Skip to the text

Capitulum 12

QUARE SECUNDUM HOMINES HIERARCHÆ ANGELI VOCENTUR.

QUÆRITUR autem et hoc intelligibilium Eloquiorum studiose intuentibus :1 Si enim participantia excelsiorum universitatum non sunt ultima, ob quam causam secundum nos summus sacerdos, angelus Domini omnipotentis ab Eloquiis nominatur? Est autem non contraria ratio, ut æstimo, ante definitis. Dicimus enim, quia universali et superposita majorum ornatuum virtute relinquuntur ultimi. Mediam enim et proportionalem participant juxta unam simul cunctorum et conjunctivam societatem. Quale est : Sanctorum Cherubim ordo participat sapientiam et scientiam altiorem; sub ipsis autem essentiarum dispositiones participant quidem et ipsæ sapientiam et scientiam, particularem tamen ad illos, et subjectam. Et quidem omnino in participatione sapientiæ et scientiæ esse, commune est omnibus deiformibus intellectibus. Attente autem, et primo, aut secundo, aut infra, nequaquam commune, sed sicut unicuique ante propria definitur analogia.2 Hæc autem et de omnibus divinis mentibus non fortassis quis errans definiet. Etenim, sicut primi abundantius habent minorum sanctas pulchrasque proprietates, sic habent ultimi eas priorum, non tamen similiter, sed infra. Nihil ergo (ut æstimo) inordinatum, si et secundum nos summum sacerdotem, angelum Theologia vocat, juxta virtutem propriam participantem angelorum prophetica proprietate, et ad manifestativam eorum similitudinem, quantum possibile hominibus, extentum. — Invenies autem quia et deos Theologia vocat, et cœlestes et supernas essentias, et apud nos amicissimos Dei et mirabiles viros.34 Et quidem divinum secretum superessentialiter simul omnibus et remotum et supercollocatum, et nullum ab eorum quæ sunt, simile nominari proprie et omnino valet. Verumtamen quæcumque et intellectualium et rationalium, ad unitatem ejus, et qualiscumque virtus, universaliter convertitur, et ad divinas ipsius illuminationes, quantum possibile, incessabiliter extenditur, secundum virtutem, si justum dicere, divina imitatione et divina univocatione digna facta est.

Footnotes

  1. Malach. u, 7. ↩

  2. Malach. ii, 7. ↩

  3. Exod. VII, 1; XXII, 8, 28. ↩

  4. Ps. LXXXI, 1; ↩

Chapter 75 of 142