Articulus 11
EXPOSITIO METRI HUJUS QUINTI.
HOC est quintum et ultimum hujus quinti libri metrum : in quo Philosophia nos admonet ad divinorum atque cœlestium contemplationem ex naturali dispositione et situ vultus corporisque humani, quod solum inter corpora animata staturam habet et faciem sursum erectas. Itaque ait :
Animalia permeant, id est, perambulant sive pertranseunt, terras quam variis figuris, id est, valde diversimode figurata in corporibus suis ac faciebus.
Alia namque sunt corpore extento : id est, quædam animalia sortita sunt corpora in longum porrecta; verruntque pulverem, id est, commovent et sulcant arenam, per quam se trahunt, sicut serpentes, incitataque vi pectoris, id est mota (imo se ipsa moventia) virtute motiva consistente in pectore, id est, super pectora sua gradientia, prout Dominus ait serpenti, Super pectus tuum gradieris, trahunt, id est, motu suo faciunt et relinquunt, sulcum continuum, id est tale vestigium corporis sui in terra.1 Alia autem animantia pedum terris imprimendo formam, relinquunt in terra vestigium non ita continuum, sed spatio intermedio intacto divisum et interceptum.
Sunt quoque, id est, quædam animalia sunt, utpote volatilia, quibus, id est ad quorum commoditatem, levitas vaga alarum verberetque ventos, id est, moveat ac dividat aerem : quidam enim putabant ventum esse aerem agitatum, ut dictum est metro primi libri secundo ;2 et enatet, id est, instar natantis in aqua, volando pertranseat, volatu liquido, id est evidenti seu puro, spatia longi ætheris, id est aeris, qui summe est fluidus, utpote propriis terminis minime clausibilis. Hinc scriptum est : Avis transvolat in aere, sonitu alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aerem ;3 commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius.
Hæc, id est quædam animalia, scilicet gressibilia, gaudent pressisse vestigia solo, id est in terra, hoc est, pedibus gradiendo, gressibusque, id est deambulationibus progressivis ; vel gaudent transmittere, id est transcurrere, campos virides ex graminibus, foliis et herbis, vel subire, id est ingredi, silvas. De quibus in Psalmo : In ipsa (scilicet nocte) pertransibunt omnes bestiæ silvæ.4
Quæ omnia animalia irrationalia licet, id est quamvis, videas discrepare formis variis, id est diversis figuris : ex quibus etiam noscitur substantialium formarum distinctio, prout ait Averroes, Sicut res differunt suis figuris, ita et suis formis specificis ; facies tamen prona, id est vultus eorum proclivis ac depressus versus terram, valet ingravare, id est graves ostendere, hebetes, id est brutales ac rudes, sensus eorum, in quibus nulla est ratio. Aliqua tamen rationis participatio et satis mira calliditas in quibusdam brutis apparet, præsertim in lupo, in vulpe et simia. Unde et in Job Dominus sciscitatur, inquiens : Quis dedit gallo intelligentiam ?5
Consequenter tangitur excellentia hominis, propter quam ostendendam præhabita sunt præmissa. Gens hominum unica, id est sola progenies hominum, ut sit constructio intransitiva : sicut dum in Actibus loquitur beatissimus Petrus, Misit Dominus angelum suum, et eripuit me de omni exspectatione plebis Judæorum; levat cacumen celsum, id est caput seu vultum, altius, id est magis erecte et alte versus cœlum quam alia membra; atque gens hominum levis, id est facilis ad ascensum, stat corpore recto, id est sursum erecto. Verumtamen his objici potest, quod aliqui magni, ut Beda, Augustinus, et Magister in historiis, dicunt quod serpens, antequam hominem tentavit, gradiebatur erectus. In gestis item Alexandri Magni narratur, quod in India sunt aliqui serpentes qui ita se habent. Dici potest, quia quod modicum est, non reputatur. Despicitque terras, id est, gens ista non est contenta terram adspicere, scrutari et quærere.
