Prosa 4
TUM illa : Vetus (inquit) hæc est de providentia querela, Marcoque Tullio, quum divinationem distribuit, vehementer agitata, tibique ipsi res diu prorsus multumque quæsita; sed haudquaquam ab ullo vestrum hactenus satis diligenter ac firmiter expedita. Cujus caliginis causa est, quod humanæ ratiocinationis motus ad divinæ præscientiæ simplicitatem non potest admoveri. Quæ si ullo modo cogitari queat, nihil prorsus relinquetur ambigui : quod ita demum patefacere atque expedire tentabo, si prius ea quibus moveris expendero.
Quæro enim cur illam solventium rationem minus efficacem putes, quæ quia præscientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat, nihil impediri præscientia arbitrii libertatem putat. Num enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis trahis, nisi quod ea quæ præsciuntur, non evenire non possunt? Si igitur prænotio nullam futuris rebus adjicit necessitatem (quod tu etiam paulo ante fatebare), quid est quod voluntarii exitus rerum ad certum cogantur eventum? Etenim positionis gratia, ut quid consequatur advertas, statuamus nullam esse præscientiam : num igitur, quantum ad hoc attinet, quæ ex arbitrio eveniunt, ad necessitatem coguntur? Minime. Statuamus iterum esse, sed nihil rebus necessitatis injungere : manebit (ut opinor) eadem voluntatis integra atque absoluta libertas.
Sed præscientia, inquies, tametsi futuris eveniendi necessitas non est, signum tamen est, necessario ea esse ventura. Hoc igitur modo, etiam si præcognitio non fuisset, necessarios futurorum exitus esse constaret : omne etenim signum, tantum quid sit ostendit, non vero efficit quod designat. Quare demonstrandum prius est, nihil non ex necessitate contingere, ut prænotionem signum esse hujus necessitatis appareat. Alioqui si hæc nulla est, nec illa quidem ejus rei signum poterit esse quæ non est. Jam vero probationem firma ratione subnixam constat, non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis, sed ex convenientibus necessariisque causis esse ducendam.
Sed qui fieri potest ut ea non proveniant quæ futura esse providentur? Quasi vero nos ea quæ Providentia futura esse prænoscit, non eventura credamus; ac non illud potius arbitremur, licet eveniant, nihil tamen, ut evenirent, sui natura, necessitatis habuisse : quod hinc facile perpendas licebit. Plura etenim, dum fiunt subjecta oculis, intuemur : ut ea quæ in quadrigis moderandis atque flectendis facere spectantur aurigæ, atque ad hunc modum cetera. Num igitur quidquam illorum ita fieri necessitas ulla compellit? Minime : frustra enim esset artis effectus, si omnia coacta moverentur. Quæ igitur quum fiunt, carent exsistendi necessitate, eadem priusquam fiant, sine necessitate futura sunt. Quare sunt quædam eventura quorum exitus ab omni necessitate sit absolutus. Nam illud quidem nullum arbitror esse dicturum, quod quæ nunc fiunt, priusquam fierent, eventura non fuerint. Hæc igitur, etiam præcognita, liberos habent eventus : nam sicut scientia præsentium rerum nihil his quæ fiunt, ita præscientia futurorum nihil his quæ ventura sunt necessitatis importat.
Sed hoc (inquis) ipsum dubitatur, an earum rerum quæ necessarios exitus non habent, ulla possit esse prænotio : dissonare etenim videntur. Putasque, si providentur, consequi necessitatem; si necessitas desit, minime præsciri, nihilque scientia comprehendi posse nisi certum. Quod si quæ incerti sunt exitus, ea quasi certa providentur, opinionis id esse caliginem, non scientiæ veritatem. Aliter enim ac sese res habeant arbitrari, ab integritate scientiæ credis esse diversum. Cujus erroris causa est, quod omnia quæ quisque novit, ex ipsorum tantum vi atque natura cognosci existimat quæ sciuntur : quod totum contra est. Omne enim quod cognoscitur, non secundum sui vim, sed secundum cognoscentium potius comprehenditur facultatem. Nam ut hoc brevi liqueat exemplo, eamdem corporis rotunditatem aliter visus, aliter tactus agnoscit : ille eminus manens, totum simul jactis radiis intuetur; hic vero cohærens orbi atque conjunctus, circa ipsum motus ambitum, rotunditatem partibus comprehendit. Ipsum quoque hominem aliter sensus, aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intelligentia contuetur. Sensus enim figuram in subjecta materia constitutam, imaginatio vero solam sine materia judicat figuram. Ratio vero hanc quoque transcendit, speciemque ipsam, quæ singularibus inest, universali consideratione perpendit. Intelligentiæ vero celsior oculus exsistit : supergressa namque universitatis ambitum, ipsam illam simplicem formam pura mentis acie contuetur. In quo illud maxime considerandum est, quod superior comprehendendi vis amplectitur inferiorem, inferior vero ad superiorem nullo modo consurgit. Neque enim sensus aliquid extra materiam valet, vel universales species imaginatio contuetur, vel ratio capit simplicem formam. Sed intelligentia quasi desuper spectans, concepta forma, quæ subsunt etiam cuncta dijudicat; sed eo modo quo formam ipsam, quæ nulli alii nota esse poterat, comprehendit. Nam et rationis universum, et imaginationis figuram, et materiale sensibile cognoscit, nec ratione utens, nec imaginatione, nec sensibus, sed illo ictu mentis formaliter, ut ita dicam, cuncta prospiciens. Ratio quoque quum quid universale respicit, nec imaginatione nec sensibus utens, imaginabilia vel sensibilia comprehendit. Hæc est enim quæ conceptionis suæ universale ita definit : homo est animal bipes rationale. Quæ quum universalis notio sit, tamen imaginabilem sensibilemque esse rem nullus ignorat : quod illa non imaginatione vel sensu, sed rationali conceptione considerat. Imaginatio quoque tametsi ex sensibus visendi formandique figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente, sensibilia quæque collustrat, non sensibili sed imaginaria ratione judicandi. Videsne igitur ut in cognoscendo, cuncta sua potius facultate quam eorum quæ cognoscuntur, utantur? Neque id injuria : nam quum omne judicium, judicantis actus exsistat, necesse est ut suam quisque operam non ex aliena sed ex propria potestate perficiat.
Chapter 187 of 199