Prosa 6
QUONIAM igitur, uti paulo ante monstratum est, omne quod scitur, non ex sua sed ex comprehendentium natura cognoscitur; intueamur nunc, quantum fas est, quis sit divinæ substantiæ status, ut quænam etiam scientia ejus sit possimus agnoscere. Deum igitur æternum esse, cunctorum ratione degentium commune judicium est. Quid sit igitur æternitas consideremus: hæc enim naturam nobis pariter divinam scientiamque patefecerit.
Æternitas igitur est interminabilis vitæ tota simul et perfecta possessio. Quod ex collatione temporalium clarius liquet. Nam quidquid vivit in tempore, id præsens a præteritis in futura procedit. Nihilque est in tempore constitutum, quod totum vitæ suæ spatium pariter possit amplecti: sed crastinum quidem nondum apprehendit; hesternum vero jam perdidit; in hodierna quoque vita non amplius vivitis quam in illo mobili transitorioque momento. Quod igitur temporis patitur conditionem, licet illud, sicut de mundo censuit Aristoteles, nec cœperit unquam esse nec desinat, vitaque ejus cum temporis infinitate tendatur, nondum tamen tale est ut æternum esse jure credatur. Non enim totum simul (infinitæ licet) vitæ spatium comprehendit atque complectitur; sed futura nondum transacta, jam non habet. Quod igitur interminabilis vitæ plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet, cui neque futuri quidquam absit nec præteriti fluxerit, id æternum esse jure perhibetur; idque necesse est, et sui compos præsens sibi semper adsistere, et infinitatem mobilis temporis habere præsentem. Unde non recte quidam, qui quum audiunt visum Platoni, mundum hunc nec habuisse initium temporis, nec habiturum esse defectum, hoc modo Conditori conditum mundum fieri coæternum putant. Aliud est enim per interminabilem duci vitam, quod mundo Plato tribuit; aliud interminabilis vitæ totam pariter complexam esse præsentiam, quod divinæ mentis proprium esse manifestum est. Neque enim Deus conditis rebus antiquior videri debet temporis quantitate, sed simplicis potius proprietate naturæ. Hunc enim vitæ immobilis præsentarium statum, infinitus ille temporalium rerum motus imitatur; quumque eum effingere atque æquare non possit, ex immobilitate deficit in motum, ex simplicitate præsentiæ decrescit in infinitam futuri ac præteriti quantitatem. Et quum totam pariter vitæ suæ plenitudinem nequeat possidere, hoc ipso quod aliquo modo nunquam esse desinit, illud quod implere atque exprimere non potest, aliquatenus videtur æmulari, alligans se ad qualemcumque præsentiam hujus exigui volucrisque momenti: quæ quoniam manentis illius præsentiæ quamdam gestat imaginem, quibuscumque contigerit id præstat ut esse videantur; quoniam vero manere non potuit, infinitum temporis iter arripuit: eoque modo factum est ut continuaret eundo vitam, cujus plenitudinem complecti non valuit permanendo. Itaque, si digna rebus nomina velimus imponere, Platonem sequentes, Deum quidem æternum, mundum vero dicamus esse perpetuum. Quoniam igitur omne judicium, secundum sui naturam quæ sibi subjecta sunt comprehendit, est autem Deo semper, æternus ac præsentarius status; scientia quoque ejus, omnem temporis supergressa motionem, in suæ manet simplicitate præsentiæ, infinitaque præteriti ac futuri spatia complectens, omnia quasi jam gerantur, in sua simplici cognitione considerat. Itaque, si præsentiam pensare velis qua cuncta dignoscit, non esse præscientiam quasi futuri, sed scientiam nunquam deficientis instantiæ rectius æstimabis. Unde non prævidentia, sed providentia potius dicitur, quod porro ab rebus infimis constituta, quasi ab excelso rerum cacumine cuncta prospiciat.
Quid igitur postulas ut necessaria fiant quæ divino lumine lustrentur, quum ne homines quidem necessaria faciant esse quæ videant? Num enim quæ præsentia cernis, aliquam eis necessitatem tuus addit intuitus? — Minime. — Atqui, si est divini humanique præsentis digna collatio, uti vos vestro hoc temporario præsenti quædam videtis, ita ille omnia suo cernit æterno. Quare hæc divina prænotio naturam rerum proprietatemque non mutat, taliaque apud se præsentia spectat, qualia in tempore olim futura provenient; nec rerum judicia confundit, unoque suæ mentis intuitu tam necessario quam non necessario ventura dignoscit: sicuti vos quum pariter ambulare in terra hominem et oriri in cœlo solem videtis, quanquam simul utrumque conspectum, tamen discernitis, et hoc voluntarium, illud esse necessarium judicatis. Ita igitur cuncta despiciens divinus intuitus, qualitatem rerum minime perturbat, apud se quidem præsentium, ad conditionem vero temporis futurarum. Quo fit ut hoc non sit opinio, sed veritate potius nixa cognitio, quum exstiturum quid esse cognoscit, quod idem exsistendi necessitate carere non nesciat.
