Articulus 26
ELUCIDATIO HUJUS QUINTI CAPITULI.
QUUM juxta præhabita, nomen angeli annuntiationem designet, et infimo ordini approprietur, recte nunc investigatur, cur universæ illæ intellectuales et incorporales substantiæ communiter angeli nominentur.
Hæc quidem est, quantum ad nos, causa angelicæ in Eloquiis cognominationis: id est, ista quam expressi capitulo præcedenti, est ratio cur aliqui spiritus vocati sunt angeli, « in Eloquiis » Scripturarum, « quantum ad nos », id est respectu officii sui quod circa homines habent; vel, « quantum ad nos », id est, prout nos considerare valemus; aut certe, « quantum ad nos », id est per comparationem eorum ad ecclesiasticam hierarchiam, et prout ad nostram cognitionem deveniunt: quia ex effectibus et operibus eorum circa viatores, specialia eis imponimus nomina. In cœlesti vero patria, absque hujusmodi nominibus cognoscuntur clare in lumine Creatoris, atque per intelligibiles species mentibus Beatorum inditas et impressas. Intelligentiæ nempe sunt plenæ formis, et similitudines universi relucent in ipsis.
Scrutari autem (ut œstimo) oportet, ob quam causam theologi omnes quidem simul cœlestes essentias, id est spiritus intellectuales, empyrei cœli cives et incolas, angelos vocant « simul », id est pariter. Ad manifestationem autem venientes supermundialium ipsarum dispositionum, ordinem angelicum specialiter nominant completive terminantem divinas et cœlestes res. Id est: Theologi « nominant specialiter ordinem », id est chorum, « angelicum », spiritus « venientes », id est divinitus missos, « ad manifestationem dispositionum ipsarum supermundialium », id est ad manifestandum hominibus ordinantias Dei concernentes homines ipsos particulares secundum quod sunt quædam privatæ personæ: ordinem, inquam, « terminantem completive », id est, perfectionaliter finientem, « divinas et cœlestes res », id est choros ac spiritus hierarchiæ cœlestis: quia ordo Angelorum est infimus et ultimus hierarchiæ supernæ, sicque complet totam illam ordinationem et coordinationem supermundani palatii, utpote cœli empyrei, quod factum, mox angelis est repletum. Vel, « terminantem completive », id est, realiter seu proxime exsequentem, « res divinas et cœlestes », et ea quæ desuper ordinata sunt fieri aut revelari, quæ originaliter ex Deo sunt instituta, et superioribus choris prius aut copiosius seu clarius revelata, et deinde per intermedios propalantur et infimis. Hinc asserit Hugo: Præceptum divinum a summo deorsum currens, per superiores ordines ad inferiores defertur, donec tandem ad cognitionem deveniens, opere compleatur. Propter quod ordo ille cœlestis ad quem novissime per superpositas virtutes descendit, ac foris nuntiatur ut compleatur, dicitur illud terminare.
Ante ipsum vero superposite archangelicos ordinant ornatus: hoc est, theologi « ordinant », id est, ordinatos affirmant, « ornatus archangelicos », id est Archangelos spiritualiter decoratos perfectionibus naturæ et gratiæ ac lumine gloriæ, imo et beatifica visione, « superposite », id est ascendendo, « ante ipsum », id est super chorum et ordinem Angelorum; Principesque, id est, ordinem Principatuum constituunt super Archangelos, et Potestates ponunt super ordinem Principatuum, et Virtutes supra Potestates, et quascumque his superfirmatas essentias, Eloquiorum cognoscunt manifestatoriæ traditiones, id est reliquas his superiores substantias, utpote Dominationes, Thronos, Cherubim, ac Seraphim, quas « manifestatoriæ traditiones Eloquiorum », id est doctrinæ Scripturarum declarativæ catholicarum veritatum ad fidem spectantium, « cognoscunt », id est, describunt et nos cognoscere faciunt.1
Dicimus autem quia, id est quod, per omnem sanctam dispositionem, id est in omni ordinatione hierarchica ac supernorum spirituum serie, excellentes quidem ordines, id est chori superiores, habent inferiorum dispositionum illuminationes et virtutes, id est gratias et fulgores, vires, scientias et irradiationes ordinum inferiorum: sicut in omni toto potestativo videmus quod in parte potestativa suprema continentur eminenter perfectiones ac vires omnium partium inferiorum: ut in Papatu sunt potestates patriarcharum, archiepiscoporum, episcoporum et sacerdotum; in potestate quoque regali, potestates ducum, comitum et baronum; sic et in intellectivo rationali continentur sensitivum et vegetativum. Hoc Proclus et auctor libri de Causis sæpius contestantur, quod scilicet intelligentiæ et virtutes et causæ superiores, virtualiter continent atque transcendunt inferiores; et quod potest virtus inferior per plura et minus perfecte, potest virtus superior per pauciora ac magis perfecte. Non autem, id est non econverso, participantes excellentium se sunt ultimi.
