Skip to the text

Præfatio

ANASTASII APOSTOLICÆ SEDIS BIBLIOTHECARII

AD REGEM CAROLUM CALVUM

INTER cetera studia quæ tam laudabilis actio quam saluberrima commonitio, quin etiam odorifera volans opinio de virtutum ac morum qualitate tuorum, o Dictator inclyte, mortalium mentes excitat, et ad effodiendam sapientiam hortatur velut thesauros, illud quoque non mediocriter est admiratione stupendum, quod non solum Latinos Patres, sed et Græcos rimari non cessas, et Romana lingua pollentes, Pelasgarum facis rerum non expertes. Tu quippe facis, qui ad faciendum suscitas et hortaris, quia et nos sæpe magnam domum fecisse dicimur, non tamen manibus, sed affatibus. Beatus itaque Areopagita Dionysius, Atheniensis antistes (quem inter cetera constat industria tua, præstantissime Principum, in Romanum sermonem translatum) tantum est, ut ipse patentius nosti, ad intelligendum difficilis, quantum sermone sublimis: imo quanto difficilia sunt intellectu et alta mysteriis, quæ ipse perscrutatus superna revelante gratia didicit, et arcana theologiæ, divina se ducente manu, ingressus, in sanctuarium Dei ablato velamine penetravit. Mirandum igitur est, quia pietas tua nec talia indiscussa reliquit; sed hic licet in terra ambulat, tanquam in cœlis conversans ambit, ita ut veluti quidam (ut ita fateamur) angelus vel cœlestis homo, Sancta sanctorum ingredi contemplatione videaris, et ad abdita et adyta divinæ ineffabilitatis, quantum possibile est mortalibus, acutis spiritualium oculorum visibus accessisse credaris.

Mirandum est quoque, quomodo vir ille barbarus, qui in finibus mundi positus, quanto ab hominibus conversatione, tanto credi potuit alterius linguæ dictione longinquus, talia intellectu capere in aliamque linguam transferre valuerit. Joannem innuo Scotigenam, virum quem auditu comperi per omnia sanctum. Sed hoc operatus est ille artifex Spiritus, qui hunc ardentem pariter et loquentem fecit. Nisi enim ex gratia ipsius igne caritatis flagrasset, nequaquam donum linguis loquendi procul dubio suscepisset. Nam hunc magistra caritas docuit quod ad multorum instructionem et ædificationem patravit. Verum etsi ad mensuram datus est ei Spiritus, ipse tamen paternis doctrinis imbutus, quantum potuit fecit, et prodesse proximis ultra vires tentavit. Siquidem præter illa quæ hunc latuisse probantur, ex his quæ sparsim a quibusdam de prædicti Patris sermonibus et epistolis ante nos interpretata inveniuntur, plurimum utilitati subtraxit, quia tanto studio verbum de verbo elicere procuravit: quod genus interpretationis licet et ipse plurimum sequar, quantum illustres interpretes vitent, tua profecto solers experientia non ignorat. Quod eum non egisse ob aliam causam existimo, nisi quia quum esset humilis spiritu, non præsumpsit verbi proprietatem deserere, ne aliquo modo a sensus veritate decideret. Unde factum est ut tantum virum, qui per se (quoniam intima et ardua quæque utriusque philosophiæ penetralia rimari proposuit) perplexus nostris intellectibus videbatur, intra cujusdam labyrinthi difficilia irretiret, et in antris profundioribus invisibiliorem quodammodo collocaret, et quem interpretaturum susceperat, adhuc redderet interpretandum.

