Articulus 60
EXPOSITIO CAPITULI HUJUS DUODECIMI.
MOVETUR ac solvitur hic quæstio ex præhabitis sumens originem. Etenim dictum est præcedenti capitulo, idcirco inferiores choros et angelos non vocari nominibus superiorum, quia inferiores non participant proprietates superiorum tam plene ut in superioribus sunt. Unde apparet quod personæ ecclesiasticæ non essent Angeli nuncupandi, potissime quum plus distent ab Angelis, quam Angeli ab Archangelis.
Quæritur autem et hoc intelligibilium. Eloquiorum studiose intuentibus, id est ab his qui studiose intuentur, considerant, student, inquirunt veritatem et intellectum « intelligibilium Eloquiorum », id est Scripturarum : quæ dicuntur Eloquia intelligibilia, id est spiritualia, pura et quasi immaterialia, quoniam docent et hortantur nos sensibilia et terrena transcendere, atque divina et immaterialia totis affectare præcordiis. Sensibilia quippe et intelligibilia in hoc differunt, quod sensibilia sunt grossa atque corporea; intelligibilia vero, abstracta a materia, et ejus appendiciis depurata. Si enim participantia excelsiorum universitatum non sunt ultima, hoc est, « si », pro quia, « ultima », id est ima et inferiora, non participant universitates, id est universas perfectiones, seu universaliter illuminationes, « excelsiorum », id est sublimiorum ordinum, ut in fine præcedentis capituli clarius expositum est, ob quam causam secundum nos summus sacerdos, id est pontifex hominum, angelus Domini omnipotentis ab Eloquiis nominatur? Scriptum est enim in Malachia : Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.
Est autem non contraria ratio, ut æsti-1 mo, ante definitis, id est, objectio ista non derogat prædeterminatis. Dicimus enim, quia universali et superposita majorum ornatuum virtute relinquuntur ultimi, id est, hoc affirmamus quod inferiores deficiunt a « virtute universali et superposita », id est a perfectione et plena ac eminenti proprietate, « ornatuum majorum », id est ordinum superiorum. Atamen aliquid de proprietate participant eorumdem. Unde subjungitur : Mediam enim et proportionalem participant juxta unam simul cunctorum et conjunctivam societatem, id est, omnes superiores inferioresque ordines simul participant quamdam « mediam » convenientiam et virtutem omnibus comproportionatam, commensuratam et competentem, « juxta societatem unam cunctorum et conjunctivam », id est unitivam eorum ad invicem. Quemadmodum etiam multæ species in uno conveniunt genere, cujus natura et proprietas in diversis speciebus determinatur ad diversos gradus perfectionum in ipsis; sic et omnes ordines illi angelici in quibusdam conveniunt, per quæ societatem habent ad invicem, omnesque simul una integra hierarchia angelica nuncupantur. Quod consequenter declarat.