Igitur sanctissimos excellentissimarum essentiarum ordines, angelos, id est nuntios, vocant theologi, id est, auctores Scripturæ et sequaces eorum, etiam superiores choros supernorum spirituum eximie sanctos, nominant angelos, id est nuntios; etenim sunt manifestatores et ipsi hierarchicæ illuminationis, id est, quia et illi superiores manifestant, communicant et ostendunt inferioribus mentibus illuminationes et cogitationes sibi divinitus factas.2 Hoc est quod libro secundo asserit Damascenus: Manifestum est quod qui eminent, inferioribus tradunt illuminationem et cognitionem. Ordinem vero extremorum animorum cœlestium non habent rationem Archas, aut Thronos, aut Seraphim nominandi, id est, theologi rationabilem causam non habent quod « ordinem animorum cœlestium extremorum », id est chorum infimorum spirituum supernorum, vocent Principatus, aut Thronos:3 quemadmodum in ecclesiastica hierarchia simplices sacerdotes non vocantur pastores aut præsules, quamvis præsules et pastores vocentur sacerdotes.
Neque enim est in participatione excellentissimarum virtutum, id est, ultimus ille ordo non pertingit ad tam excellentem participationem donorum et perfectionum exsistentium in superioribus choris, quod eorum nominibus sit vocandus. Ideo in libro de Causis habetur: Primorum omnium quædam sunt in quibusdam per modum quo licet ut sit unum eorum in alio. Quod enim in alio est, est in illo secundum modum illius, hoc est secundum mensuram et capacitatem ac proportionem ipsius. Damascenus quoque: Differunt (inquit) ab invicem illuminatione et statione secundum eminentiam ordinis aut naturæ. Sed sicut ipse nostros divinos summos sacerdotes reducit ad cognitos ei Divinitatis fulgores, id est, sicut infimus ille ordo Angelorum purgat, illuminat ac reducit sacerdotes ecclesiasticæ hierarchiæ ad Deum, communicando eis notitiam divinorum et splendores sapientiæ sibi a Deo collatos; sic et ante se essentiarum adhuc sacratissimæ virtutes, id est, ita mentes illæ supernæ, quæ sunt « virtutes sacratissimæ », id est efficaces et vigorosæ substantiæ, quæ sunt « ante se », id est, in dignitate præcedunt infimum chorum Angelorum, quæ virtutes sunt de numero « essentiarum cœlestium », reducunt et ad divinum, id est ad summum ac divinissimum bonum, seu ad pleniorem participationem suæ increatæ scientiæ, quantum ad cognitionem divinorum effectuum, prout ad hierarchicam spectat illustrationem, angelicas hierarchias, id est choros seu ordines hierarchice ordinatos, consummantis dispositionis, id est ultimæ collocationis in hierarchia superna:45 quæ ultima dispositio complet et terminat hierarchiam eamdem, sicut expositum est.
Nisi quidem quis et hic dixerit: id est, id quod dixi, nomina superiorum ordinum non communicari inferioribus choris ob causam jam assignatam, verum est, « nisi quis dixerit » communes esse omnes angelicas illuminationes, ita quod in eodem gradu perfectionis conveniant omnibus choris, secundum omnium cœlestium virtutum in deiforme et ex Deo datum lumen subjectionem, id est secundum illam dependentiam atque subditionem qua universæ virtutes ac mentes supernæ dependent a Deo et ei subduntur per reductionem earum « in » quoddam « lumen »6 a Deo eis præstitum et infusum, quod est « deiforme », id est multum simile lumini increato quod Deus est : quod lumen deiforme posset quis dicere lumen gloriæ; et supereminentem communicationem, id est, nisi quis dixerit eas pares esse in illuminatione secundum « supereminentem communicationem », id est etiam ob hoc quod eamdem beatificam visionem a Deo accipiunt, quæ est una et par ex parte objecti, et significatur per denarium quem singuli operarii in Evangelio accepisse leguntur.7 Istud tamen rationabiliter dici non potest, quia nec lumen gloriæ, nec beatifica visio est in eis secundum æqualem gradum perfectionis, sicut nec omnes æque felices sunt. Propter quod dixit Salvator : In domo Patris mei mansiones multæ sunt, id est diversi gradus præmiorum juxta diversam exigentiam meritorum.8 Hoc etiam improbatur per hoc quod tam diversæ ac distinctæ proprietates, actiones, vires et perfectiones conveniunt distinctis ordinibus. Unde subjungitur :
Sed ut magis a nobis ratio dijudicata sit, id est, ut innotescat legentibus et audientibus, quod præassignatam rationem, cur scilicet nomina superiorum ordinum non conveniant infimo choro, discrete tradidimus, recte dijudicando de ea, considerabimus sacre in Eloquiis expressas sanctas et decoras proprietates uniuscujusque cœlestis dispositionis : id est, sigillatim pensabimus et in sequentibus capitulis describemus « proprietates » cujuslibet « dispositionis », id est bene dispositi ordinis, « cœlestis » : proprietates, inquam, « sanctas et decoras », id est immaculatas, virtuosas ac splendidas, « expressas sacre », id est vere et irreprehensibiliter positas et digestas, « in Eloquiis » Scripturarum absque admixtione erroris et falsitatis.
Footnotes
Chapter 35 of 142