Articulus 71
EXPLANATIO HUJUS CAPITULI QUARTIDECIMI.
PRÆCEDENTI capitulo exposuit auctor auctoritatem quamdam Isaiæ. Hic exponit auctoritatem quamdam Danielis prophetæ.
Et hoc autem dignum, ut æstimo, intellectuali cognitione, id est, consideratione mentali ac diligenti condignum est quod subditur, quia Eloquiorum de angelis traditio, id est doctrina Scripturarum de numero angelorum, millies millia esse ait, et decem millia decies millies.1 Sic enim scriptum est a Daniele : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei.2 In quibus verbis ponitur numerus determinatus pro numero indeterminato. Etenim incomparabiliter plures sunt, quam numerus exprimit iste, præsertim quum unusquisque homo hic vivens specialem habeat angelum sanctum custodem de infimo ordine exsistentem. Nec dubium quin jam actu multo plures sint homines in hoc mundo, quam numerus ille contineat. Ideo in libro Job asseritur : Numquid est numerus militum ejus? Hinc quoque subjungitur : secundum nos sublimissimos numerorum in se ipsam revolvens et multiplicans, id est, has species numerorum simplices et maximas, atque perfectissimas apud nos, « in se ipsam » repetens atque multiplicans. Nempe, si majores apud nos hujusmodi numeri exstitissent, illos forsitan expressisset. Et per hos aperte significans innumerabiles cœlestium essentiarum ordinationes, id est innumerabiles esse congregationes ac acies, coadunationes, turmas, militias supernorum spirituum. Quocirca notandum, quod non dicit innumerabiles esse personas, sed, ordinationes essentiarum cœlestium : quo constat superinnumerabiles esse angelorum sanctorum personas. Unde apertissime subditur :
Multæ enim sunt beatæ militiæ supermundialium intellectuum, id est, quamplures sunt exercitus mentium supernarum, infirmam et coarctatam superantes materialium secundum nos numerorum commensurationem. Hoc mirandum et extollendum, glorificandum ac divulgandum est, magis quam exponendum. Miremur ergo pro posse, et totis præcordiis extollamus, prædicemus, ac undique divulgemus infinitam omnipotentiam, immensam sapientiam, incomprehensibilem magnificentiam, munificentiam, superexcellentiam, omnemque felicitatem et gloriam superbenedictissimi Creatoris, qui aulam supermundani sui palatii tot innumerabilibus nobilissimorum militum, imo et principum, regum, dominorum agminibus, gloriosis ordinibus, splendidissimis jucundissimisque phalangis, ab exordio sæculorum implevit, distinxit ac decoravit : ita quod multitudo illa vehementer excedit « commensurationem », mensuram, pluralitatem « materialium numerorum » ac rerum apud nos exsistentium, « infirmam », id est respectu separatarum illarum substantiarum tam imbecillem, quod unus de inferioribus ac ministrantibus angelis percussit et occidit celerrime, quasi in ictu oculi, sine labore, in castris Assyriorum, centum octoginta quinque millia armatorum ;3 multoque plura unus angelorum interfecit in domibus Ægyptiorum, quando non erat domus in tota Ægypto, in qua non jacuit mortuus ;4 « et coarctatam », id est angustam et parvam comparatione numerositatis illorum immaterialium, et materialiter incoarctabilium suppositorum, quorum infimum excedit omnem mundi hujus decorem et gloriam.
Denique, ut Haymo refert, et quidam sancti patres supernaturaliter conspexerunt, aer iste caliginosus dæmonibus est tam plenus, ut atomis qui in radiis solis cernuntur et volitant, præ multitudine comparentur : non obstante quod tam multi dæmonum sunt cum suo principe in inferno, et in aliis locis diversis, ac apud nos, præsertim quum unusquisque hominum angelum malum habeat exercitatorem. Certumque est, quod innumerabiliter plures angeli perstiterunt in cœlo, quam corruerunt : siquidem unus chorus dicitur cecidisse, id est tot de omnibus choris simul, quot ad unum pertinent chorum, vel circiter.
Et a sola gnostica definitæ, secundum ipsam supermundana et cœlesti intelligentia et scientia : id est, essentiæ illæ angelicæ, nobis quantum ad numerum incognitæ et innumerabiles, « definitæ », id est, terminatæ et certitudinaliter numeratæ ac notæ sunt, « a sola gnostica », id est cognitione, « secundum ipsam supermundana » et divina, juxta naturam ita scientis, « et cœlesti intelligentia », id est simplici intuitione, non discursu nec computo humano, « et scientia », id est certa et infallibili notitia, non labili et deceptibili, qualis est notitia rerum numeratarum in sæculo isto, quoniam subjacent variationi et corruptioni. Hoc totum exponit Hugo de increata Dei cognitione, ita quod soli Deo notus sit numerus angelorum, et puritas, sapientia atque scientia eorumdem. Lincolniensis vero, et Scotus, et alii quidam, et item Albertus, exponunt de notitia angelorum, ita quod quilibet eorum scit quot sint omnes simul. Nam subditur : ditissime, id est liberalissime, ipsis infusa sanitate divinæ multæ scientiæ, id est felicitate divinæ et multiformis notitiæ, quæ est sapientifica, id est sapienter institutiva, omnium simul quæ sunt, quæ ordinate produxit;5 vel, « sapientifica », id est sapientiæ collativa, et factiva omnium quæ sunt sapientiæ susceptiva. Quæ sapientia est notitia superessentialiter subsistentis principii, et causæ substantificæ, et continentis virtutis, et ambientis consummationis, id est Dei Creatoris: qui est principium productivum subsistens super omne ens creatum, et modo in infinitum eminentiori quam quodcumque causatum; et causa substantifica, id est substantiæ effectiva; et virtus continens ac conservans producta; et consummatio ambiens, id est finis et perfectio omnia circumscribens et intra se continens.
Ecce ex his accendamur superboni et superbeatissimi Dei amore; concupiscat et inardescat mens nostra desiderio videndi eum clare et immediate in se ipso, et exsistendi ac habitandi secum in domo sua, domo non manufacta, non corruptibili et terrena, sed cœlesti ac perpetua, in paradiso superno, in cœlo empyreo, quod est omnium visibilium et invisibilium contentivum, specialiter tamen domus beatifice contemplantium Deum, quia melior est dies una in illa super millia.6 O quam beati qui commorantur in illa!7 quorum unum et incessabile ac jucundissimum opus est, insistere ac vacare hymnis et laudibus Creatoris. Beatificus vero et excellentissimus actus est, clara et facialis visio fruitiva veritatis æternæ, ac bonitatis immensæ superpræstantissimæ Trinitatis, et universæ suæ emanationis et communicationis ad intra, ac mutuæ intuitionis, fruitionis ac complacentiæ superdelectabilissimæ ac superdulcissimæ. Ab horum participatione bonorum, ab inflammatione divini amoris, a contemplatione sincera, nulla impediat nos cordis duritia, nulla pertinacia animi, nullus amor carnalis, nulla inordinata affectio, nulla mentis elatio, nec ulla impuritas mentis, nulla negligentia aut remissio animi: imo indesinenter coram Altissimo simus timorati, solliciti, custoditi.
Footnotes
Chapter 89 of 142