Capitulum 13
QUARE A SERAPHIM DICATUR PURGATUS FUISSE PROPHETA ISAIAS.
AGE, et hoc secundum virtutem inspiciamus, ut quid a theologis Seraphim missus fuisse dicitur.1 Etenim responderit quisquam, quia non suppositorum quisquam angelorum, sed unus quidam e maximis essentiis in numeris purgat sacerdotem. Quidam ergo aiunt, quia juxta jam ante redditam cunctorum intellectuum societatis definitionem, non unam circa Deum primarum mentium nominat eloquium in theologi purgationem venisse, quemdam vero nobis præstantium angelorum sanctificantem Prophetæ purgationem, Seraphim æquivocatione vocatum fuisse, propter igneam et cœlestem dictorum ablationem peccatorum, et purgati in divinam obedientiam resuscitationem. Et eloquium, unum ex Seraphim simpliciter dixisse aiunt, non circa Deum collocatorum, sed nobis præstantium purgativarum virtutum.
Alter autem non nimis inconvenientem quamdam mihi præstitit apologiam super hujusmodi statu. Ait enim, quia propriam sacrificativam purgationem, magnus ille qui tunc erat visionem formans angelus in docendum divina theologum, in Deum, et post Deum in præoperatricem hierarchiam, reposuit. Et numquid ergo hæc ratio verax est? Ait enim qui hoc dixit, quomodo divina virtus in omnia veniens implet, et per omnia immensuraliter pervenit, et omnibus iterum est invisibilis, non solum quasi ab omnibus superessentialiter remota, sed et quasi occulte in omnia permittens providas suas operationes. Sed tamen et omnibus intellectualibus proportionaliter superlucet, et propriam illuminationem ingerens pretiosissimis essentiis, per eas quasi primas, in submunitas se bene ornate distribuit secundum uniuscujusque dispositionis contemplationem commensurativam.
Quam ut apertius dicam, et per propria exempla, etsi deficientia Deo ab omnibus remoto, verumtamen nobis manifestiora : Solaris radii distributiones in primam materiam bene distributæ, implent omnium lucidiorem, et per eam manifestius proprios declarant splendores. Accedens vero crassioribus materiis, obscuriorem habet distributivam superapparitionem, ex illuminandarum materiarum ad illuminationis distributivum habitum importunitate; et paulo post ex hoc ad perfecte vere indistributum coarctatur. Iterum, ignis caliditas magis se ipsam distribuit in capaciora, et ad similitudinem suam bene convenientia et facilia; ad vero reformationibus contrarias essentias, ipsa nullum aut absconsum primitivæ operationis vestigium manifestat. Et hoc eo amplius, quia his quæ non sunt cognata, per optima sibi habentia admittitur primum : utpote ignita faciens ab igneis facile mobilia, et per hæc, aut aquam, aut alterum quid non facile ignescentium, proportionaliter caleficans.
Juxta hanc igitur naturalis ordinationis rationem, supernaturalis ipsa omnis boni ornatus visibilis et invisibilis ordinatio, congruæ dilucidationis claritatem primo apparentem, ut in copiosissimis effusionibus, excellentissimis manifestat essentiis, et per eas quæ post sunt essentiæ divinum participant radium. Hæ enim primo cognoscentes Deum, et divinam supereminenter desiderantes virtutem, et præoperatrices fieri, quantum possibile est, Deo simili virtute et actione dignæ effectæ sunt : et post se essentias ipsæ ad similem virtutem, ut virtus, deiformiter extendunt, copiose ipsis tradentes ex superveniente in eas claritate; et illæ iterum subjectis; et per singulas, prima ei quæ est post ipsam, tradit. Ipsa aqua nonne et in omnes proportionaliter pervenit? Est ergo simul cunctis illuminatis principium illuminandi Deus quidem natura, et vere, et proprie, ut luminis essentia, et ipsius esse et videre causalis. Tum deiformiter et Deo similiter permanens superpositum, post se unicuique, divina lumina per se in illud transvehendo. Ergo excellentissimam cœlestium animorum dispositionem, simul omnium reliquarum essentiæ, secundum quod consequens est, post Deum principium mirantur omnis sacræ et divinæ scientiæ, et divinæ imitationis, tanquam per illas in omnes et nos divina illuminatione distributa. Propter quod et omnem sacram et Deo similem operationem, in Deum quidem quasi causalem referunt; deinde in primos deiformes intellectus, tanquam primos operatores divinorum et magistros. — Non ergo prima sanctorum angelorum dispositio magis simul omnibus habet igneam proprietatem, et effusam divinæ sapientiæ traditionem, et mysticam excelsissimæ divinarum illuminationum scientiæ, et sessivam proprietatem gestantem, divinam susceptionem significantem? Ipsæ vero suppositarum dispositiones essentiarum, igneam, sapientem, scientem, Dei susceptoriam virtutem participant quidem infra, et ad primas adspicientes, et per eas, ut imitatione divina præoperative digne factas, in deiformitatis possibile reductæ. Dictas ergo sanctas proprietates, quarum participatio per primas post ipsas subsistentes fiunt, ipsis illis post Deum tanquam hierarchiis reponunt.
