblita est sui, id est præhabitæ scientiæ de se ipsa ac aliis, non in totum, id est non totaliter, quia non quoad confusam et generalem cognitionem, sed quoad distinctam, sicut subjungitur, tenetque summam, id est generalem atque summariam quamdam notitiam, perdens singula, id est notitiam singulorum?
Igitur, id est, ex prædictis sequitur quod, quisquis, id est quicumque, requirit vera, id est veras de rebus scientias, neutro est habitu, id est, neque in absoluta rerum omnium notitia, neque in absoluta rerum omnium ignoratione versatur. Quod consequenter exponitur. Nam neque novit omnia, quia non scit universa particulariter et distincte, nec tamen nescit, id est, non tamen ignorat, penitus omnia, imo adhuc scit ea confuse et universaliter. Sed summam, id est generalem notitiam, quam retinens meminit, id est, quam adhuc ad memoriam revocat, consulit, id est, ex generali illa notione consiliatur, investigat, discurrit, retractans, id est, de novo intra se tractans, perpendens, advertens, alte (id est subtiliter ac profunde) visa, id est prius cognita, ad tempus oblita, ad quorum notitiam redit ex generali cognitione quam reservavit, ut queat addere partes oblitas, id est particulares scientias oblivioni jam traditas ex immersione in corpore, servatis, id est generalibus notitiis memoriter retentis.
Ecce, ut recitatum est sæpe, ista fuit phantasia Platonis, quod universæ animæ rationales fuerunt ab exordio simul creatæ in scientiis virtutibusque perfectæ, atque in stellis comparibus collocatæ, deinde tempore opportuno immissæ corporibus, et quod ex ipsa incorporatione oblivionem pepererunt multorum, ac minorationem scientiæ.7 Et huic opinioni videtur Boetius in hoc libro totali frequenter alludere, nescio quo respectu. Absolute tamen loquendo, opinio ista est falsa, imo ab Aristotele efficaciter improbata; et ab Ecclesia censetur hæretica: idcirco non est imaginandum quod Boetius simpliciter senserit ista, ut plenius dictum est supra, ubi et argumenta Platonis soluta sunt.
Footnotes
Chapter 186 of 199