Skip to the text

Capitulum 5

QUARE OMNES CŒLESTES ESSENTIÆ COMMUNITER ANGELI DICUNTUR.

HÆC quidem est, quantum ad nos, causa angelicæ in Eloquiis cognominationis. Scrutari autem (ut æstimo) oportet, ob quam causam theologi omnes quidem simul cœlestes essentias, angelos vocant: ad manifestationem autem venientes supermundialium ipsarum dispositionum, ordinem angelicum specialiter nominant completive terminantem divinas et cœlestes res; ante ipsum vero superposite archangelicos ordinant ornatus, Principesque, et Potestates, et Virtutes, et quascumque his superfirmatas essentias, Eloquiorum cognoscunt manifestatoriæ traditionis. Dicimus autem quia per omnem sanctam dispositionem, excellentes quidem ordines habent inferiorum dispositionum illuminationes et virtutes; non autem participantes excellentium se sunt ultimi. Igitur sanctissimos excellentissimarum essentiarum ordines, angelos vocant theologi: etenim sunt manifestatores et ipsi divinæ illuminationis. Ordinem vero extremum animorum cœlestium non habent rationem Archas, aut Thronos, aut Seraphim nominandi. Neque enim est in participatione excellentissimarum virtutum; sed sicut ipse nostros divinos summos sacerdotes reducit ad cognitos ei Divinitatis fulgores, sic et ante se essentiarum adhuc immundæ virtutes reducunt, et ad divinum sunt consummantis angelicas hierarchias dispositionis. Nisi quidem quis et hoc dixerit, communes esse omnes angelicas nominationes, secundum omnium cœlestium virtutum in deiforme et ex Deo datum lumen subjectionem et supereminentem communicationem. Sed ut magis a nobis ratio dijudicata sit, considerabimus sacre in Eloquiis expressas sanctas et decoras proprietates uniuscujusque cœlestis dispositionis.

Chapter 34 of 142