Initium
REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI ILLUSTRISSIMOQUE PRINCIPI AC DOMINO, DOMINO ERARDO DE MARKA, SANCTÆ ROMANÆ ECCLESIÆ, TITULI SANCTI CHRYSOGONI PRESBYTERO CARDINALI, ARCHIEPISCOPO VALENTIÆ, EPISCOPO LEODIENSI, DUCI BUILLONENSI, COMITI LOSSENSI, ETC., DOMINO AC PATRONO SUO COLENDISSIMO, F. THEODORICUS LOER A STRATIS, DOMUS CARTUSIENSIS IN COLONIA HUMILIS MONACHUS, ET VICARIUS.
NON ab re, sed nec otiosum aut superfluum existimo, Reverendissime in Christo Pater, si hæc Dionysii nostri in S. Dionysii Areopagitæ martyris præclari libros commentaria, opus certe inter celebriora Dionysii nostri opera, ut non ultimum, ita tamen in excudendo postremum, Amplitudini tuæ dedicavero :1 quandoquidem eidem dedicaram et primum. Constat namque bonarum rerum, optimo præsertim viro, qualem te fama, imo universus orbis clamat, et vita quoque ipsa ingenue testatur, satietatem esse nullam. Quare non satis quoque mihi videbatur priori illo Dionysii nostri libro, hoc est in Psalterium commentariis, Reverendissimam Paternitatem tuam honorare voluisse, nisi etiam (quo et vehementius et uberius eidem gratificandi desiderium inesse mihi commonstrarem) modo ejusdem postremum hoc opus, quantum certe ad publicationem attinet, alioqui inter omnia vel augustissimum, veluti prioris auctarium adderem. Rectissimum autem id mihi vel inde videbatur, quoniam auctor hic noster, olim tuæ ditionis alumnus, olimque dum viveret municeps, si cui aliquid debuit, patriæ suæ debuit : potissimum autem tibi, utpote patriæ suæ Patri Principique ac Domino laudatissimo, nec minus virtutibus excellentissimis quam dignitatibus amplissimis ornato. Quare ejus nomine congruebat quidem omnia ejus opera, aut saltem primum postremumque librorum ejus opus, nemini magis quam Excellentissimæ Dominationi tuæ nuncupari. Idque ut auderem hortabatur non mediocriter, confortabatque animum, quod audieram Reverendissimam Dominationem tuam benevolentissimo animo priorem illam nuncupationem accepisse. Unde certe majori spe jam mihi promittere licuit hanc posteriorem non minus, imo longe maxime eidem fore acceptam : non propterea tantum quod Reverendissima tua Paternitas adeo clementem, adeo benevolam, adeove studiis hisce sanctis præbet sese peramicam; verum etiam ideo quod postremum hoc opus gravitate et majestate primum longo intervallo antecedit. In eum enim hic auctorem scripsit, eum elucidavit, qui omnium post Apostolos excellentissimus est, et ob id forte intellectu difficillimus : qui nisi talis esset, olim plures auctor idem quam habet, elucidatores obtinuisset. Siquidem in Psalterium qui scripserint commentarios, multo inveniuntur plures quam qui sanctissimi martyris
Dionysii Areopagitæ libros, vel quemvis eorumdem, explanare tentaverint. Quod equidem accidisse reor ideo, et ipsa quoque res loquitur, quandoquidem omnia quæ sanctus ille martyr Dionysius scripsit opera, abstrusum nec ita multis pervestigabilem habent sensum. Unde rarissimi sunt qui explanando vel uni vel alteri ex ejusdem operibus libro, manus admovere fuerint ausi. Abstinuerunt enim pene omnes Scripturarum tractatores, tanquam a sacro mysticoque arcanorum doctore, ne quoniam in omnibus ejus libris non omnia sibi cernebant obvia, illi commentarios adjicerent. Solus hic Dionysius noster Cartusiensis, utpote vir non minus divina revelatione illuminatus quam humana disciplina eruditus, quemadmodum inter omnes est primus qui universa Dionysii Areopagitæ opera quæ latina reperiuntur elucidavit, ita si ejus perpendas eruditionem, etiam nulli erit secundus. Quapropter, ut dicere cœperam, si argumentum quoddam vulgare et a multis antea tractatum, Excellentissimæ Dominationi tuæ nuper oblatum, eidem gratum fuit : quomodo nobis metuendum erit rarum hoc opus, et pro sua sublimitate juxta ac difficultate a paucissimis vix attactum, tibi non fore gratissimum ? Præsertim quum omnes prioris illius Dionysii libri per hunc Dionysium posteriorem adeo sint explanati, adeo illustrati omnes, ut eosdem nunc etiam mediocris litteraturæ viris passim adire intelligereque liceat. Ceterum, si dictionem hic quis desideret venustam atque sæcularem (ut vocant) eloquentiam, fatemur eam deesse. Neque enim theologia divina, qua philosophicis hic tractatur et verbis et argumentis, dictionis venustatem aut phrasim aliam quam sibi peculiarem admittit : utpote quæ suum habet, quomodo alia quævis scientia, loquendi et modum et legem. Nam si professio medicinæ aliis gaudet vocabulis, sibi peculiaribus scilicet, aliis