Skip to the text

Metrum 5

Quam variis terras animalia permeant figuris.

Namque alia extento sunt corpore, pulveremque verrunt, Continuumque trahunt vi pectoris incitata sulcum.

Sunt quibus alarum levitas vaga verberetque ventos, Et liquido longi spatia ætheris enatet volatu.

Hæc pressisse solo vestigia gressibusque gaudent, Vel virides campos transmittere, vel subire silvas.

Quæ variis videas licet omnia discrepare formis, Prona tamen facies hebetes valet ingravare sensus.

Unica gens hominum celsum levat altius cacumen, Atque levis recto stat corpore despicitque terras.1

Hæc, nisi terrenus male desipis, admonet figura, Qui recto cœlum vultu petis exserisque frontem, In sublime feras animum quoque, ne gravata pessum Inferior sidat mens, corpore celsius levato.

Footnotes

  1. 1 Reg. II, 3. ↩

Chapter 193 of 199