Articulus 27
INTRODUCTIO ET SOLUTIO QUÆSTIONUM QUARUMDAM CONCERNENTIUM PRÆSENS CAPITULUM.
HIC quæritur primo, an nomina ordinum inferiorum conveniant superioribus choris. Videtur quod sic, quoniam ordines primæ hierarchiæ non solum includunt in se perfectionem et actum infimi chori, sed et sex ordinum sub se contentorum, ut constat ex dictis, et ex natura cujuslibet totius potestativi. Præterea, a supremis illis ordinibus derivatur non solum ad infimum chorum nuntiatio et manifestatio minimorum annuntiandorum privatis personis per Angelos, imo et manifestatio ac denuntiatio maximorum nuntiandorum personis sublimibus per Archangelos, aut dispensandorum circa regna atque provincias per Principatus, secundum quosdam : sicque omnes ordines illi superiores possent vocari Archangeli ac Principatus. — Respondetur, quod speciali ratione contingit ut ordinum omnium personæ ac spiritus angeli appellentur, quoniam infimus chorus non dicit speciale donum nobilitatis aut perfectionis ultra hoc quod est inferioribus nuntiare : a quo dono nomen sortitus est. Medii vero chori habent et dicunt speciale aliquid ultra illud commune, atque ab illo speciale nomen sumpserunt. Per quod patet solutio ad objecta. Non enim sufficit sola illa inclusio, sed exigitur ut infimum nil nobilitatis superaddat a quo denominetur.
Secundo quæritur, an nomina superiorum ordinum inferioribus choris conveniant. Videtur quod sic, quoniam universi spiritus illi superni, Creatoris amore ineffabiliter ardent, et eminenter scientifici sunt, in omnibus quoque illis Deus suavissime requiescit. Rursus, aliqui homines sancti, ob suæ dilectionis fervorem, et ob sapientiæ suæ splendorem, et propter tranquillitatis suæ firmitatem, nuncupati sunt Seraphici, et Cherubici, ac Thronici: ergo angelis sanctis etiam infimis multo plus hoc competit. — Et respondendum, quod spirituum supernorum nomina imponuntur ab aliquo quod ipsis eminentius ac specialius inest et convenit. Quamvis autem universi cives illi superni, absolute loquendo, Creatorem suum toto diligant corde indesinenter et sine interruptione, secundum suum extremum posse, attamen primus ille ordo cum valde præcipuo id agit sancti amoris incendio; sic quoque secundus chorus, qui Cherubim nuncupatur, respectu infimorum valde præclara Deum limpiditate contemplatur: et ita de aliis. Ob hoc nomina illa non competunt inferioribus choris.
Tertio quæritur, an angeli superiores illuminent inferiores de omnibus quæ superiores ipsi cognoscunt. Videtur quod non, quia sic superiores non plus scirent quam inferiores. Præterea, inferioribus non sunt revelanda mysteria superioribus nota ac revelata, nisi quantum ad infimorum statum, mensuram aut officium pertinet, aut alias rationabilis exigit causa: non autem ad infimos taliter pertinet scire quidquid supremis revelatur seu constat. Insuper, Christo ascendente, angeli inferiores a superioribus aliqua interrogabant quæ tunc usque nescierant, quæ tamen superiores tunc et antea noverant, ut infra septimo habetur capitulo. — Ad istud quidam respondent, quod quum proprietas boni sit bonitatem suam diffundere, et quod sibi collatum est aliis communicare, angeli beati, qui non solum in naturalibus, sed in gratuitis quoque ac supernaturalibus bonitatem Creatoris præeminenter participant, nil sibi retinent proprium: ideo quidquid Deo aut alio superiore revelante agnoscunt, inferioribus juxta capacitatem eorum ostendunt ac pandunt excellenter ex maxima caritate, implentes quod princeps hortatur Apostolorum: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.1 Verum, an ista responsio vera et certa sit, malo ambigere, quam temere definire: præsertim quum et cognitio talis in multis spectet ad dona gratiæ gratis datæ, quæ dantur ad utilitatem communem loco et tempore opportuno, prout moderatur ac requirit discretio. Hinc et Raphael angelus loquens Tobiæ: Sacramentum (inquit) regis abscondere bonum est.
PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS
QUUM inter novem ordines angelorum cœlestium, ultimus specialiter dicatur ordo Angelorum, et illi ordini præsint Archangeli, Principatus, Potestates, Virtutes, et ceteri ordines;2 quæritur qua ratione in Scripturis, cujuslibet ordinis personæ indifferenter dicantur angeli. Respondetur, quod omnium ordinum inferiorum illuminationes et virtutes plenius illis habent ordines superiores. Inferiores vero non habent illuminationes et virtutes in ea plenitudine in qua habent superiores. Unde quum nomina ordinum singulorum designent speciales ipsorum gratias, ut dicitur infra, merito superioribus possunt inferiorum nomina attribui, tanquam ipsorum illuminationes a quibus nomina imponuntur, plenius habentibus; sed non econverso. Unde et ipsi Seraphim vocantur angeli, id est nuntii, quia ipsi manifestativi sunt divinæ illuminationis.34 Neque eadem ratio requirit ut ultimi ordinis substantiæ dicantur Principatus, aut Throni, aut Seraphim: quia non æqualiter ut illi participant divinis illuminationibus; sed sicut Angeli infimi ordinis sanctos hierarchas humanæ hierarchiæ sursumagunt ad splendores sapientiæ sibi cognitos, ita ordines superiores ordinem angelicum, qui ultimus est in ordinibus cœlestibus, sursumagunt ad divinam cognitionem. Quamvis dici possit, quod angelica nominatio communis est omnibus cœlestibus animis, quia unum lumen divinum quod per eos manifestatur, omnes communicant, secundum majus et minus. Sed ut horum clarior sit doctrina, consideremus singularum ordinum vel hierarchiarum proprietates juxta testimonia Scripturarum nostrarum.
Footnotes
Chapter 36 of 142