Skip to the text

Capitulum 11

QUARE OMNES CŒLESTES ESSENTIÆ COMMUNITER VIRTUTES CŒLESTES VOCENTUR.

HIS autem definitis, illud dignum intelligere, ob quam causam omnes similiter angelicas essentias, virtutes cœlestes vocare consuevimus. Non enim est dicendum, ut in angelis, quoniam omnium novissima est dispositio ipsa sanctarum Virtutum, et quidem novissimarum sanctam et decoram illuminationem, superpositarum essentiarum dispositiones participant, ultimæ vero, primarum nullo modo : et hujus gratia, cœlestes quidem virtutes, omnes divini intellectus nominantur; Seraphim autem, et Throni, et Dominationes, nullo modo. Participatæ enim extremæ ab excelsissimis sunt universalibus proprietatibus. Ipsi namque Angeli, et ante Angelos Archangeli, et Principatus, et Potestates, post Virtutes ab ipsa Theologia ordinati, communiter sæpe a nobis similiter cum aliis sanctis essentiis, cœlestes virtutes vocantur. — Dicimus autem, quia communiter in omnibus utentes cœlestium nominatione virtutum, non confusionem quamdam uniuscujusque dispositionis proprietatum introducimus. Sed quoniam in tria dividuntur secundum se supermundana ratione omnes divini intellectus, in essentiam, et virtutem, et operationem; quum simul omnes, aut eorum quosdam, inobservate cœlestes essentias aut cœlestes vocamus virtutes, eos periphrasticos, de quibus sermo est, significare nos æstimandum, ex ea quæ per singulos eorum est, essentia vel virtute. Neque enim superpositam proprietatem facile est jam a nobis discretarum sanctarum Virtutum, minoribus omnino annectere essentiis, in conversione inconfusæ angelicorum ornatuum ordinationis. Juxta enim sæpe a nobis rectam redditam rationem, ipsæ quidem superfirmatæ dispositiones abundanter habent et minorum sacras proprietates. Ultimæ vero, majorum superpositas universitates non habent, particulariter in eas primo apparentibus illuminationibus, per primas proportionaliter eis distributis.

Chapter 73 of 142