Articulus 58
INTRODUCTIO ET SOLUTIO QUÆSTIONUM QUARUMDAM CONCERNENTIUM PRÆSENS CAPITULUM.
MODO diligentius perscrutandum, quæ sint tres istæ ordinationes et virtutes additæ, quæ in unoquoque animo, tam angelico quam humano, reperiuntur. — Ad quod Commentator respondet, quod sunt esse, posse, et agere, seu natura, potestas, et operatio. Omnis etenim animus habet substantiam secundum quam primo est, et virtutem qua in certo ordine continetur, et operationem qua pie agens fertur in finem. Porro, secundum Scotum, tres istæ virtutes et ordinationes, sunt tres gradus virtutum, quibus ad finem pertingitur. Primus est, oculos interiores ac intellectuales habere; secundus, per eosdem considerare; tertius, clare inspicere. Posset quoque quis dicere, quod sit triplex cognitio, videlicet matutina, et meridiana, ac vespertina, de quibus dictum est super secundum Sententiarum. Vel sunt virtus et ordinatio naturæ, et gratiæ, ac gloriæ; aut certe tres actus hierarchici, qui in diversis intellectibus præinductis sunt secundum multiplicem gradum variamque differentiam perfectionis, secundum quod unus animus est altior alio; vel incrementa profectuum, secundum quæ usque in diem judicii crescere perhibentur in cognitione divinorum mysteriorum ac operum. Secundum Albertum vero, tria hæc sunt, cognitio veritatis, delectatio in eadem, et ad bonum affectio. Denique secundum Lincolniensem, tria hæc sunt: conversio ad superius ipso, ut inde recipiat et dirigatur; conversio ad se ipsum, ut se intelligat; conversio ad inferius, ut ipsum sursumducat. — Verumtamen triplex ordinatio ista ac virtus triformis, aliter assignanda videtur in mente humana, et aliter in mente angelica. In mente nam-
In II Sent. dist. 4, q. 4. que humana sunt tres status, videlicet incipientium, et proficientium, ac perfectorum, gradus quoque virtutum juxta quotidianum profectum. Insuper in mente humana sunt virtutes civiles morales, virtutes quoque purgatoriæ, et virtutes purgati animi.
Consequenter respondendum ad id quod quæsitum est paulo ante, an scilicet unus angelus purget, illuminet, atque perficiat alium ejusdem secum ordinis exsistentem. Et manifeste dicit in isto capitulo S. Dionysius, quod imo, in tantum quod unum de ordine Seraphim protestatur alium ejusdem chori illuminare. Ergo de ceteris eorumdem ordinum angelis hoc videtur non minus dicendum, sed forsitan magis, quum sint majoris potentialitatis et a Deo distantiæ. Quod ergo Sanctus iste dixit jam supra, quod prima hierarchia illuminatur immediate a Deo, et solum ab eo, intelligendum apparet per exclusionem aliarum hierarchiarum et ordinum aliorum, ita quod non illuminatur a sequentibus hierarchiis, nec ab earum ordinibus.
Insuper objici potest contra probationem qua Theologus probat hic quod unus de Seraphim illuminat alium, quia videlicet unus clamavit ad alium: Sanctus, Sanctus, Sanctus. Nam et inferior potest clamare ad superiorem, juxta illud Psalmi: Voce mea ad Dominum clamavi. Et in Zacharia conscriptum est, quod angelus clamavit ad Dominum: Usquequo, Domine, non misereberis urbium Juda? Imo et æqualis clamat æquali, et superior inferiori. Unde in Genesi dicitur: Quum deambularet Dominus in paradiso ad auram post meridiem, clamavit, et dixit,
Ps. III, 5; LXXVI, 2; CXLII, 2. Zach. I, 12.
Gen. III, 8, 9.
Adam, ubi es? Præterea verba illa Isaiæ ab aliquibus exponuntur, quod clamavit alter ad alterum, id est, mutuo concorditerque clamabant. Respondendum, quod sanctus hic doctor, Spiritu Sancto repletus et ab Apostolo ac apostolicis viris instructus, in auctoritatem sumendus est, et auctoritatem Isaiæ rite exponit, ita quod intelligenda est de clamore quo quis informare intendens, clamat ad alium, ut faciat eum attentum. Et quamvis unus angelus non doceat alium de hoc quod Deus est sanctus in se, tamen secundum quod sanctitas ejus in diversis ejus relucet effectibus, potest inferiorem aliquo modo, sicut præhabitum est, illustrare.
