Prologus
JOANNIS SARRACENI AD MAGISTRUM JOANNEM DE SARESBERIIS, IN LIBRUM DE CŒLESTI HIERARCHIA.
QUONIAM prudentiæ vestræ serenitatem in libris B. Dionysii perpendi delectari, librum ejus de Angelica hierarchia vestræ transtuli caritati. Fateor tamen elegantias me dictorum eruditissimi et disertissimi viri, oratione Latina exprimere nequivisse. Nam apud Græcos quædam compositiones inveniuntur, quibus eleganter et proprie res significantur; apud Latinos autem eædem res duabus aut pluribus dictionibus ineleganter et improprie, et quandoque insufficienter designantur. Ad commendationem etiam alicujus personæ vel alterius rei, pulchre articuli apud eos repetuntur, et per eosdem articulos multæ orationes sibi invicem perpolite connectuntur. Taceo de insigni constructione participiorum et infinitorum articulis conjunctorum. Hujusmodi autem elegantiæ apud Latinos nequiverunt inveniri. Contingit etiam quod si dictiones eo ordine quo sunt positæ transferantur, aut difficulter intelligantur, aut aliam sententiam facere videantur. Eapropter, ubi congruum duxi, dictionum ordinem conservavi; alicubi vero propter faciliorem intellectum ordinem commutavi. Ubi vero Græcis dictionibus æquipollentes Latinas non reperi, vel locutionem a Latinorum idiomate discrepare comperi: vel Græcas dictiones detorsi; vel de sensu auctoris, quoad potui et ut potui, Latinis dictionibus designavi. Sæpe autem ubi duas vel tres dictiones Latinas pro una Græca posui, eas quasi unam conjunxi: non quod unam dictionem ex his esse vellem, sed ut planior intellectus fieret, et quantum elegantiæ ex inopia Latinæ locutionis tractatus iste perderet, appareret.
Confert autem liber iste plurimum ad intelligentiam omnium divinarum Scripturarum in quibus de factis aut dictis agitur angelorum. Nam tribus hierarchiis omnes divinos spiritus comprehendit. Singulas autem hierarchias in tres ordines distribuit, et de singulis altissime disserit. Ponit autem quasdam de angelis quæstiones, et earumdem apponit solutiones. In fine vero rationes exponit figurarum in sacris Scripturis adscriptarum. Erit autem vestræ discretionis hanc meam translationem cum translatione Joannis Scoti comparare. Quod si forte commodius illo visus fuero transtulisse, ut librum quoque de Ecclesiastica hierarchia transferam poteris impetrare.
Chapter 111 of 142