professio legum, a quibus alienum esse dedecet earumdem professorem (nulla enim scientia tam delectatur peregrinis, quam juvatur propriis) : quomodo Dionysium theologum non theologice, scholasticum non scholastice, philosophum denique non philosophice loqui deceat? Quis enim laudet philosophum, non philosophico sed peregrino modo et a sua professione alieno, loquentem? Quis non rideat theologum mysteria sacra et verba juxta legem philosophicam rhetorumve canones tractantem? Non igitur in Dionysio nostro infantiam agnoscimus, sed modestiam : qui ætati, qui sæculo, qui denique disciplinæ, in quacumque etiam versaretur, dictionem, stilum, phrasim quoque suam nisus est conformare, ne ambitionis studiosus, neve gloriam affectasse videretur, si ceteris insolito singularive modo versari in quavis scientia notaretur. Maluit, inquam, quatenus ad politiorem attinet litteraturam, sui temporis usu tunc ab omnibus recepto loqui, quam singularitate aliqua, quæ illi tunc ætati novitas fuisset, admirabilis haberi. Minor namque semper illi cura fuit quomodo loqueretur; major, quomodo intelligeretur; multo autem omnium maxima, quomodo viveret. In omni enim vita sua fuit Deo, non absque magna hominum admiratione, devotissimus. Unde accidit ei ut expoliendæ vitæ quam linguæ foret studiosior. Noverat etenim hujus studium multum plerumque afferre vanitatis, saluti parum conducere; illius vero, hoc est vitæ exornandæ, non posse non multum conferre felicitatis : quoniam non sermone sed virtute constat regnum cœlorum. Hæc idcirco dicimus, ne Dionysius hic noster sermone putetur ubique invenustus : quoniam ubi locus, tempus resve postularit, comperimus ipsum habuisse linguam non prorsus indisertam. Qui licet nullis suis dotibus poterat Excellentissimæ Dominationi tuæ dedicari, tamen ob hoc debuerat potissimum, quod raræ istæ quæ divina clementia sunt in te virtutes, non patiebantur alumni sui monumenta cuiquam nisi Parenti patriæ nuncupari. Hoc enim nominis, si cui olim juste datum est, merito Reverendissimæ Paternitati tuæ hodie tribuitur, qui annis plus aut minus triginta, sic diœcesim Leodiensem gubernaris, ut nihil interim hostile senserit, quum antea prope continuis bellis aut seditionibus quassata fuerit: imo qui sic paci salutique publicæ semper et ubique consulueris, ut quidam regioni tuæ contermini tibi debeant quod adhuc, non dico stent, sed sint, quanquam illi minus grati dicantur hodie nescio quid in te machinari. Sed non minor ea laus tua, quod et hoc non fortiter modo, verum etiam prudenter feras: quippe qui et serpentis astutiam habens, ditionem tuam munias opportunis locis, aut vetustas arces renovando, aut novas ædificando; et columbina interim simplicitate utens, nulli des occasionem mali. Ut te non frustra ob has artes duo potentissimi totius orbis monarchæ, sanctissimus in Christo Pater ac Dominus D. Leo Papa X, cardinalatu, serenissimaque Cæsaria majestas, archiepiscopatu Valentiæ donarint, pontificesque interim semper tuis consiliis usi sint, et imperator etiam hodie ubicumque sit, utatur. Supersedeo commemorandis reliquis virtutibus tuis, quæ multæ sunt, ne vel modestiam tuam pudore afficiam, vel alioqui in os laudare videar. Tantum meminerit Reverenda Paternitas tua Dionysii non jam nostri, sed sui, quanto tum sumptu tum labore monumenta hæc alumni sui priusquam prodeant, constent. Deinde amplectatur priscum illum Dionysium quem veteres magno studio e Greco in Latinum verterunt, cujus interpretationi tanti Patres insudaverunt, quem quasi per excellentiam Theologum nominant, qui Pauli atque Hierothei fuit auditor, in philosophia gentilium doctissimus, qui Christum vidit, passionis miracula consideravit, quo vel scholastici vel neoterici theologi avide utuntur, et testem ubi ubi possunt invocant, cujus opera Carolus Magnus Germanus dilexit, cujus mentionem Actus Apostolorum faciunt, qui primus de theologia mystica, secreta et abnegativa scripsit; qui profundus, devotus, in Deum inflammatus, multarum abditarum rerum edoctus, pro Christi fide apud Parisios sanguinem fudit, celeberrimo templo, insigni cœnobio postea a regibus Gallorum in honorem ipsius erecto, ubi etiamnum reges Francorum tumulantur. Sed hæc Prudentiæ tuæ notiora sunt quam ut a me commemorentur. Bene igitur valeat, ambosque Dionysios, hunc ut diœcesis Leodiensis alumnum, illum ut Pauli discipulum et Galliarum Apostolum, digno favore prosequatur. Coloniæ, ex Conventu nostro Cartusiensi, pridie Annuntiationis Mariæ, MDXXXVI.2
Footnotes
Chapter 1 of 142