Articulus 59
DECLARATIO CAPITULI HUJUS UNDECIMI.
OSTENDIT Theologus hic, cur universæ mentes supernæ nuncupentur virtutes cœlestes. His autem definitis, id est, præinductis jam determinatis, illud dignum intelligere, id est, consideratione dignum exsistit, ob quam causam omnes similiter angelicas essentias, id est cunctas personas supernorum spirituum, virtutes cœlestes vocare consuevimus.
Non enim est dicendum, ut in angelis, id est, ad istam quæstionem non est respondendum, sicut supra responsum est cur omnes cœlestes essentiæ angeli appellentur, quoniam omnium novissima est dispositio ipsa sanctarum Virtutum, id est, quod istud sit ideo, quia « dispositio » ista, id est ordo, « sanctarum Virtutum », sit « novissima omnium », id est, ultimum locum tenens inter ordines angelorum.1 Imo quintum locum sortitur, tam ascendendo ab infimo, quam descendendo ab ordine summo : estque directe in medio ordinum angelicorum, quemadmodum sol in medio planetarum ; quamvis Aristoteles putaverit solem supra lunam proxime collocari, eo quod a luna tantummodo eclipsetur. Et quidem novissimarum sanctam et decoram illuminationem, superpositarum essentiarum dispositiones participant, id est, [et quod sic] chori superiores participant illuminationem sanctam et pulchram inferiorum chororum, ut frequenter expositum est. Non tamen participant eam ab inferioribus, sed a superioribus se.
Ultimæ vero, primarum nullo modo, id est, angeli inferiorum infimorumve ordinum nequaquam participant illuminationes et proprietates spirituum ordinum eminentiorum, in ea videlicet plenitudine et excellentia qua in superioribus sunt. Attamen aliqualiter eas participant, quum toties habitum sit, quod inferiores a superioribus illustrentur. Lincolniensis quoque testatur : Habet quilibet intellectus angelicus, id est quilibet infimi ordinis angelus, per gratiam, ut ferveat cum Seraphim, ut luceat cum Cherubim, et spiritualis exsistens, dijudicet cuncta cum Thronis ; item cum Dominationibus dominetur sibi subjectis, et fortis sit cum Virtutibus, et ordinatus cum Potestatibus; deinde cum Principibus principetur aliquibus subditis, nuntiet quoque salutaria quædam minora minoribus cum Angelis, atque majora cum Archangelis. Hinc in homilia plenius scribit Gregorius: Sic in illa summa civitate specialia quædam singulorum sunt, ut tamen sint communia omnibus; et quod in se quisque ex parte habet, hoc in alio ordine totum possidet. Sed idcirco uno eodemque vocabulo omnes non censentur, ut ille ordo vocari privato uniuscujusque rei nomine debeat, qui hanc in munere plenius accepit. Seraphim namque incendium dicimus, et tamen amore Conditoris omnes pariter ardent; Cherubim, plenitudinem scientiæ, et tamen ibi quis aliquid nesciat, ubi omnes fontem scientiæ Deum vident? Throni, agmina illa vocantur quibus Conditor præsidet: sed beatus esse quis potest, nisi Conditor suus ejus menti præsideat? Quæ ergo ex parte habentur ab omnibus, eis privato nomine adscribuntur qui hæc in munere plenius acceperunt.
Et hujus gratia, cœlestes quidem virtutes, omnes divini intellectus nominantur, id est, [non est dicendum quod] ista de causa omnes mentes supernæ nuncupantur virtutes cœlestes; Seraphim autem, et Throni, et Dominationes, nequaquam, id est, nullatenus universi illi intellectus dicuntur Seraphim, et Throni, ac Dominationes, quia nec ad illarum dignitatem eminentiamque pertingunt.2 Cur igitur omnes vocantur virtutes, quum quatuor ordines inferiores ad eminentiam illuminationis ac proprietatis quinti ordinis, qui Virtutes dicuntur, nequaquam perveniant?
