Capitulum 1
QUOD OMNIS DIVINA ILLUMINATIO SECUNDUM BONITATEM VARIE AD PROVISA PROCEDENS, MANET SIMPLA; ET NON HOC SOLUM, SED ET UNUM FACIT ILLUMINATA.
COMPRESBYTERO Timotheo, Dionysius presbyter salutem. — Omne datum bonum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.1 Sed et cunctus a Patre moto luminis apparitionis processus ad nos bonitatis dono veniens, rursus sicut unum faciens virtus suscitative nos adimplet, et convertit ad congregantis Patris unitatem et deificam simplicitatem. Etenim ex ipso omnia, et ad ipsum, sicut sanctus dixit sermo.
Igitur Jesum invocantes, qui est paternum lumen, quod est, quod verum est, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, per quem ad principem luminis Patrem adductionem habuimus:2 ad sanctissimorum Eloquiorum a patribus traditas illuminationes, sicut est possibile respiciamus; et ab ipsis significative nobis et sursumactive manifestatas cœlestium mentium hierarchias, sicut potentes sumus inspiciamus; et principalem et superprincipalem thearchici Patris luminisdonationem quæ angelorum nobis in formativis signis manifestat beatissimas hierarchias, immaterialibus et non trementibus mentis oculis intus suscipientes, rursus ex ipsa ad simplicem ipsius suscitemur radium. Etenim neque ipsa aliquando a propria singulari unitate relinquitur; sed ad sursumactionem et unificam provisorum conjunctionem ut decet bonam, multiplicata et procedens, manet intra se ipsam fixe, in immobili identitate singulariter fixa, et ad ipsam sicut est fas respicientes, juxta proportionem suam extendit et unum facit secundum simplificativam ipsius unitionem.
Etenim neque possibile aliter nobis supersplendere thearchicum radium, nisi varietate sanctorum velaminum sursumactive circumvelatum, et his quæ sunt secundum nos, providentia paterna connaturaliter et familiariter apparatum. Quapropter et sanctissimam nostram hierarchiam perfectionis principis sancta positio, cœlestium hierarchiarum supermundana imitatione dignata, et dictas immateriales hierarchias materialibus figuris et formativis compositionibus varians tradidit, ut juxta proportionem nostri ipsorum, a sanctissimis formationibus ad simplices et non formabiles reducamur sursumactiones et assimilationes. Quoniam neque possibile est nostræ menti ad immaterialem illam sursum excitari cœlestium hierarchiarum et imitationem et contemplationem, nisi secundum se materiali manuductione utatur:3 apparentes quidem pulchritudines, non apparentis decoris imaginationes reputans; et sensibiles bonos odores, expressiones intelligibilis distributionis; et immaterialis luminisdonationis imagines, materialia lumina; et secundum mentem contemplativæ adimpletionis, diffusivas et sanctas disciplinas; et convenientis ad divina et ordinati habitus, ornatuum quæ hic sunt ordinationes; et Jesu participationis, divinissimæ Eucharistiæ assumptionem: et quæcumque alia cœlestibus quidem substantiis supermundane, nobis autem significative tradita sunt. Hujus ergo gratia nostræ secundum proportionem deificationis, benignus perfectionis principatus et cœlestes hierarchias nobis manifestans, et cooperatricem ipsarum faciens nostram hierarchiam, secundum virtutem nostram assimilatione deiformis ipsarum sanctificationis, sensibilibus imaginibus supercœlestes descripsit mentes in sancte scriptis Eloquiorum compositionibus, quatenus nos agat per sensibilia ad intelligibilia, et ex sancte formatis signis, ad simplices cœlestium hierarchiarum summitates.
Footnotes
Chapter 112 of 142