Quapropter ipse merito anxius, cœpi sedulo quærere si forte reperiri potuisset præceptor quisquam vel aliquod scriptum, quo enucleante, tantus Pater nobis liquidius illucesceret; et quia jam per interpretis industriam linguæ nostræ fuerat traditus, nostrisque patulis redderetur perfectius intellectibus. Tum ecce repente paratheses sive scholia in eum, quæ Constantinopoli positus videram, ad manus venere: quibus utcumque interpretatis, mihi aliquantulum magis emicuit. Quæ videlicet in marginibus interpretati codicis ejus, ut in Græco reperi, mox interpretata utcumque, donec a docto melius interpretentur, respondentibus signis interpres ego satis imperitus apposui, vestræque gloriosæ sapientiæ potissimum fore mittenda, non immerito judicavi, ut scilicet quæ fuit alterius interpretationis hortatrix et auxiliatrix, sit etiam nostræ qualiscumque susceptrix et approbatrix. Ipsorum autem scholiorum sive paratheseon quæcumque in calce sui signum vivificæ crucis habent, a B. Maximo confessore et monacho inventa narrantur; cetera vero, S. Joannis Sycopolitani episcopi esse feruntur. Sane ubi a verbis interpretis scholia ipsa dissentire vidi, ut lector quid de apposita dictione interpres senserit, quid scholion insinuet, indifficulter agnoscat, et verba interpretis scholio inserui, et qualiter ea scholii compositor prætulerit, innui.1 Sed et sicubi opportunum fore conspexi, ex me quoque, quoniam esse aliter non potuit, paucissima quædam et quæ facilius ab intelligente agnosci poterunt, interposui.

Præterea notandum est, quod licet tantæ gloriæ tantæque scientiæ sive antiquitatis iste S. Dionysius fuerit, nunquam tamen aliqua opuscula eum edidisse, nisi fallor, quæcumque orthodoxorum scripta traditio prodit, priusquam Romani Pontifices, videlicet Gregorius, Martinus et Agathon, dictorum ejus in conscriptis suis mentionem fecerint, et ea per hæc probabilia judicantes admiserint: Gregorius scilicet, in homilia capituli evangelici de centum ovibus et decem drachmis; Martinus, in synodo sua quam Romæ contra hæreticos celebravit; et Agathon, in epistola quam ad sextam synodum destinavit. Unde ego veram esse Græcorum opinionem conjicio, perhibentium libros ejus a prioribus hæreticis occultatos, donec longo post tempore, ex opusculis ejus solus codex qui nunc habetur, est Romæ repertus, ceterisque nondum inventis, in Græciam absportatus. Edidit enim et alios (ut ipse innuit) libros, quos nec Græcus quisquam, nec adhuc potuit invenire Latinus. Et quidem, Lucas in Actibus Apostolorum, Eusebiusque Pamphili, et Dionysius Corinthi antistes, de eo quædam miranda tradunt;2 quæ vero scripsit, nisi me oblivio fallat, omnino non tradunt. Suadet autem ad hoc ita credendum etiam illud, quod nemo probabilium tractatorum, sicut eis moris est, priorum dicta exponendi, et suis opusculis inserendi, scriptis ipsius utitur, aut horum cujuspiam reminiscitur.

Denique vir magnus et apostolicæ vitæ præceptor Constantinus philosophus, qui Romam sub venerabilis memoriæ Adriano juniori Papa veniens, S. Clementis corpus sedi suæ restituit, quique totum codicem sæpe memorati et memorandi Patris memoriæ commendabat, et quantum utilitatis medulla ejus habebat auditoribus commendabat, solitus erat dicere, quod si sanctos, videlicet priores institutores nostros, qui hæreticos vix et quodammodo cum fuste decollaverunt, Dionysium contigisset habere, cum acuto illos gladio procul dubio trucidassent: innuens profecto hujusmodi dicto, quia quorum os laboriosius et forte tardius obstruxerunt, facilius et acutius, sive velocius (ὁξύ quippe, et acutum significat et velox) obmutescere coegissent. Ad hæc post prælatorum sanctorum Sedis apostolicæ præsulum memoriam, tam septima et octava synodus, quam Latini et Græci doctores, non solum quia venerabilis hic Pater scripserit, innuunt; sed et testimonia ex scripturis ejus frequenter assumunt, ut scilicet sensus suos et dicta, tanti viri reddant auctoritatis pondere gravida, et cunctis mortalibus approbanda pariter et sectanda.

Deus omnipotens gloriam tuam a terrenis ad cœleste regnum transferat quandoque.

