Skip to the text

Capitulum 14

QUID SIGNIFICET TRADITUS ANGELICUS NUMERUS.

Et hoc autem dignum, ut æstimo, intellectuali cognitione, quia Eloquiorum de angelis traditio millies millia esse ait, et decem millia decies millies, secundum nos sublimissimos numerorum in se ipsam revolvens et multiplicans, et per hos aperte signans innumerabiles cœlestium essentiarum ordinationes. Multæ enim sunt beatæ militiæ supermundialium intellectuum, infirmam et coarctatam superantes materialium secundum nos numerorum commensurationem, et a sola gnostica definitæ, secundum ipsam supermundana et cœlesti intelligentia et scientia ditissime eis donatam sanitatem divinæ multæ scientiæ, sapientifica omnium simul quæ sunt, superessentialiter subsistentis principii, et causæ substantificæ, et continentis virtutis, et ambientis consummationis.

Chapter 88 of 142