Istud paulo post solvit. Participatæ autem extremæ sunt, id est, essentiæ seu mentes infimi chori sunt participatæ, id est quantum ad suam proprietatem et illuminationem inclusæ et comprehensæ, ab excellentissimis universalibus proprietatibus, id est a proprietatibus et viribus mentium eminentiorum, [non econtra];34 quemadmodum in totis potestativis perfectiones ac vires inferiorum in superioribus includuntur, sicut potestas subdiaconi in potestate diaconi, atque amborum potestas in potestate sacerdotali. Sicque potestas superior dicitur universalior, quoniam major ac latior est in continendo ac operando.
Ipsi namque Angeli, et ante Angelos Archangeli, et Principatus, et Potestates, id est quatuor illi chori inferiores, inter quos Archangeli sunt ante Angelos dignitate, non duratione, post Virtutes ab ipsa Theologia ordinati, id est a sacra Scriptura nominati atque dispositi in descendendo a Seraphim post Virtutes, communiter sæpe a nobis similiter cum aliis sanctis essentiis, cœlestes virtutes vocantur, id est, frequenter nominantur « a nobis » in ecclesiastica hierarchia contentis, « virtutes cœlestes, similiter cum aliis sanctis essentiis », id est sicut et aliæ mentes supernæ superiores, videlicet Dominationes, Throni, Cherubim quoque, ac Seraphim.
Consequenter solvit hanc quæstionem. Dicimus autem, quia communiter in omnibus utentes cœlestium nominatione virtutum, non confusionem quamdam uniuscujusque dispositionis proprietatum introducimus: id est, hoc affirmamus, quod utendo « nominatione virtutum cœlestium in omnibus », id est, quod omnium angelicorum chororum personas seu spiritus appellando virtutes, non inducimus nec facimus « confusionem proprietatum uniuscujusque dispositionis », id est cujuscumque chori angelici. Imo quilibet chorus manet distinctus ab alio, quoniam nomen virtutis in istis locutionibus æquivoce sumitur. Hinc sequitur:
Sed quoniam in tria dividuntur secundum se supermundana ratione omnes divini intellectus, id est, unusquisque spiritus cœlestis seu mens angelica ac superna, prout sumitur « secundum se », ut subsistens et particularis persona, « in tria » partitur, id est, tria in se habet seu continet. Dividitur, inquam, in essentiam, et virtutem, et operationem: non sicut in partes essentiales, nec sicut genus in species, neque ut totum potestativum in partes suas; sed juxta similitudinem quamdam, sicut totum integrale in partes quantitativas. Non quod vere atque univoce sint in spiritualibus naturis totum integrale et pars quantitativa, sed metaphorice solum: quoniam sicut in rebus corporalibus totum integrale habet partes quantitativas, quæ ad perfectam ejus subsistentiam requiruntur, attamen sine eis, seu absque quibusdam earum, subsistere potest, non tamen perfecte, ut homo sine aure aut naso vel pede; sic ad perfectam subsistentiam angeli concurrunt, requiruntur et pertinent tria hæc, puta: essentia sua, qua est; potentia, seu (aptius loquendo) virtus, qua in actum egreditur; et operatio, qua fini conjungitur, et agit quod sibi præfixum est, et ad quod agendum est institutum et conditum. Denique in unoquoque angelo est essentia una numero solum: quæ essentia est simplex forma in se subsistens et separata, non tamen imparticipata, nec independens, aut illimitata; quæ essentia est realiter ipsa subsistens persona. Est demum in quolibet angelo duplex virtus, intellectus videlicet, et voluntas; et operatio multiplex, utpote multi actus intelligendi atque volendi, et motio activa, et productiones diversorum effectuum. Nec differunt in angelis realiter intellectus agens et possibilis, intellectusve speculativus et practicus. Sed essentia, et virtus (seu potentia), et operatio, in angelis realiter distinguuntur. Ideo a divina simplicitate ac unitate multum deficit et occumbit angelus.