FRAGMENTUM EPISTOLÆ JOANNIS SCOTI

SCRIPTÆ AD REGEM CAROLUM CALVUM

CHRISTO duce, qui est lux mentium et illuminat abscondita tenebrarum, libros sancti patris Dionysii Areopagitæ, episcopi Athenarum, quos scripsit ad Timotheum episcopum Ephesiorum, et Epistolas ejusdem, de Græco in Latinum transtulimus:3 opus valde (ut opinamur) anfractuosum, longeque a modernis sensibus remotum, multis invium, paucisque apertum, non solum propter antiquitatem, verum etiam cœlestium altitudinem mysteriorum. Fertur namque præfatus Dionysius fuisse discipulus atque adjutor Pauli apostoli, a quo Atheniensium constitutus est episcopus. Cujus et Lucas commeminit in Actibus Apostolorum, et Dionysius episcopus Corinthi, vir antiquus, beatus quoque Polycarpus in epistola ad Ecclesiam Athenarum, Eusebius item Pamphili in Ecclesiastica historia, necnon et sanctus Papa Gregorius in homilia sua, ubi breviter angelorum ordines exposuit.4 Hunc eumdem quoque, non præfati viri, sed alii moderni temporis, asserunt (quantum Vita ejus a fidelibus viris tradita, testatur) temporibus Papæ Clementis, successoris videlicet Petri apostoli, Romam venisse, et ab eo prædicandi Evangelii gratia, in partes Galliarum directum, et martyrum gloria coronatum fuisse cum beatissimis suis consortibus, Rustico scilicet atque Eleutherio.

Hæc igitur nostra qualiscumque translatio, non quidem prolixæ indiget (ut arbitror) apologiæ, quum omnibus ejus æmulis, quicumque et qualescumque sint, facillima una responsione possumus occurrere: vestræ videlicet Celsitudini neque potuisse neque debuisse non obedire. Si quis autem nimis tardæ aut nimis inusitatæ redarguerit elocutionis, attendat non me tantum, sed et ipsum, nil posse plus accipere quam quod ipse distribuit, qui dividit singulis prout vult.5 Sin vero obscuram minusque apertam prædictæ interpretationis seriem judicaverit, aut si superflua quædam superadjecta esse, aut de integritate Græcæ constructionis quædam deesse arbitratus fuerit: videat me interpretem hujus operis esse, non expositorem, ubi valde pertimesco ne forte culpam infidi interpretis incurram; et recurrat ad codicem Græcum, unde ego interpretatus sum, ubi fortasse inveniet, itane est necne. Hoc tantum mihi idoneum fore arbitratus sum, omissis aliorum conjecturis, unius solius arbitrio succumbere, cui oportet me obtemperare.

Sanctus ergo Dionysius (ut prædiximus) Areopagita, ex vico videlicet Martis denominatus ("Αρης enim a Græcis bellum vocatur), primis juventutis suæ floribus

Academiæ studiis eruditus, deinde divino atque ineffabili miraculo solaris eclipseos quæ facta est confixo Domino nostro Jesu Christo crucis patibulo, commotus (ipse quidem, ut in quadam epistolarum suarum commemorat, dum esset juxta Heliopolim cum Polycarpo episcopo, ceterisque qui tunc aderant divina procurante providentia, mirabilem in modum conspexerat lunam soli subeuntem, ac per hoc solem defecisse), moxque sanctissimum virum Apostolorum discipulum, Hierotheum videlicet episcopum, secutus (cujus in tertio hujus operis libro mentionem facit, eumdemque magistrum suum venerabilem nominat, ceterisque tunc temporis coepiscopis post Apostolos in theologia præferre non dubitat; cum quo multisque aliis Sanctis in unum convenientibus, Christum post resurrectionem corporaliter est contemplatus. Aderantque ibi, ut ipse ait, Jacobus frater Domini, et Petrus vertex Apostolorum) : talibus ac tantis admonitus, divinarumque Scripturarum mysteriis illuminatus, scripsit hos libros, hortante atque postulante S. Timotheo, aliisque quorum nomina in processu hujus operis sæpissime declarat, doctrinamque breviter insinuat.

COMMENTARIA IN LIBRUM

DE CŒLESTI SEU ANGELICA HIERARCHIA

Footnotes

  1. * Scytho-politani ↩

  2. Act. xvii, 34. ↩

  3. 1 Cor. IV, 5. ↩

  4. Act. XVII, 34. ↩

  5. 1 Cor. XX, 11. ↩

Chapter 2 of 142