Skip to the text

Articulus 72

APPENDIX DE INCOMPREHENSIBILI MULTITUDINE ANGELORUM.

NUNC plenius disserendum de inæstimabili multitudine angelorum. Et videtur quod non sint multi, quia secundum Philosophum, tot sunt substantiæ separatæ, quot motus cœlestes. Secundum Avicennam vero, tot sunt quot orbes cœlestes, una cum sphæra activorum et passivorum, cui dixit præesse intelligentiam ultimam. In quam opinionem Peripatetici communiter videntur concurrere, etiam auctor libri de Causis. Amplius, cernimus quod quanto aliqua sunt perfectiora et sublimiora, tanto sunt pauciora: quod etiam in operibus gratiæ ita est. Etenim perfectio quo major et sanctior, eo et rarior. Similiter in prælaturis et principatibus Ecclesiæ, quanto potestas et jurisdictio altior, eo in paucioribus invenitur. Unde unus solus est Pontifex summus, et unus tantummodo Imperator. Plures quoque sunt episcopi quam archiepiscopi, et plures archiepiscopi quam patriarchæ. Angeli autem supremum locum tenent in Scripturis: ergo paucissimi esse videntur. In oppositum est auctoritas S. Dionysii, imo Scripturæ canonicæ, sicut jam patuit.

Ad hoc Thomas in prima parte respondet: De numero substantiarum separatarum philosophi diversimode sunt locuti. Plato enim dixit species sensibilium rerum, quas appellavit ideas, esse per se subsistentes. Sicque essent tot substantiæ separatæ, quot species sensibilium ac naturalium rerum. Hanc autem opinionem satis improbavit Philosophus, ponens tot separatas substantias quot sunt motus cœlestes : quod non concordat Scripturis. Rabbi Moyses ergo volens concordare utrumque, dixit quod angeli, in quantum vocantur immateriales substantiæ, numerantur juxta numerum motuum mobilium-ve cœlestium ; sed prout angeli nuncupantur, dicuntur homines sancti, et item virtutes seu vires naturalium rerum, quæ omnipotentiam Dei repræsentant ac nuntiant. Verum istud videtur a consuetudine Scripturæ alienum, quod naturalium rerum virtutes, angeli appellentur. Idcirco dicendum, quod immateriales substantiæ seu angeli, sunt in maximo numero, omnem materialem multitudinem quasi incomparabiliter excedente, quemadmodum quartodecimo Cœlestis hierarchiæ capitulo Dionysius loquitur. Finis enim creationis rerum est, ut in eis majestas et bonitas atque perfectio Creatoris reluceant : ideo rationabile est ea amplius multiplicari, in quibus proprietates illæ divinæ clarius resultant atque refulgent, ut sunt substantiæ separatæ seu angeli. Insuper, sicut in rebus corporeis pensatur excessus secundum magnitudinem, ita in incorporeis secundum multitudinem. Videmus autem quod corpora cœlestia et incorruptibilia, quantum ad magnitudinem quasi incomparabiliter excedunt corpora inferiora. Conformiter angeli quasi improportionabiliter videntur excedere multitudinem sensibilium rerum. — His concordat Albertus.

Insuper S. Brigitta in revelationibus suis testatur, quod tot sunt angeli sancti, quod quamvis homines universi qui unquam fuerunt, sunt et erunt, pariter essent, adhuc unicuique homini possent decem angeli deputari. — Præterea, quo major est princeps seu rex, eo condecet eum plures habere ministros, pugnatores ac milites. Unde in Proverbiis Salomon loquitur : In multitudine ministrorum, gloria regis; in paucitate plebis, ignominia principis. Quum ergo Deus sit prorsus infinitæ et incomparabilis majestatis, palam quod deceat eum habere tam innumerabiles cœlestis exercitus milites angelos sanctos et gloriosos: de quibus in Apocalypsi asseritur, quod numerus eorum erat millia millium.1

Sed inter hæc dubium oritur, quia si ista intelligantur de multitudine numerali seu individuali materialium rerum, erunt multo plures angeli quam arenæ in terra, et quam pluviæ guttæ et gramina terræ, etc., quod non videtur credibile; si autem de multitudine materialium rerum specifica, non videretur quid magnum. Quocirca scribit Lincolniensis, quod intentio auctoris non est hic loqui de comparatione numerositatis individuorum per successionem generationis et corruptionis, quia sic adhuc staret objectio de numerali multitudine omnium materialium quæ simul eodem sunt tempore. Istud (ut reor) consultius Deo committitur, quam inconsulte definiatur. C

Postremo intuendum, quam indicibiliter gaudiosum sit et erit, in summo cœlo cum tam innumerabilibus millibus tam nobilissimorum ac pulcherrimorum spirituum, imo et animarum beatarum, gloriæ Conditoris adsistere, et tantæ societatis esse consortem, atque de unoquoque eorum gaudium speciale habere. Quemadmodum enim unusquisque eorum quemlibet alium clare et distincte cognoscit, vehementerque diligit, ita de unoquoque illorum gaudium habebit speciale ac grande, congratulando et complacendo sibi ac aliis: quæ tamen gaudia universa præmii accidentalis, ita habebunt se ad gaudium præmii essentialis claræ et fruitivæ visionis vultus divini, sicut una gutta aquæ ad totum Oceanum. Non ergo negligamus nos ipsos, nec tantam beatitudinem amittamus, sed sobrie, juste et pie vivamus indesinenter.2

PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS

CONGRUIT etiam angelico principatui quod legitur in Daniele : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei. Ubi maximus simplex numerus, id est millenarius, in se revolvitur et multiplicatur. Per quod manifeste signatur, quod cœlestes substantiæ nobis sunt innumerabiles. Multæ siquidem sunt beatæ mentes cœlestes, et infirmam et constrictam mensuram nostrorum materialium numerorum excedunt; et a solo cœlesti intellectu et scientia cognitive definiuntur, sibi datis a divina sanctificatione infinitæ cognitionis, quæ est supersubstantiale principium, et substantifica causa, et virtus contentiva et terminatio comprehensiva omnium simul exsistentium.

Footnotes

  1. Apoc. v, 11. ↩

  2. Tit. II, 12. ↩

Chapter 90 of 142