Ait ergo hæc dicens, visionem ab illo susceptam fuisse theologo per unum imperantium nobis sanctorum et beatorum angelorum, et ante illuminativam ipsius manuductionem, in illam sanctam contemplationem reposuisse. Et supersedere videt excelsissimas essentias, quantum in symbolis dicendum, post Deum, et cum Deo, et circa Deum collocatas, et omnibus etiam ipsis superarcane sublimiorem superprincipalem summitatem, in medio superfirmatarum virtutum supercollocatam. Didicit ergo visionibus ipse theologus, quia juxta omnem superessentialem supereminentiam, incomparabiliter supercollocatum est divinum simul omni visibili et invisibili virtuti; atqui, quia omnibus est remotum, ut universale, neque primis eorum quæ sunt essentiis simile; adhuc, et omnium ipsum principium et causam substantificam esse, et eorum quæ sunt, secreta singularitate immutabile fundamentum, ex quo et esse, et bene esse, etiam ipsis summe munitis est virtutibus.
Deinde easdem sanctissimorum Seraphim edoctus est deiformes virtutes: sacra quidem ipsorum cognominatione, quod est ignitum (de quo paulo post nos dicemus, quantum nobis possibile subintroducere in deiforme ignitæ virtutis), anagogas.2 Alarum vero expansa sacra formatione, in divinum, in primis, in mediis, in ultimis intellectibus, absolutam et altissimam extensionem.3 Sed et eorum multificum et multiforme videns intellectualis theologus, et alis distingui eam subtus pedes, et eam subtus faciem visionem, et eum in mediis alis supermotum, ad invisibilem eorum quæ visa sunt, reductus est scientiam, manifestata ei altissimorum intellectuum multivia et multivida virtute, et eorum sacra formidine quam habent supermundane in altiorum et inferiorum superbam et audacem et impossibilem scrutationem; et in commensuratione Deum imitantium actionum incessabile et altivolum semper motionis. Sed et illam divinam et multum pretiosam hymnodiam eruditus est, formante visionem angelo secundum virtutem ipsi theologo, et tradente propriam sacram scientiam.
Docuit ergo eum et hoc, quia purgatio est quantumcumque purgatis, ipsa divinæ claritatis incognitæ, quantum possibile, participatio. Hæc autem ex ipsius
Divinitatis remotis causis, quum omnes sacros intellectus superessentiali occultatione perficit, altissimis circa se virtutibus manifestior quoquomodo est, et magis semetipsam manifestat et distribuit. Deinde secundis, aut novissimis, aut nostris intellectualibus virtutibus, quantum ab ipsa unaquæque secundum deiforme exsistit, sic manifestam suam illuminationem conducit ad propriæ occultationis laudandum ignotum. Lucet autem per singula secundis per prima. Et si oportet breviter dicere, primo ex occulto ad manifestum ducitur per primas virtutes. Hoc ergo theologus didicit ex lucem ducente eum angelo, hoc est, purgationem et omnes divinas operationes per primas essentias relucentes, in omnes reliquas distribui, secundum uniuscujusque ad deificas participationes analogiam. Propter quod et ignite purgativam proprietatem, ipsis Seraphim consequenter post Deum reposuit.
Nihil ergo inordinatum, si purgare dicitur theologum Seraphim. Sic enim purgat Deus omnes, quorum totius purgationis est causa. Magis autem (proximo enim utemur exemplo) sicut secundum nos summus sacerdos per suos ministros aut sacerdotes purgans aut illuminans, ipse dicitur purgare et illuminare, per ipsum purgatis ordinibus, per se in ipsum reponentibus proprias sacras operationes; sic et propriam purgativam scientiam et virtutem, ipse purgationem theologi perficiens angelus, in Deum quidem, veluti causalem, deinde in ipsum Seraphim, tanquam primo agentem summum sacerdotem, reponit. Veluti fortassis quis dixerit, cum angelica reverentia purgatum edocens: Quia in te ante me perficiendæ purgationis principium quidem est excelsum, et essentia, et creator, et causalis, primasque essentias ad esse adducens, et circa se collocatione continens, et observans inconversibiles et casu carentes, et se ipsum movens in primas propriarum providarum operationum participationes. Hoc enim hic me docens, ait ipsius Seraphim manifestare jussionem. Summus autem sacerdos, et post Deum dux, ipse præstantium essentiarum ornatus, a quo ego purgare deiformiter eruditus sum, ipse igitur est per me te purgans, per quem proprias providas actiones ex occulto et in nos produxit ipsa totius causa et opifex purgationis.
Hæc ille quidem docuit me, tibi autem ego trado. Tuæ autem concesserim intellectuali et discretivæ scientiæ, aut alteram partem dictarum causarum absolvi a dubitatione, et eamdem honorare; aut alteram, tanquam consequens, et rationabile, et æque verum habentem; aut a te ipso quod vere vero vicinius invenire, aut ab altero discere (Deo videlicet dante, et prius recipientibus angelis), et angelorum amicis nobis revelare per ejus magis amabilem contemplationem.
Footnotes
Chapter 77 of 142