Quale est, id est, id quod dixi, tale quid est, et ita se habet ut dixi, sicut nunc quasi exemplariter declarabo. Sanctorum Cherubim ordo participat sapientiam et scientiam altiorem, id est, mentes supernæ de ordine Cherubim, « sapientiam », id est divinorum notitiam, « et scientiam » rerum creatarum, sortiuntur a Deo, qui eis naturalium rerum scientiam concreavit, juxta illud libri de Causis : Causa prima est creans scientias. Qualem vero seu quantam supernaturalium cognitionem habitualem aut actualem concreaverit seu dederit eis ante eorum confirmationem et glorificationem, quis novit? quamvis de hoc diversi diversimode opinentur. De qua re super secundum Sententiarum, plurimorum æstimationes et scripta collegi. Porro in Verbo æterno cognoscunt etiam multa de creaturis. Similiter per scientiam inditam multa de naturalibus et supernaturalibus rebus agnoscunt. Summa vero eorum sapientia, beatifica visio Dei est. Ex illuminatione quoque ordinum superiorum, multa sciunt inferiores. Participant ergo spiritus illi Cherubici sapientiam et scientiam, imo excellentiam grandem in eis. Unde et Cherubim, id est plenitudo scientiæ, seu pleni scientia, nominantur. Sub ipsis autem essentiarum dispositiones, id est ordines mentium supernarum sub Cherubim bene dispositi, participant quidem et ipsæ sapientiam et scientiam multiplicem, sicut de Cherubim dictum est. Imo sapientiam et scientiam, ut sunt dona Spiritus Sancti, omnes Beati a Deo sortiti sunt. Particularem tamen ad ipsos, et subjectam, id est notitiam non tam generalem ac latam, sed magis contractam, « et subjectam », id est inferiorem scientiæ superiorum.2
Deinde exprimit in quo omnes conveniunt. Et quidem, id est pro certo, omnino in participatione sapientiæ et scientiæ esse, commune est omnibus deiformibus intellectibus, id est, cunctis creatis substantiis intellectualibus Creatori conformibus, est commune, sapientiam et scientiam participare. Quid enim habent quod non acceperunt?3 Attente autem, et primo, aut secundo, aut infra, id est sapientiam et scientiam participare in tali vel tali gradu, puta « attente », id est speciali aviditate et attentione præcipua, « et primo » loco, quod spectat ad Seraphim, « aut » loco « secundo », quod pertinet ad Cherubim, « aut infra », videlicet loco tertio aut quarto, quod est ordinum proportionaliter inferiorum, nequaquam commune, id est, non est commune omnibus, sed sicut unicuique, id est prout cuilibet choro, ante propria definitur analogia : id est, cuilibet ordini convenit sapientiam et scientiam participare, secundum mensuram sibi a Deo præfixam, et prout ab æterno ei prædeterminatum est, convenienti proportione respectu et compa ratione ad alios, ut in omnibus condecens ordo servetur.
Hoc autem et de omnibus divinis mentibus non fortassis quis errans definiet, id est, de universis illis deiformibus intellectibus aliquis « definiet », id est affirmabit, « fortassis hoc », utpote quod inferiores aliquo modo participant proprietates, virtutes et actiones superiorum, « non errans », quia non errat in hoc.4 Etenim, sicut primi abundanter habent minorum pulchras sanctasque proprietates, sic habent ultimi eas priorum, non tamen similiter, sed infra :5 id est, quemadmodum superiores ordines « habent proprietates » præclaras inferiorum cum plenitudine quadam, sic inferiores sortiti sunt proprietates superiorum per imitationem et participationem aliquantam et deficientem : ideo sequitur, « non tamen similiter, sed infra », id est non tam excellenter ut sunt in superioribus choris, « sed infra » gradum eminentiæ tantæ.
Ex quibus concludit : Nihil ergo (ut æstimo) inordinatum, id est, nulla deordinatio est, si et secundum nos summum sacerdotem, angelum Theologia vocat, id est, quod Scriptura pontificem hominum nominat angelum, juxta virtutem propriam participantem angelorum hypoprophetica proprietate, id est ipsum sacerdotem « participantem », id est communicantem, « proprietate hypoprophetica », id est subprænuntiativa, et quasi prophetali ac annuntiativa, « angelorum », ita quod instar angeli desuper purgatur, illustratur, perficitur, et subditos suos purgat, illuminat, perficit, ac ea quæ Dei sunt, ipsis annuntiat, atque futura pericula, præmia et tormenta prænuntiat ipsis, « juxta virtutem propriam », id est, prout sibi possibile est, et juxta potestatem et auctoritatem sibi concessam, et ad manifestativam eorum similitudinem, quantum possibile hominibus, extentam, id est secundum virtutem suam « extentam », id est porrectam et elevatam, « ad similitudinem eorum manifestativam », id est ad imitandum manifestationem angelorum, qui ea quæ Dei sunt, manifestant hominibus :67 quod summus sacerdos pro suis viribus imitando et exercendo, angelis se conformat. Quod rationabiliter dici ac fieri probat jam a majori.
