Skip to the text

Capitulum 2

QUOD CONVENIENTER DIVINA ET COELESTIA PER DISSIMILIA SIGNA MANIFESTANTUR.

CONVENIT ergo, sicut æstimo, primum exponere quam quidem esse intentionem universæ hierarchiæ existimamus, et quid unaquæque juvat ipsius chorum agentes; deinde autem cœlestes hierarchias laudare secundum ipsarum in Eloquiis manifestationem; consequenter vero post hæc dicere qualibus sanctis formationibus cœlestes figurant ornatus Eloquiorum sanctæ scripturæ, et ad qualem reduci oportet per formationes simplicitatem: quatenus non et nos similiter ut multi, immunde arbitremur cœlestes et deiformes mentes et multipedes esse quasdam et multorum vultuum, et ad boum animalitatem aut ad leonum ferinam formationem formatas, et ad aquilarum curvi rostri speciem aut ad volatilium tripartitam alarum naturalem positionem formatas; et rotas quasdam igneas super cœlum imaginemur, et thronos materiales Deitatis principatui ad reclinationem opportunos, et equos quosdam multorum colorum, et lanceas ferentes principum militiæ principes: et quæcumque alia ab Eloquiis nobis sancta formatione in varietate manifestativorum signorum tradita sunt. Etenim non sine arte Theologia poeticis sanctis formationibus in non figuralibus mentibus usa est, nostram (ut dictum est) mentem respiciens, et familiarem ipsi et connaturalem sursumactionem providens, et ad ipsam reformans sursumactivas sanctas Scripturas.

Si videtur autem alicui sanctas quidem recipere compositiones, sicut simplicium in se ipsis, et ignotorum et incontemplabilium nobis exsistentium, a significatione autem recedentes arbitratur sanctarum mentium in Eloquiis imaginum scripturas, et omne (ut ita dicatur) inconveniens hoc angelicorum nominum tabernaculum; et oportere dicit theologos ad corporalem formationem totaliter incorporeorum venientes, familiaribus ipsa et sicut possibile est cognatis, et reformare et manifestare figurationibus, ex pretiosissimis apud nos quodammodo et immaterialibus substantiis et omnibus superpositis, et non cœlestibus et deiformibus simplicitatibus in terra ultimas circumponentes multiformitates. Hoc enim ad sursumagendum nos quidem esset futurum opportunius, et supermundanas manifestationes non deorsum ageret ad inconvenientes dissimilitudines. Illud vero et in divinas illegitime injuriam faceret virtutes, et nostram forsitan aberrare faceret mentem, ad immundas ipsam inferens compositiones. Et forsitan etiam arbitrabitur supercœlestia leoninis quibusdam et equinis examinibus esse adimpleta, et mugitiva hymnologia, et volatili angelorum principatu, et animalibus aliis, et materiis vilioribus, quæcumque ad inconveniens et ignobile et passibile declinare describunt, secundum omne dissimiles hujusmodi manifestativorum Eloquiorum similitudines.

Sed veritatis, ut arbitror, inquisitio demonstrat Eloquiorum sanctissimam sapientiam, in cœlestium formationibus utrumque perfecte providentem, quod neque in divinas (sic forsan dicat aliquis) injuriam faciat virtutes, neque nos quidem in viles passibiliter infixi simus imaginum humilitates. Etenim quod convenienter quidem propositæ sunt non formabilium formæ, et figuræ infigurabilium, non solam causam dicat aliquis esse nostram proportionem non valentem sine medio ad intelligibiles extendi contemplationes, et indigentem familiarium et connaturalium sursumactionum quæ possibiles nobis formationes prætendunt informabilium et supernaturalium visionum; sed quod et mysticis Eloquiis est convenientissimum per arcana et sancta ænigmata abscondi , et inviam multis ponere sanctam et occultam supermundanarum mentium veritatem. Est enim non omnis sanctus, neque omnium (ut Eloquia dicunt) cognitio.1