Hæc figura corporis tui erecta admonet te, o homo, materialiter, id est, præbet tibi occasionem et materiam exhortativam, nisi terrenus, id est si non nimis carnalis ac terrenis inhærens, desipis, id est, insipienter sapis, male, id est erronee, non considerando te ad spiritualia et cœlestia esse finaliter ordinatum. Unde ait Apostolus : Animalis homo non sapit ea quæ sunt Spiritus Dei. Talis enim fuit qui dixit : Quum sis mortalis, quæ sunt mortalia cura. Admonet, inquam, ut tu qui vultu recto petis cœlum, id est, versus cœlum erigis faciem, exserisque, id est, detegis et elevas, seu nudam et detectam exhibes, frontem, in qua, secundum Augustinum, est sedes pudoris. Propter quod inverecundo dicitur apud Jeremiam : Frons mulieris meretricis facta est tibi. Ideo erubescas carnalibus deturpari et vitiis inhærere.6 Feras quoque animum in sublime, id est, intellectum tuum eleves ad considerandum salubria, ad contemplandum divina : juxta illud Isaiæ, Levate oculos vestros in excelsum, et videte quis creavit hæc; ne mens gravata vitiis carnalibusque affectibus (juxta illud : Filii hominum, usquequo gravi corde ?7 Ut quid diligitis vanitatem et quæritis mendacium ?) pessum, id est deorsum, videlicet terrenis et turpibus ac vilibus involuta, sidat, id est, sita sit atque resideat, inferior, id est subjecta carni et concupiscentiis ejus, corpore celsius levato, id est prælato ipsi animæ, ita quod carnalia et terrena magis quam spiritualia et æterna appetantur et exquirantur, quum tamen tanto instantius ac ferventius affectanda ac requirenda sint spiritualia ac divina quam carnalia et terrena, quanto rationalis anima est dignior corpore, et ipsa divina quam terrena, ac vita beata perpetua quam vita hæc præsens brevis et incerta. Propter quod hortatur Apostolus ad Hebræos : Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen.8
His concordat illud Ovidii, Metamorphoseon primo :
Pronaque quum spectent animalia cetera terram, Os homini sublime dedit, cœlumque videre Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
Idem ait Tullius; Seneca quoque, et addit : Majori corporis sarcina animus alliditur et minus est agilis. Quantum potes, tuum corpus circumscribe et frena, et animo locum laxa. Quidquid feceris, cito a corpore redi ad animam; illam diebus noctibusque exerce. Modicis alitur corpus. Exercitationem animæ nec frigus nec æstus nec senectus impediat. Illud bonum cura quod vetustate fit melius. Ne permittas ancillam suæ dominæ principari, id est carnem animæ : quod prorsus esset præposterum et contra ordinem omnem naturæ.
De hac demum oculorum constitutione in capite, de eorum harmonia et utilitate et fine, ut scilicet per eos intueamur circumvolutiones cœlestes ac ea quæ consistunt in cœlis, ad contemplandum in illis sapientiam ac omnipotentiam Creatoris, loquitur Plato diffuse in secundo Timæi:910 cujus verba obscura exponit Chalcidius. Quibus concordat quod Anaxagoras cur natus consisteret requisitus, cœlo sideribusque monstratis, Ad horum, inquit, contemplationem.
Interea, circa ea quæ dicta sunt in principio metri hujus de motu reptilium ac serpentium, pensandum quia ut Thomas, Bonaventura, Richardus, et alii quidam, super secundum Sententiarum, distinctione quintadecima, scribunt, animal reptile appellatur, quod ad motum toto se corpore rapit. Cujus generis animalium est multiplex species: prima, eorum quæ se rapiunt et movent virtute costarum, sicut serpentes; secunda, eorum quæ se movent vi annulorum, ut sunt animalia annulosa; tertia, eorum quæ rapiunt et movent se vi oris, ut aliqui vermes, qui ore suo terræ affixo, totum corpus suum post se trahunt; quarta, eorum quæ virtute pennularum quarumdam se movent, ut pisces. Quo constat quod reptilium quædam exstant terrestria, quædam aquatica.
Postremo, per animalia erecti colli, spiritualiter designantur superbi, juxta quod in Job dicitur de superbo:11 Cucurrit adversus Deum erecto collo. Cui superbo ibidem dicitur: Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos?12 Quid tumet contra Deum spiritus tuus? In Ecclesiastico quoque increata Sapientia loquitur: Superborum et sublimium colla, propria virtute calcavi.13 Per serpentes et reptilia, recte designantur avari et libidinosi, qui assidue adhærent carnalibus et terrenis: qui, ut ait Scriptura, declinaverunt oculos suos ne adspicerent cœlum. Ideo rite designantur per porcos, quorum effigies oculorum est taliter situata quod ad cœlestia corpora nequeunt attolli.14 Isti « trahunt continuum sulcum », dum nunquam aut raro ad spiritualia ac divina se levant. Per volatilia vero hic designantur vane gloriosi et qui jactant se ipsos, qui undique evagantur et leves sunt corde: qui petunt « virides campos » (dicendo illud Sapientiæ, Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra), aut « silvas », id est loca umbrosa.15 Per gressibilia autem, quæ procedunt gressibus pedum, intelligi possunt hypocritæ, qui simulando justitiam, videntur quasi ordinate procedere, sed labuntur in foveam. Sicque omnium horum aggravatus et hebes est sensus, depressi oculi, quoad ea quæ sunt divini honoris ac suæ salutis. De his, quia frequenter sunt introducta, pertranseo.
Footnotes
Chapter 194 of 199