Præfatio
ACCESSISTIS ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cœlestem, et multorum millium angelorum frequentiam. Hebr. xii, 22.
Mox ut Unigenitus Dei Patris ex mundissima ac sacratissima Virgine incarnari et cum hominibus conversari dignatus est, cœperunt divina atque cœlestia hominibus præelectis abundantius reserari. Ad confutationem quoque non solum Epicureorum philosophorum, qui immateriales substantias esse negabant; sed etiam rudium Judæorum, puta Sadducæorum, qui nec angelum1 nec spiritum esse dicebant, quorumdam item hæreticorum circa naturam ac numerum angelicorum spirituum multipliciter desipientium: natura, ordo, ac multitudo angelorum sanctorum desuper militanti Ecclesiæ clarius solito revelata noscuntur. Nec mirum quod Deus postquam assumpsit humana, et inter homines vivere ac videri incomprehensibili pietate adjecit, divina et cœlestia hominibus exuberantius communicavit, limpidiusque expressit. Hinc ipsius ad ima inclinatio, fuit nostra ad summa provectio. Quumque fidelibus suis spoponderit angelicæ beatitudinis veritatem, imo et æqualitatem, Erunt, inquiens, sicut angeli Dei; perpetuam etiam civilitatem et inseparabilem atque dulcissimam societatem cum illis in cœlo, dicendo, Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum: condecens fuit ut de gloria et excellentia angelorum, de proprietatibus et officiis eorumdem, de actibus operationibusque ipsorum, de benevolentia, beneficiis ac influentiis tam nobilissimarum et beatissimarum creaturarum circa nos miseros ac mortales innumerabilibus et maximis defectuositatibus, cladibus periculisque expositos, plenius nos doceret: quatenus munificentiam, providentiam et misericordiam Dei circa nos cognoscentes, grati eidem pro viribus esse conemur, ad tantorum quoque concivium commansionem æternam pertingere enitamur, ipsorum amore succensi ac beneficiis grati.
Præterea, de his cœpit omnipotens Deus ab exordio sæculorum Patriarchas, Prophetas, ac alios Sanctos instruere: ipsum videlicet protoplastum Adam, Abel, Seth, Enoch, Noe, Sem, Abraham, Isaac, Jacob; deinde præclarius Moysen sanctum ac Aaron, vates et patres veteris Testamenti; postremo excellentius gloriosos Apostolos, et quosdam eorum præclaros discipulos, ipsorumque posteros viros heroicos: inter quos in horum eruditione, revelatione et descriptione, præfulsisse aut certe valde resplenduisse videntur gloriosissimus Paulus apostolus, ac ejus discipulus Dionysius magnus, sanctus itidem Hierotheus, vir valde (ut infra patebit) divinus.234
Itaque omnes isti et eis consimiles, per fidem formatam, per contemplationem perlucidam, per affectum ardentem, per conversationem puram et cœliformem, accesserunt adhuc in carne viventes, ad montem Sion, id est altitudinem speculationis supernæ, et ad civitatem Dei viventis, cœlestem Jerusalem, de qua deprompsit Psalmographus, Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei, sicut lætantium omnium habitatio est in te;5 ad multorum item millium angelorum frequentiam, de quibus in Evangelio fertur, Angeli eorum in cœlis semper vident faciem Patris mei.6 De quorum sicut et ceterorum supernorum spirituum frequentia luminosissima et copiosissima scriptum est in libro Job: Numquid est numerus militum ejus?7 et super quem non surgit lumen ipsius?
Denique, de his, hoc est de angelica natura ac hierarchia, profunde ac inclyte scripsit theologicissimus Dionysius, christianæ Religionis ac fidei ferventissimus æmulator, in libro nunc Deo præstante elucidando.
S. DIONYSII AREOPAGITÆ
MARTYRIS, ATHENARUM EPISCOPI ET GALLIARUM APOSTOLI
DE CŒLESTI SEU ANGELICA
HIERARCHIA
AD TIMOTHEUM EPHESINÆ CIVITATIS EPISCOPUM
INTERPRETE JOANNE SCOTO
Footnotes
Chapter 3 of 142