Quum simul omnes, aut eorum quosdam, inobservate cœlestes essentias aut cœlestes vocamus virtutes, id est, dum unumquemque angelorum seu divinorum intellectuum, seu quempiam eorum, indifferenter appellamus essentiam aut virtutem, sumendo nomen virtutis « inobservate », id est communiter et incontracte, non proprie prout est speciale nomen distincti specialisque ordinis; eos periphrasticos, de quibus sermo est, significare nos æstimandum, id est, sentiendum est nos significare istas intellectuales simplicesque substantias « περιφραστικῶς », id est per quamdam circumlocutionem, ex ea quæ per singulos eorum est, essentia vel virtute, id est sumendo nomen essentiæ ac virtutis communiter, secundum quod unicuique ordini ac personæ mentis angelicæ convenit nomen istud, « essentia », et nomen hoc, « virtus », videlicet, prout in quolibet tali supposito esse dicuntur: attamen, quum quemlibet angelum appellamus virtutem, sumitur virtus, non pro accidentali potentia, sed pro vigorosa natura atque substantia.
Neque enim superpositam proprietatem facile est jam bene a nobis discretarum sanctarum Virtutum, minoribus omnino annectere essentiis: hoc est, nomen Virtutis proprie sumptum pro ordine speciali, idcirco non convenit angelis universis, quoniam non « est facile », imo difficile et inconveniens est, « superpositam », id est excellentem, « proprietatem Virtutum sanctarum », quæ sunt de quinto choro angelico, « bene discretarum », id est recte distinctarum, « a nobis, annectere omnino », id est sociare simpliciter aut adscribere, « essentiis minoribus », id est inferioribus choris ac angelis; in conversione inconfusæ angelicorum ornatuum taxiarchiæ, hoc est in reditione et reductione, « ornatuum angelicorum », id est angelicorum ordinum pulchre dispositorum ac sapientialiter distinctorum, « taxiarchiæ inconfusæ », id est ordinationis divinæ inviolatæ et increatæ, quæ causa est et institutrix distinctionis ac decoris ordinum supernorum, quorum proprietas et distinctio patet et consistit in reductione et reditione seu conversatione omnium illorum ad Creatorem.
Juxta enim sæpe a nobis recte redditam rationem, id est secundum rationabilem causam quam frequenter expressimus et assignavimus, ipsæ quidem superfirmatæ dispositiones, id est ordines superiores, ceteris eminentiores ac diviniores, ac fir miter superlocati, abundanter habent et minorum sacras proprietates, id est, eminenter et copiose in se includunt, comprehendunt et possident, sanctas vires, virtutes et proprietates ordinum inferiorum, quemadmodum in totis et partibus potestativis, imo et speciebus universi, virtus speciesque superior comprehendit in se vim et perfectionem virtutis et speciei inferioris, et aliquid superaddit, modo quoque sublimiori, quam virtus et perfectio illa in specie inferiori consistit. Ultimæ vero, majorum superpositas universitates non habent, id est, inferiores ordines ac naturæ « non habent » neque includunt « universitates », id est universas proprietates, perfectiones et vires, seu universaliores proprietates, « superpositas » eis « majorum », id est ordinum ac naturarum sublimiorum; particulariter in eis apparentibus primo illuminationibus, per primas proportionaliter eis distributis. Hoc est: Inferiores non participant plene et universaliter proprietates superiorum, attamen suo modo aliqualiter eas participant: et hoc dico, « illuminationibus primo », id est primæve ac fontaliter a Deo emanantibus, « distributis », id est collatis, « eis per primas », id est per superiores essentias, « proportionabiliter », id est secundum mensuram et dispositionem earum, « apparentibus », id est resplendentibus, « in eis » illuminationibus « particulariter », id est partim et imperfecte.