Invenies autem quia et deos Theologia vocat, et cœlestes et supernas essentias, et apud nos amicissimos Dei et mirabiles viros, id est, in Scripturis poteris invenire, quod tam angelicos spiritus, quam homines virtuosos Deo præcaros, Theologia nominet deos.89 Unde in Evangelio ait Salvator, Illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est :10 juxta illud Psalmi, Ego dixi, Dii estis. In Exodo quoque ait Scriptura :11 Diis non detrahes ;12 itemque, Dominus applicabitur ad deos ; et rursus ad Moysen, Ecce constitui te deum Pharaonis. Quos certum est non esse nec dici deos, nisi participatione quadam divinarum proprietatum, et assimilatione aliqua virtutum ac sanctitatis, non autem naturaliter aut essentialiter deitatem veram habendo. Propterea subditur :
Et quidem divinum secretum obscuritate superessentialiter simul omnibus et remotum et supercollocatum : hoc est, esse « divinum » et increatum, « secretum », id est incomprehensibile et ignotum quantum ad quid est, et sua « obscuritate », id est caligine, hoc est superlucidissima et incomprehensibili claritate ac majestate, « et remotum » est « et supercollocatum omnibus simul », id est universa in infinitum transcendens, « superessentialiter », id est extra omne genus et super omnem ordinem rerum ;13 et nullum ab eorum quæ sunt, simile nominari proprie et omnino valet, id est, « nullum eorum quæ sunt » a Deo creata aut facta, « valet nominari simile » Deo « proprie », id est naturaliter et univoce, « et omnino » perfecte et omnifarie, sed solum imitative et analogice ac deficienter. Propter quod scriptum est in Isaia :14 Cui similem fecistis Deum ? aut quam imaginem ponetis ei ?
In Exodo quoque :15 Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui ? Atque in Psalmo :16 Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.
Verumtamen quæcumque et intellectualium et rationalium, ad unitatem ejus, et qualiscumque virtus, universaliter convertitur : hoc est, « quæcumque intellectualium et rationalium » creaturarum, « et » generaliter « virtus » quæcumque angelorum aut hominum, « convertitur universaliter », id est omnibus viribus suis, « ad unitatem ejus », id est ad ipsum qui est simplicissimum unum, quod solum ac summe necessarium est, per contemplationem assiduam fervidumque amorem;17 et ad divinas ipsius illuminationes, quantum possibile, incessabiliter extenditur, id est, disponit se et suspirat ad hoc, quod illuminetur a Deo indesinenter, quantum conditioni creaturæ possibile est; secundum virtutem, si justum dicere, divina imitatione et divina univocatione digna facta est : hoc est, talis creatura per charismata gratiæ Dei « digna » effecta est « secundum virtutem », id est secundum gradum et excellentiam suæ virtuositatis ac bonitatis, « imitatione divina », ut Dei imitatrix vocetur (juxta illud Apostoli, Imitatores Dei estote sicut filii carissimi), « et univocatione divina », id est nominatione vocabuli ejusdem cum Deo, ut scilicet participative deus vocetur.18 Unumquodque enim in illud quodammodo transformatur, quod maxime diligit, et ad quod toto corde afficitur; atque illius nomen sortitur, cujus proprietates et actus potissime sectatur, exercet, continuat. Quumque supergloriosissimi et supersanctissimi Dei vita, sit sui ipsius æterna, superclarissima ac superpura contemplatio, infinita quoque, incessabilis et superardentissima dilectio : constat quod viri heroici, contemplativi, et in sancto amore perfecti, merito dii vocentur, maxime comprehensores, quorum tanta est excellentia super nos, quod qui minor est in regno Dei, major ac perfectior diviniorque consistat, secundum id quod nunc actualiter est, seu secundum præsentem justitiam, perfectissimo viatore, quamvis secundum prædestinationem æternam longe sit aliter.