Si autem non apparentes imaginum scripturas accusat aliquis, verecundum esse dicens reponere ita turpes formationes deiformibus et sanctissimis ornatibus, sufficit ad ipsum dicere quod duplex est sanctæ manifestationis modus : hic quidem, sicut est conveniens, per similes procedens sancte formatas imagines; ille autem, per dissimiles formationes, ad perfectissime inconveniens et non apparens formatus. Igitur et venerabilem supersubstantialis Deitatis principatus beatitudinem, manifestativorum Eloquiorum mysticæ traditiones aliquando quidem sicut rationem, et mentem, et substantiam laudant, Deo convenientem rationabilitatem et sapientiam ejus monstrantes, et vere exsistentem essentiam, et exsistentium essentiæ causam veram; et sicut lumen ipsam reformant, et vitam vocant : talibus sanctis reformationibus venerabilioribus quidem exsistentibus, et super materiales formationes jacere quodammodo apparentibus, sed minus habentibus et ita thearchica ad veritatem comparabilitate. Est enim super omnem substantiam et vitam, nullo quidem ipsam lumine figurante, omni autem ratione et mente a similitudine ipsius incomparabiliter derelictis. Aliquando autem dissimilibus manifestationibus ab eisdem Eloquiis supermundane laudatur, invisibilem ipsam, et interminabilem, et incomprehensibilem appellantibus, et ea ex quibus non quid est, sed quid non est, significatur. Hoc enim, sicut arbitror, et magis proprium est in ipsa : quoniam sicut occulta et sacerdotalis traditio suggessit, non esse quidem secundum aliquid exsistentium, ipsam vere dicimus; ignoramus autem supersubstantialem ipsius et incomprehensibilem et ineffabilem infinitatem. Si ergo negationes quidem in divinis sunt veræ, affirmationes autem inconvenientes, occulto arcanorum convenientior magis est in invisibilibus per dissimiles reformationes manifestatio. Honorant igitur, non turpitudine adimplent cœlestes ornatus, Eloquiorum sanctæ scripturæ, dissimilibus ipsos formationibus manifestantes, et per istas demonstrantes a materialibus universis supermundane excedentes.

Quod autem et nostram mentem sursumagunt magis a significatione recedentes similitudines, non arbitror quemquam bonum sensum habentium contradicere. Nam et per pretiosiores quidem sanctas formationes consequens est et decipi quosdam arbitrantes esse cœlestes substantias luciformes quosdam viros et fulgurantes, decentissime vestitos veste splendida, et igneum sine læsione a se cum splendore emittentes, et quibuscumque aliis similiter formabilibus formis Theologia cœlestes figuravit mentes. Quod ut non patiantur hi qui nihil apparentibus pulchris altius intenderunt, sanctorum theologorum suscitativa sapientia et ad inconvenientes dissimilitudines sancte deponitur, non permittens materiale nostrum ad turpes imagines manens quiescere, sed valde suscitans hoc animæ quod sursumfert, et sublevans deformitate compositionum, sicut non conveniente neque vero apparente esse, neque valde materialibus, quod ita turpibus comparabilia ad veritatem sunt supercœlestes et divinæ visiones.

Et aliter etiam hoc intendere oportet, nihil exsistentium esse universaliter boni participatione privatum: quoniam ut Eloquiorum veritas dicit, omnia bona valde.2 Est ergo ex omnibus intendere bonas contemplationes, et intelligibilibus et intellectualibus ex materialibus reformare dictas dissimiles similitudines, alio modo intellectualibus habentibus quæ sensibilibus aliter sunt attributa.3 Etenim furor irrationabilibus quidem ex passibili motu ingignitur, et omni irrationabilitate est plenus furibundus ipsorum motus. Sed in intellectualibus alio modo oportet furibundum intelligere, monstrans, ut æstimo, virilem ipsorum rationabilitatem, et durum habitum in deiformibus et immutabilibus collocationibus. Similiter concupiscentiam quidem esse dicimus in irrationabilibus, non circumspectam quamdam et materialem ex naturali motu aut consuetudine in variabilibus in non valente teneri ingenitam ad aliquid passionem, et irrationabilem corporalis appetitus victoriam, universum animal impingentis ad concupiscibile secundum sensum. Quando autem dissimiles similitudines intellectualibus circumcomponentes, concupiscentiam ipsis circumformamus, amorem divinum ipsam intelligere convenit super mentem immaterialitatis, et indeclinabile et irremissibile desiderium supersubstantialiter castæ et impassibilis contemplationis, et ad illum mundum et supremum splendorem et sine errore exsistentem et pulchrificum decorem, æternæ, veræ et intelligibilis communionis. Et non valens teneri, accipiamus in forti et non conversibili, et a nullo incidi valente propter purum et invariabilem divinæ pulchritudinis amorem, et totalem declinationem ad vere desiderabile. Sed et ipsam irrationabilitatem et insensibilitatem, in irrationabilibus quidem animalibus aut inanimatis materiis, privationem rationis et sensus proprie vocamus. In immaterialibus autem et in intellectualibus substantiis, ut decet sanctitatem, excessum ipsarum sicut supermundanarum confitemur nostræ transibilis et corporalis rationis, et materialis et alieni ab incorporalibus mentibus sensus. Est igitur non dissonas reformare cœlestibus formas et ex vilissimis materiæ partibus: quoniam et ipsa a vere bono essentiam quum habuerit, secundum omnem ipsius materialem ornatum resonantias quasdam intellectualis decoris habet, et possibile est per ipsas sursumagi ad immateriales archetypias, dissimiliter, sicut dictum est, similitudinibus acceptis, et eisdem non eodem modo, sed convenienter et familiariter in intellectualibus et sensualibus proprietatibus definitis.