Ista pro magna parte etiam a melioribus ac subtilioribus philosophis dicta inveniuntur, quantum ad naturalem scientiam et influxum, dispositionem et ornatum, ordinem et consistentiam ac operationes substantiarum separatarum. Nam et in libro de Causis asseritur: Quod est in intelligentiis superioribus per modum sublimiorem, est in intelligentiis inferioribus per modum decliviorem. Rursus in commentario decimæ propositionis libri ejusdem, habetur: Formæ quæ sunt in intelligentiis secundis inferioribus per modum particularem, sunt in intelligentiis superioribus per modum universalem: quoniam primis intelligentiis inest virtus magna, quia sunt vehementioris unitatis et simplicitatis, quum sint propinquiores primo puro, uno ac simplici. Intelligentiæ vero inferiores, sunt majoris multiplicitatis, propter distantiam suam a primo infinito, quod est virtus virtutum. Unde et denuo in eodem dicitur libro: Primorum omnium quædam sunt in quibusdam per modum quo licet ut sit unum eorum in alio. Hæc demum in declaratione Procli diffusius continentur: Omnium, inquit, quæ secundum processum multiplicantur, prima sunt perfectiora secundis, et secunda his quæ sunt post ea, et ita deinceps; itemque, Omnis processus, per similitudinem secundorum ad prima efficitur; et iterum, Omne producens, similia ad se ipsum ante dissimilia substituit.
Certe beatissimus et illuminatissimus Dionysius egit quod diu post eum S. Hieronymus docuit esse agendum: Istud (ait) facere solemus, quando philosophos legimus, dum libri sapientiæ sæcularis ad nostras deveniunt manus: si quid in eis utile invenimus, ad nostrum dogma convertimus; si quid vero superfluum de amore vano aut cura sæcularium rerum, hæc radimus, his calvitium inducimus, et in unguium morem, ferro acutissimo desecamus. In Deuteronomio quoque Dominus jussit, ut mulieris captivæ, præsertim gentilis, caput radatur, et supercilia omnesque pili et ungues corporis amputentur, sicque in uxorem ducatur. Quid igitur (ait) mirum, si ego sapientiam sæcularem, propter eloquii venustatem pulchritudinemque5 membrorum, Israelitem facere cupio, et quidquid in ea erroris aut falsitatis sive libidinis reperero, rado, abscindo, abjicio, sicque ex ea Domino Sabaoth filios genero? Sic ergo et nos facere congruit, nec immoderate talibus immorari, ne meliora et viciniora saluti negligamus, neque cum Ægypti idolis spiritualiter fornicemur.6
PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS
DEINCEPS quærendum est propter quam causam omnes angelicas substantias cujuscumque ordinis consuevimus vocare cœlestes virtutes. Neque est hic reddere rationem quam supra diximus, omnes cœlestes mentes recte vocari angelos, quum infimus omnium cœlestium ordinum sit ordo Angelorum, et superiores habeant inferiorum virtutes et illuminationes, unde denominantur. Siquidem ordo Virtutum superior est quatuor aliis ordinibus. Unde propter hanc rationem non possunt illi quatuor inferiores communicare nomen Virtutum, quia non eadem plenitudine virtutes et illuminationes earum participant. — Unde prædictæ quæstioni sic respondemus, ad ostendendum quod nulla confusio inducitur proprietatibus aut distinctis nominibus angelicorum ordinum, per hoc quod omnes cœlestes animi communiter vocantur virtutes : quia quælibet mens cœlestis secundum supermundanam cœlestium rationem habet hæc tria, scilicet substantiam, virtutem, et operationem; quando ergo aut omnes mentes cœlestes, aut aliquas earum, indifferenter vocamus cœlestes substantias, aut cœlestes virtutes, illas de quibus tunc loquimur, sic vocamus quasi per expressionem suarum specialium substantiarum aut virtutum, a quibus easdem sic denominamus. Hoc enim sic faciendo, non intendimus subjectis ordinibus attribuere proprietatem Virtutum in ea plenitudine qua ordo Virtutum eam possidet, quod esset convertere retrorsum et confundere gradus ordinum angelicorum. Ut enim sæpe diximus et recte, superiores ordines habent sanctas proprietates subjectorum abundantius quam ipsi subjecti. Inferiores vero non in ea plenitudine habent scientias et virtutes, in qua et superiores; sed particulariter participant secundum singulorum capacitatem, illuminationibus ad illos delatis per superiores.
Footnotes
Chapter 74 of 142