Denique juxta hunc modum, etiam Plato in Timæo inducit summum Deum loquentem ad causas superiores secundas : O dii deorum ! quorum idem pater et opifex ego. De incomprehensibilitate autem et incomparabili excellentia et incognoscibilitate et incognitione veri Dei, ait Proclus theoremate centesimo vicesimo tertio : Ens primum, propter substantialem suam unitatem, incognoscibile et indicibile est omnibus simul secundis. Neque enim meditabile, neque opinabile, neque intelligibile est ens divinum et primum. Imo penitus est ignotum, quum prorsus causam non habeat. Theoremate demum centesimo tricesimo tertio : Proprietas (inquit) divina distinxit unitates et bonitates deorum. Neque enim omnes deorum exsistentiæ adæquantur uni vero Deo : tantam ille ad multitudinem deorum sortitus est excellentiam. De hoc summo et superpræstantissimo ac supermetuendissimo Deo dixit Porphyrius : Hic est universitatis auctor, quem polus, tellus pontusque contremunt, et ipsa numina perhorrescunt. Postremo, ut in Timæo asserit D Plato : Homini cum Deo est appellationis parilitas, consortiumque naturæ. Verum, quod dictum est, « digna facta est uni-vocatione divina », non est sic accipiendum, quod aliquid de Deo et creaturis dicatur univoce, sed sicut expositum est.
PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS
QUÆRUNT etiam qui sacras Scripturas intelligere desiderant, noster quare hierarcha dicatur angelus Domini exercituum, quum supra dictum sit, quod inferiores non participant illuminationibus supernorum in eadem plenitudine qua et illi. Respondemus, quod non est hoc contrarium supra dictis. Inferiores enim, licet non in eadem plenitudine, tamen idem lumen participant, alii sublimius, alii inferius. Unde ab eodem possunt denominari. Verbi gratia: ordo Cherubim participat sapientia et cognitione Dei sublimius quam inferiores ordines; ordines autem inferiores omnes participant sapientia et cognitione, ita quod inferiores semper participant particulariter respectu superiorum. Commune est enim omnibus mentibus deiformibus, participare simpliciter sapientia et cognitione; sed participare in gradu primi ordinis, vel in gradu secundi, aut cujuslibet inferioris, non est omnibus commune, sed singuli participant secundum gradus proprios. Quod autem de ordinibus angelicis diximus, de omnibus divinis mentibus recte sentitur. Sicut enim superiores mentes habent virtutes et scientias inferiorum abundantius inferioribus, sic inferiores participant virtutibus et scientiis superiorum, non æqualiter illis, sed inferius. Non ergo inconvenienter hierarcha noster, in sacra Scriptura vocatur angelus: et ipse secundum suam virtutem participat annuntiativa virtute, scilicet proprietate angelorum, et ad imitationem manifestationis angelicæ, docet homines divina et cœlestia. — Etiam invenitur in sacris Scripturis, quod sacra Scriptura tam cœlestes virtutes, quam præcipuæ sanctitatis et excellentiæ viros et Deo carissimos, vocat deos:1920 quamvis divina substantia secundum se ab omnibus et omnium communione supersubstantialiter separetur et elevetur, et omnino nihil exsistentium aliquo modo sit ei comparabile. Verumtamen omnes cœlestes mentes et homines, qui ad unius unitionem secundum uniuscujusque virtutem omnino convertuntur, et secundum ipsorum possibilitatem ad divinas ipsius illuminationes incomprehensibiliter extenduntur: omnes, inquam, juxta singulorum capacitatem, si licet dicere, digni habentur et Dei imitatione, et divina æquivocatione.
Footnotes
-
Malach. II, 7. ↩
-
* illos ↩
-
1 Cor. IV. 7. ↩
-
* Hæc ↩
-
*abundantius ↩
-
* extentum ↩
-
* propheticæ ↩
-
Ps. LXXXI, 6. ↩
-
Joann. x, 35. ↩
-
Exod. XXII, 28. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Exod. VII, 1. ↩
-
*alias om. obscuritate ↩
-
Is. XI, 18. ↩
-
Exod. xv, 11. ↩
-
Ps. lxxxv, 8. ↩
-
Luc. x, 42. ↩
-
Ephes. v, 1. ↩
-
Exod. VII, 1; XXII, 8, 28. ↩
-
Ps. LXXXI, 1; ↩
Chapter 76 of 142