Hæc mysticos theologos inveniemus, non solum cœlestium ornatuum manifestationibus sancte circumformantes, sed et ipsi aliquando thearchicis manifestationibus. Et aliquando quidem ipsam ab apparentibus pretiosis laudant: sicut Solem justitiæ, sicut stellam matutinam in mente sancte orientem, et sicut lumen non circumvelate et intelligibiliter resplendens. Aliquando autem a mediis: sicut ignem sine læsione illuminantem, sicut aquam vivificæ adimpletionis largitricem, et ut significative dicitur, in ventrem subeuntem, et fluvios manare facientem immensurabiliter defluentes. Aliquando autem ab ultimis: sicut unguentum bene olens, sicut lapidem angularem. Sed et ferinam formationem ipsi circumponunt, et leonis ipsi et pantheræ proprietatem circumaddunt, et pardum ipsam esse dicunt, et ursam sævientem. Addam autem et omnibus vilius esse et magis dedecere apparens, quod et vermis speciem ipsam sibi ipsi circumformantem divinorum docti tradiderunt. Ita omnes Deum sapientes et occultæ inspirationis recitatores, ab imperfectis et immundis immaculate distinguunt sancta sanctorum, et dissimilem sanctam formationem honorant, ut neque divina immundis sint capi facilia, neque sancta insignia videndi amatores sicut veris permaneant in formis, et ut divina honorentur veris negationibus, et ad ultima familiarium resonantiarum diversis assimilationibus. Nihil ergo inconveniens, si et cœlestes substantias ex recedentibus a significatione dissimilibus similitudinibus reformant secundum dictas causas. Non enim forsitan neque nos ad inquisitionem quidem ex dubitatione, et ad sursumactionem per diligentem sanctorum perscrutationem venissemus, nisi deformitas nos turbavisset angelorum manifestativæ reformationis, non dimittens nostram mentem permanere in dissonantibus formationibus, sed luctans ut recusentur materiales ad aliquid passiones, et assuefaciens sancte extendi per apparentia ad supermundanas sursumactiones.

Tanta quidem a nobis dicta sint propter materiales et a significatione dimoventes sanctorum Eloquiorum angeliformes imaginum scripturas. Deinde autem definire convenit quid quidem ipsam esse hierarchiam æstimamus, et quid ab ipsa hierarchia juvari hierarchiam sortitos. Dux autem sit sermonis Christus (si est mihi fas dicere) meus, qui est omnis hierarchicæ manifestationis inspiratio. Tu autem, o puer, secundum sanctam nostræ sacerdotalis traditionis legislationem, et ipse, ut decet sanctum, audi sancte dicta, divinus divinorum in doctrina factus, et mentis occulto sancta circumabscondens, ab immunda multitudine ut uniformia custodi. Non enim est fas, ut Eloquia dicunt, ad porcos abjicere intelligibilium margaritarum mundum et luciformem et pulchrificum bonum ornatum.4

Footnotes

  1. * abscondere 1 Cor. viii, 7. ↩

  2. Gen. I, 31; ↩

  3. Eccl. XXXIX, 21. ↩

  4. Matth. vii, 6. ↩

Chapter 113 of 142