Postremo, circa id quod dictum est, in eodem ordine esse primos, medios, et ultimos, dicit Albertus: Istud concedimus, quum in eodem ordine non sint duo ejusdem ordinis. In quibus verbis insinuare videtur, quod angeli singuli a se invicem specifice distinguantur. Sed, ut patuit, de hoc alibi longe aliter sensit et scripsit, puta quod omnes ejusdem sint speciei, ut patet in Scripto secundi. Amplius, circa illud, Impossibile est aliter nobis lucere divinum radium, nisi circumvelatum, etc., videtur sentire quod sine speculatione phantasmatum non possumus intelligere in præsenti:1 de qua re quam diverse alibi sentiat, præsertim in tractatu de Intellectu et intelligibili, constat. In expositione demum hujus capituli scribit, quod diversitas dispositionum in animabus rationalibus, quantum ad dispositionem intellectus, non est ex diversa commixtione contrariorum, sed secundum accessum ad unum primum simpliciter; diversitas vero commixtionis, est signum diversæ dispositionis animæ. Istud quippe videtur contra commune dictum philosophorum, imo et theologorum multorum, et contra id quod Aristoteles ait: Molles carne, aptos mente esse dicimus. Videtur quoque ex hoc, quod rationalium animarum distinctio mutua, esset specifica, præsertim quum intelligentiarum distinctio, quæ secundum Peripateticos specifica est, capiatur secundum majorem et minorem accessum ad primum ac purum actum. Hæc scholastice breviter tango: de quibus super secundum Sententiarum scripsi diffusius. Sed et ipse Albertus de his alibi aliter sensit ac scripsit, præsertim in libro de Homine, et super librum de Anima.
PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS
DIXIMUS supra, quod summa hierarchia cœlestium mentium ab ipsa Divinitate gubernata, eo quod ad ipsam immediate extenditur, occultiori et clariori principalis Deitatis illuminatione purgatur, et illuminatur, et perficitur: occultiori quidem, tanquam magis intima, et magis simplificativa et unificativa; clariori autem, tanquam prius emanante a claritate divina, cœlestibus mentibus prius apparente, et magis universali, et magis ad primum principium effusa. Ab hac vero prima hierarchia sursumagitur ad Deum secunda hierarchia, secundum ipsius possibilitatem; et a secunda, tertia; et a tertia, nostra hierarchia sursumagitur ad Deum, qui est et superprincipale principium et consummatio omnis hierarchiæ: et hoc, secundum eamdem legem quam ordinat divinus principatus in sursumactione angelica, verumtamen, juxta quod Deum decet, et nostræ hierarchiæ est possibile.
Omnes autem cœlestes animi sunt manifestativi superiorum seriatim. Verbi gratia: infimi angeli sunt manifestativi Archangelorum et ordinum superiorum; et Archangeli, Principatuum et ordinum superiorum; et sic supra. Item summi angeli, id est Seraphim, sunt manifestativi ipsius Deitatis, quæ movet eos; et Cherubim sunt manifestativi ordinis Seraphim; et sic deinceps, secundum singulorum ordinum proportionem. Et commode possunt id agere ordines singuli, quia divina plenitudo cuncta harmonice disponens, cuilibet hierarchiæ vel ordini angelorum et hominum abundanter providit et distribuit in scientiis et virtutibus, ut quilibet ordo vel persona hierarchica, sanctam sursumactionem et operationem sibi constitutam possit efficaciter perficere.2 Patet ergo ex prædictis, quod quælibet hierarchia distinguitur in tres ordines, scilicet primum, medium, et infimum. Et præterea quilibet ordinum distinguitur in tres partes, continendo in se primas, et medias, et ultimas virtutes. Quod colligitur ex eo quod dicit Isaias unum Seraph clamasse ad alterum, ostendens plane quod ipse qui clamavit, docuit eum cui clamavit :3 et ita ostendit quod in eodem ordine alii aliis divinam distribuunt cognitionem, scilicet superiores inferioribus.
Addam etiam ex abundanti non inconvenienter, quod unaquæque mens angelica vel humana bene ordinata, habet in sua singulari persona speciales primas, et medias, et ultimas ordinationes et virtutes addictas secundum unamquamque hierarchicam personam, et habet in se sursumactiones hierarchicarum illuminationum, manifeste distinctas, et ordinatas juxta proportionem suarum virium naturalium, sicut ante annos viginti diligenter tractavi in claustro S. Victoris Parisiensis, super principium Isaiæ, Vidi Dominum, etc., juxta novam translationem Hieronymi.4 Per quas sursumactiones unusquisque angelus vel homo hierarchicus participat secundum propriam capacitatem, supercastissimam Dei purgationem, et superplenum ejus lumen, et perfectionem ipsius, quæ prævenit et causat omnem creatam perfectionem.5 Nihil enim est quod sit per se ipsum perfectum, aut quod non indigeat aliena perfectione, nisi solus Deus, qui plenitudo est universalis, et habet universalem plenitudinem propria virtute et natura et auctoritate : quam et habet ante omnia et super omnia.
Footnotes
Chapter 72 of 142