Hic si dicas, quod eventurum Deus videt, id non evenire non posse, quod autem non potest non evenire, id ex necessitate contingere; meque ad hoc nomen necessitatis adstringas: fatebor rem quidem solidissimæ veritatis, sed cui vix aliquis, nisi divini speculator, accesserit. Respondebo namque, idem futurum, quum ad divinam notionem refertur, necessarium; quum vero in sua natura perpenditur, liberum prorsus atque absolutum videri. Duæ sunt etenim necessitates: simplex una, veluti quod necesse est omnes homines esse mortales; altera conditionis, ut si aliquem ambulare scias, eum ambulare necesse est: quod enim quisque novit, id esse aliter ac notum est nequit. Sed hæc conditio minime secum illam simplicem trahit: hanc enim necessitatem non propria facit natura, sed conditionis adjectio. Nulla enim necessitas cogit incedere voluntarie gradientem: quamvis eum tamen*, quum graditur, incedere necessarium sit. Eodem igitur modo, si quid Providentia præsens videt, id esse necesse est, tametsi nullam naturæ habeat necessitatem. Atqui Deus ea futura quæ ex arbitrii libertate proveniunt, præsentia contuetur. Hæc igitur ad intuitum relata divinum, necessaria fiunt per conditionem divinæ notionis; per se vero considerata, ab absoluta naturæ suæ libertate non desinunt.*
Fient igitur procul dubio cuncta quæ futura Deus esse prænoscit. Sed eorum quædam de libero proficiscuntur arbitrio: quæ quamvis eveniant, exsistendo tamen propriam naturam non amittunt; quæ priusquam fierent, etiam non evenire potuissent. Quid igitur refert non esse necessaria, quum propter divinæ scientiæ conditionem, modis omnibus necessitatis instar eveniant? Hoc scilicet, quod ea quæ paulo ante proposui, sol oriens et gradiens homo, quæ dum fiunt, non fieri non possunt; eorum tamen unum, prius quoque quam fieret, necesse erat exsistere, alterum vero minime. Ita etiam quæ præsentia Deus habet, dubio procul exsistunt; sed eorum hoc quidem de rerum necessitate descendit, illud vero de potestate facientium. Haud igitur injuria diximus, hæc si ad divinam notitiam referantur, necessaria; si per se considerentur, necessitatis esse nexibus absoluta. Sicuti omne quod sensibus patet, si ad rationem referas, universale est; si ad se ipsum respicias, singulare. Sed si in mea (inquies) potestate situm est mutare propositum, evacuabo providentiam, quum quæ illa prænoscit, forte mutavero. Respondebo, propositum te quidem tuum posse deflectere, sed quoniam et id te posse, et an facias, quove convertas, præsens providentiæ veritas intuetur, divinam te præscientiam non posse vitare : sicuti præsentis oculi effugere non possis intuitum, quamvis te in varias actiones libera voluntate converteris. Quid igitur? inquies. Ex meane dispositione scientia divina mutabitur, ut quum ego nunc hoc nunc illud velim, illa quoque noscendi vices alternare videatur?1 Minime. Omne namque futurum divinus præcurrit intuitus, et ad præsentiam propriæ cognitionis retorquet ac revocat. Nec alternat, ut existimas, nunc hoc nunc illud prænoscendi vices, sed uno ictu mutationes tuas manens prævenit atque complectitur. Quam comprehendendi omnia visendique præsentiam, non ex futurarum proventu rerum sed ex propria Deus simplicitate sortitus est. Ex quo illud quoque resolvitur quod paulo ante posuisti, indignum esse si scientiæ Dei causam futura nostra præstare dicantur. Hæc enim scientiæ vis præsentaria notione cuncta complectens, rebus omnibus modum ipsa constituit, nihil vero posterioribus debet.
Quæ quum ita sint, manet intemerata mortalibus arbitrii libertas; nec iniquæ leges solutis omni necessitate voluntatibus præmia pœnasque proponunt. Manet etiam spectator desuper cunctorum præscius Deus; visionisque ejus præsens semper æternitas cum nostrorum actuum futura qualitate concurrit, bonis præmia, malis supplicia dispensans. Nec frustra sunt in Deo positæ spes precesque, quæ quum rectæ sunt, inefficaces esse non possunt. Aversamini igitur vitia, colite virtutes, ad rectas spes animum sublevate, humiles preces in excelsa porrigite. Magna 'vobis est (si dissimulare non vultis) necessitas indicta probitatis, quum ante oculos agitis Judicis cuncta cernentis.
Footnotes
-
* aliud ↩
Chapter 195 of 199